UT in Seneca's Letters

  

Grammar Helps Index

Here are almost all the instances of the use of ut in Seneca's letters (the Epistulae Morales). This page can be used as a praxis on ut, or as a handy source of ut-examples.

  


  

1. Persuade tibi hoc sic esse UT scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt.

2. Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas conplectere; sic fiet UT minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris.

3. Et tanta stultitia mortalium est UT quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, inputari sibi cum inpetravere patiantur, nemo se iudicet quicquam debere qui tempus accepit, cum interim hoc unum est quod ne gratus quidem potest reddere.

4. Nam UT visum est maioribus nostris, sera parsimonia in fundo est; non enim tantum minimum in imo sed pessimum remanet.

5. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, UT multa hospitia habeant, nullas amicitias;

6. non convalescit planta quae saepe transfertur; nihil tam utile est UT in transitu prosit.

7. Epistulas ad me perferendas tradidisti, UT scribis, amico tuo; deinde admones me ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non soleas ne ipse quidem id facere: ita eadem epistula illum et dixisti amicum et negasti.

8. Tu quidem ita vive UT nihil tibi committas nisi quod committere etiam inimico tuo possis;

9. Itaque hoc quod apud Pomponium legi animo mandabitur: quidam adeo in latebras refugerunt UT putent in turbido esse quidquid in luce est.

10. Persevera UT coepisti et quantum potes propera, quo diutius frui emendato animo et composito possis.

11. Hoc cotidie meditare, UT possis aequo animo vitam relinquere, quam multi sic conplectuntur et tenent quomodo qui aqua torrente rapiuntur spinas et aspera.

12. neminem eo fortuna provexit UT non tantum illi minaretur quantum permiserat.

13. Cogita posse et latronem et hostem admovere iugulo tuo gladium; UT potestas maior absit, nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium.

14. Sed UT finem epistulae inponam, accipe quod mihi hodierno die placuit et hoc quoque ex alienis hortulis sumptum est:

15. Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, UT te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor UT perseveres sed etiam rogo.

16. Id agamus UT meliorem vitam sequamur quam vulgus, non UT contrariam: alioquin quos emendari volumus fugamus a nobis et avertimus; illud quoque efficimus, UT nihil imitari velint nostri, dum timent ne imitanda sint omnia.

17. Sed UT huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatum finem etiam ad timoris remedia proficere.

18. Ego vero omnia in te cupio transfundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, UT doceam; nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum.

19. Si cum hac exceptione detur sapientia, UT illam inclusam teneam nec enuntiem, reiciam: nullius boni sine socio iucunda possessio est.

20. Mittam itaque ipsos tibi libros, et ne multum operae inpendas dum passim profutura sectaris, inponam notas, UT ad ipsa protinus quae probo et miror accedas.

21. Nec in hoc te accerso tantum, UT proficias, sed UT prosis; plurimum enim alter alteri conferemus.

22. Quod aegris evenit quos longa inbecillitas usque eo adfecit UT nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis quorum animi ex longo morbo reficiuntur.

23. Quid ergo? quia occidit, ille meruit UT hoc pateretur: tu quid meruisti miser UT hoc spectes?

24. Non est quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, UT recitare istis velis aut disputare; quod facere te vellem, si haberes isti populo idoneam mercem: nemo est qui intellegere te possit.

25. Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, UT contemnas voluptatem ex plurium adsensione venientem.

26. ego tibi videor inertiam suadere? In hoc me recondidi et fores clusi, UT prodesse pluribus possem.

27. Hanc ergo sanam ac salubrem formam vitae tenete, UT corpori tantum indulgeatis quantum bonae valetudini satis est.

28. Sed iam finis faciendus est et aliquid, UT institui, pro hac epistula dependendum.

29. Id non de meo fiet: adhuc Epicurum compilamus, cuius hanc vocem hodierno die legi: philosophiae servias oportet, UT tibi contingat vera libertas.

30. Potest fieri UT me interroges quare ab Epicuro tam multa bene dicta referam potius quam nostrorum: quid est tamen quare tu istas Epicuri voces putes esse, non publicas?

31. Ita sapiens se contentus est, non UT velit esse sine amico sed UT possit; et hoc quod dico possit tale est: amissum aequo animo fert.

32. Quaeris quomodo amicum cito facturus sit? Dicam, si illud mihi tecum convenerit, UT statim tibi solvam quod debeo et quantum ad hanc epistulam paria faciamus.

33. Sapiens etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, UT exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, UT habeat qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi, sed UT habeat aliquem cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet.

34. In quid amicum paras? UT habeam pro quo mori possim, UT habeam quem in exilium sequar, cuius me morti et opponam et inpendam: ista quam tu describis negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid consecutura sit spectat.

35. Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est; hos cupit habere quam plurimos, non UT beate vivat; vivet enim etiam sine amicis beate.

36. Ad amicitiam fert illum nulla utilitas sua, sed naturalis inritatio; nam UT aliarum nobis rerum innata dulcedo est, sic amicitiae.

37. Vel si hoc modo tibi melius enuntiari videtur id enim agendum est UT non verbis serviamus sed sensibus, miser est qui se non beatissimum iudicat, licet imperet mundo.

38. Crates, UT aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit quid illic solus faceret.

39. Sed UT more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est quod apud Athenodorum inveni: tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris UT nihil deum roges nisi quod rogare possis palam.

40. Non accidit hoc ab infirmitate mentis sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiam si non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos; nam UT quidam boni sanguinis sunt, ita quidam incitati et mobilis et cito in os prodeuntis.

41. Haec, UT dixi, nulla sapientia abigit: alioquin haberet rerum naturam sub imperio, si omnia eraderet vitia.

42. Accipe, et quidem utilem ac salutarem, quam te adfigere animo volo: aliquis vir bonus nobis diligendus est ac semper ante oculos habendus, UT sic tamquam illo spectante vivamus et omnia tamquam illo vidente faciamus.

* felicem illum qui non praesens tantum sed etiam cogitatus emendat! O felicem qui sic aliquem vereri potest UT ad memoriam quoque eius se componat atque ordinet! Qui sic aliquem vereri potest cito erit verendus.

43. Primum ista tam seni ante oculos debet esse quam iuveni non enim citamur ex censu; deinde nemo tam senex est UT inprobe unum diem speret.

44. Pacuvius, qui Syriam usu suam fecit, cum vino et illis funebribus epulis sibi parentaverat, sic in cubiculum ferebatur a cena UT inter plausus exoletorum hoc ad symphoniam caneretur: BEBIWTAI, BEBIWTAI.

45. Epicurus inquis dixit: quid tibi cum alieno? Quod verum est meum est; perseverabo Epicurum tibi ingerere, UT isti qui in verba iurant nec quid dicatur aestimant, sed a quo, sciant quae optima sunt esse communia.

46. Ergo, UT similitudinem istam prosequar, saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed subsiluisti et acrior constitisti; multum enim adicit sibi virtus lacessita.

47. Illud praesta mihi, UT, quotiens circumsteterint qui tibi te miserum esse persuadeant, non quid audias sed quid sentias cogites, et cum patientia tua deliberes ac te ipse interroges, qui tua optime nosti, quid est quare isti me conplorent?

48. Nihil tam certum est ex his quae timentur UT non certius sit et formidata subsidere et sperata decipere.

49. Agatur eius diligentissime cura, ita tamen UT , cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit.

50. Illae pestes non minus graves sunt famem dico et sitim et praecordiorum suppurationes

et febrem viscera ipsa torrentem sed latent, nihil habent quod intentent, quod praeferant: haec UT magna bella aspectu paratuque vicerunt.

51. Interdum populus est quem timere debeamus; interdum, si ea civitatis disciplina est UT plurima per senatum transigantur, gratiosi in eo viri; interdum singuli quibus potestas populi et in populum data est.

52. Tria deinde ex praecepto veteri praestanda sunt UT vitentur: odium, invidia, contemptus.

53. Numquam in tantum convalescet nequitia, numquam sic contra virtutes coniurabitur, UT non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat.

54. Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora lassent et tempori parcant, cuius praecipua ratio habenda est: cursus et cum aliquo pondere manus motae et saltus vel ille qui corpus in altum levat vel ille qui in longum mittit vel ille, UT ita dicam, saliaris aut, UT contumeliosius dicam, fullonius: quoslibet ex his elige usum rude facile.

55. Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillaribus: dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen UT non resolvatur, sed remittatur.

56. Quid ergo? a clamore protinus et a summa contentione vox tua incipiet? usque eo naturale est paulatim incitari UT litigantes quoque a sermone incipiant, ad vociferationem transeant; nemo statim Quiritium fidem implorat.

57. Non enim id agimus UT exerceatur vox, sed UT exerceat.

58. Mittantur speciosi apparatus; et quod futuri temporis incerta sors volvit, quare potius a fortuna inpetrem UT det, quam a me ne petam? Quare autem petam? oblitus fragilitatis humanae congeram? in quid laborem? Ecce hic dies ultimus est; UT non sit, prope ab ultimo est.

59. Sed hoc quod liquet firmandum et altius cotidiana meditatione figendum est: plus operis est in eo UT proposita custodias quam UT honesta proponas.

60. Nec in hoc adhibetur, UT cum aliqua oblectatione consumatur dies, UT dematur otio nausia: animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum.

61. Haec adhortabitur UT deo libenter pareamus, UT fortunae contumaciter; haec docebit UT deum sequaris, feras casum.

62. Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri si providentia in imperio est, aut si fatorum series inligatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur: illo nunc revertor, UT te moneam et exhorter ne patiaris impetum animi tui delabi et refrigescere.

63. Contine illum et constitue, UT habitus animi fiat quod est impetus.

64. Congeratur in te quidquid multi locupletes possederant; ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat UT terram marmoribus abscondas; non tantum habere tibi liceat sed calcare divitias; accedant statuae et picturae et quidquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora cupere ab his disces.

65. Proice omnia ista, si sapis, immo UT sapias, et ad bonam mentem magno cursu ac totis viribus tende; si quid est quo teneris, aut expedi aut incide.

66. Moratur inquis me res familiaris; sic illam disponere volo UT sufficere nihil agenti possit, ne aut paupertas mihi oneri sit aut ego alicui.

67. Cum hoc dicis, non videris vim ac potentiam eius de quo cogitas boni nosse; et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, UT Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat.

68. Cum classicum cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamata est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit; UT si navigandum est, non strepunt portus nec unius comitatu inquieta sunt litora; non circumstat illam turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.

69. Ecquid vel esurienti ad ista veniendum est? Perpessi sunt exercitus inopiam omnium rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt famem; haec omnia passi sunt pro regno, quo magis mireris, alieno: dubitabit aliquis ferre paupertatem UT animum furoribus liberet? Non est ergo prius adquirendum: licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire.

70. Ita est? cum omnia habueris, tunc habere et sapientiam voles? haec erit ultimum vitae instrumentum et, UT ita dicam, additamentum? Tu vero, sive aliquid habes, iam philosophare unde enim scis an iam nimis habeas?, sive nihil, hoc prius quaere quam quicquam.

71. Ius luxuriae publice datum est; ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum; adeo nihil interest UT non videatur mihi errasse qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum.

72. Si te bene novi, arbitri partibus functus nec per omnia nos similes esse pilleatae turbae voluisses nec per omnia dissimiles; nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, UT tunc voluptatibus solus abstineat cum in illas omnis turba procubuit;

73. Ceterum adeo mihi placet temptare animi tui firmitatem UT ex praecepto magnorum virorum tibi quoque praecipiam: interponas aliquot dies quibus contentus minimo ac vilissimo cibo, dura atque horrida veste, dicas tibi hoc est quod timebatur?

74. Miles in media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit, et supervacuo labore lassatur UT sufficere necessario possit; quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas.

75. Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, UT non lusus sit sed experimentum: tunc, mihi crede, Lucili, exultabis dipondio satur et intelleges ad securitatem non opus esse fortuna; hoc enim quod necessitati sat est dabit et irata.

76. Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit; quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo UT illas intrepide possideas; quod uno consequeris modo, si te etiam sine illis beate victurum persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper aspexeris.

77. Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec iactare debes nec abscondere; numquam enim usque eo te abigam generis humani furore damnato UT latebram tibi aliquam parari et oblivionem velim: id age UT otium tuum non emineat sed appareat.

78. In medium te protulit ingenii vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae; iam notitia te invasit; UT in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt.

79. Est ergo tanti ulla potentia UT sit tibi tam ebrius sermo? Ingeniosus ille vir fuit, magnum exemplum Romanae eloquentiae daturus nisi illum enervasset felicitas, immo castrasset.

80. Itaque dum incipis esse mentis tuae, interim hoc consilio sapientium utere, UT magis ad rem existimes pertinere quis quam quid acceperit.

81. Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, UT philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione: verba rebus proba.

82. Aliud propositum est declamantibus et adsensionem coronae captantibus, aliud his qui iuvenum et otiosorum aures disputatione varia aut volubili detinent: facere docet philosophia, non dicere, et hoc exigit, UT ad legem suam quisque vivat, ne orationi vita dissentiat vel ipsa inter se vita; UT unus sit omnium actiodissentionum color sit.

83. Maximum hoc est et officium sapientiae et indicium, UT verbis opera concordent, UT ipse ubique par sibi idemque sit.

84. Itaque UT relinquam definitiones sapientiae veteres et totum conplectar humanae vitae modum, hoc possum contentus esse: quid est sapientia? semper idem velle atque idem nolle.

85. Licet illam exceptiunculam non adicias, UT rectum sit quod velis; non potest enim cuiquam idem semper placere nisi rectum.

86. Non est autem vel ob hoc unum amanda paupertas, quod a quibus ameris ostendet? O quando ille veniet dies quo nemo in honorem tuum mentiatur! Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, UT contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis.

87. Quae potest esse felicitas propior? Redige te ad parva ex quibus cadere non possis, idque UT libentius facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim conferam.

88. Ad hunc Epicurus illam nobilem sententiam scripsit qua hortatur UT Pythoclea locupletem non publica nec ancipiti via faciat.

89. Et apertior ista sententia est quam UT interpretanda sit, et disertior quam UT adiuvanda.

90. Eo libentius Epicuri egregia dicta commemoro, UT istis qui ad illum confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probent quocumque ierint honeste esse vivendum.

91. De his tecum desideriis loquor quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid UT desinant.

92. Non tantum praesentis sed vigilantis est occasionem observare properantem; itaque hanc circumspice, hanc si videris prende, et toto impetu, totis viribus, id age UT te istis officiis exuas.

93. Sed idem illud existimo, leni eundum via, UT quod male inplicuisti solvas potius quam abrumpas, dummodo, si alia solvendi ratio non erit, vel abrumpas.

94. Nemo tam timidus est UT malit semper pendere quam semel cadere.

95. Numquid offenderis si in consilium non venio tantum sed advoco, et quidem prudentiores quam ipse sum, ad quos soleo deferre si quid delibero? Epicuri epistulam ad hanc rem pertinentem lege, Idomeneo quae inscribitur, quem rogat UT quantum potest fugiat et properet, antequam aliqua vis maior interveniat et auferat libertatem recedendi.

96. Expectas forsitan UT tibi haec dicant: turpe est cedere oneri; luctare cum officio quod semel recepisti.

97. Ne illud quidem quod existimas facturum eum faciet, UT ambitiosis rebus inplicitus semper aestus earum ferat; sed cum viderit gravia in quibus volutatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non vertet terga, sed sensim recedet in tutum.

98. Sed si deponere illam in animo est et libertas bona fide placuit, in hoc autem unum advocationem petis, UT sine perpetua sollicitudine id tibi facere contingat, quidni tota te cohors Stoicorum probatura sit? omnes Zenones et Chrysippi — moderata, honesta, tua suadebunt.

99. Sed si propter hoc tergiversaris, UT circumaspicias quantum feras tecum et quam magna pecunia instruas otium, numquam exitum invenies: nemo cum sarcinis enatat.

100. Iam inprimebam epistulae signum: resolvenda est, UT cum sollemni ad te munusculo veniat et aliquam magnificam vocem ferat secum; et occurrit mihi ecce nescio utrum verior an eloquentior.

101. Nemo quam bene vivat sed quam diu curat, cum omnibus possit contingere UT bene vivant, UT diu nulli.

102. Quid autem id erit nisi UT te exhorter ad bonam mentem? Huius fundamentum quod sit quaeris? ne gaudeas vanis.

103. An tu existimas quemquam soluto vultu et, UT isti delicati loquuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam?

104. Id agendum est UT satis vixerimus: nemo hoc praestat qui orditur cum maxime vitam.

105. Sollicitum esse te scribis de iudici eventu quod tibi furor inimici denuntiat; existimas me suasurum UT meliora tibi ipse proponas et adquiescas spei blandae.

106. Numquid accidere tibi, si damnaris, potest durius quam UT mittaris in exilium, UT ducaris in carcerem? Numquid ultra quicquam ulli timendum est quam UT uratur, quam UT pereat? Singula ista constitue et contemptores eorum cita, qui non quaerendi sed eligendi sunt.

107. Exilium Metellus fortiter tulit, Rutilius etiam libenter; alter UT rediret rei publicae praestitit, alter reditum suum Sullae negavit, cui nihil tunc negabatur.

108. In carcere Socrates disputavit et exire, cum essent qui promitterent fugam, noluit remansitque, UT duarum rerum gravissimarum hominibus metum demeret, mortis et carceris.

109. Quidni ego narrem ultima illa nocte Platonis librum legentem posito ad caput gladio? Duo haec in rebus extremis instrumenta prospexerat, alterum UT vellet mori, alterum UT posset.

110. Non pro mea adhuc sed pro patriae libertate pugnavi, nec agebam tanta pertinacia UT liber, sed UT inter liberos, viverem: nunc quoniam deploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum.

111. Non in hoc exempla nunc congero UT ingenium exerceam, sed UT te adversus id quod maxime terribile videtur exhorter; facilius autem exhortabor, si ostendero non fortes tantum viros hoc momentum efflandae animae contempsisse sed quosdam ad alia ignavos in hac re aequasse animum fortissimorum, sicut illum Cn.~Pompei socerum Scipionem, qui contrario in Africam vento relatus cum teneri navem suam vidisset ab hostibus, ferro se transverberavit et quaerentibus ubi imperator esset, imperator inquit se bene habet.

112. Mihi crede, Lucili, adeo mors timenda non est UT beneficio eius nihil timendum sit.

113. Quod facere te moneo scio certe fecisse: nunc admoneo UT animum tuum non mergas in istam sollicitudinem; hebetabitur enim et minus habebit vigoris cum exsurgendum erit.

114. Non sum tam ineptus UT Epicuream cantilenam hoc loco persequar et dicam vanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota volvi nec saxum umeris Sisyphi trudi in adversum nec ullius viscera et renasci posse cotidie et carpi: nemo tam puer est UT Cerberum timeat et tenebras et larvalem habitum nudis ossibus cohaerentium.

115. Permitte mihi hoc loco referre versum tuum, si prius admonuero UT te iudices non aliis scripsisse ista sed etiam tibi.

116. Obiurgat Epicurus non minus eos qui mortem concupiscunt quam eos qui timent, et ait: ridiculum est currere ad mortem taedio vitae, cum genere vitae UT currendum ad mortem esset effeceris.

117. His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum inprudentiam esse, immo dementiam, UT quidam timore mortis cogantur ad mortem.

118. Est enim, mi Lucili, UT ad alia, sic etiam ad moriendum inconsulta animi inclinatio, quae saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepe ignavos iacentesque: illi contemnunt vitam, hi gravantur.

119. Nullius rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac sequuntur; diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae vere conpescitur; omnia sic transeunt UT revertantur.

120. Tu nobis te, UT facis, fortem praesta et sarcinas contrahe; nihil ex his quae habemus necessarium est.

121. Nemo ad haec pauper est, intra quae quisquis desiderium suum clusit cum ipso Iove de felicitate contendat, UT ait Epicurus, cuius aliquam vocem huic epistulae involvam.

122. Hoc quidem longe magnificentius est, sic vivere tamquam sub alicuius boni viri ac semper praesentis oculis, sed ego etiam hoc contentus sum, UT sic facias quaecumque facies tamquam spectet aliquis: omnia nobis mala solitudo persuadet.

123. Cum iam profeceris tantum UT sit tibi etiam tui reverentia, licebit dimittas paedagogum: interim aliquorum te auctoritate custodi aut Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut alius cuius interventu perditi quoque homines vitia supprimerent, dum te efficis eum cum quo peccare non audeas.

124. Incommodum summum est inquis minui et deperire et, UT proprie dicam, liquescere.

125. Una est catena quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui UT non est abiciendus, ita minuendus est, UT si quando res exiget, nihil nos detineat nec inpediat quominus parati simus quod quandoque faciendum est statim facere.

126. Non sum tam inprobus UT curationes aeger obeam, sed, tamquam in eodem valetudinario iaceam, de communi tecum malo conloquor et remedia communico.

127. Huic memoria tam mala erat UT illi nomen modo Ulixis excideret, modo Achillis, modo Priami, quos tam bene noverat quam paedagogos nostros novimus.

128. Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum divitum adrosor et, quod sequitur, adrisor, et, quod duobus his adiunctum est, derisor, UT grammaticos haberet analectas.

129. Ille tamen in ea opinione erat UT putaret se scire quod quisquam in domo sua sciret.

130. Idem Satellius illum hortari coepit UT luctaretur, hominem aegrum, pallidum, gracilem.

131. Licet vastum traieceris mare, licet, UT ait Vergilius noster, terraeque urbesque recedant, sequentur te quocumque perveneris vitia.

132. Vadis huc illuc UT excutias insidens pondus quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem in quam incubuere demergunt.

133. Sed si liceat disponere se, conspectum quoque et viciniam fori procul fugiam; nam UT loca gravia etiam firmissimam valetudinem temptant, ita bonae quoque menti necdum adhuc perfectae et convalescenti sunt aliqua parum salubria.

134. Spargenda manus est: non potest fieri UT non aliquando succedat multa temptanti.

135. Quid ergo illa laudata et omnibus praeferenda artibus rebusque philosophia praestabit? scilicet UT malis tibi placere quam populo, UT aestimes iudicia, non numeres, UT sine metu deorum hominumque vivas, UT aut vincas mala aut finias.

136. Scis illum semper infirmi corporis et exsucti fuisse; diu illud continuit et, UT verius dicam, concinnavit: subito defecit.

137. Nam de morte multa loquitur et id agit sedulo UT nobis persuadeat, si quid incommodi aut metus in hoc negotio est, morientis vitium esse, non mortis; non magis in ipsa quicquam esse molestiae quam post ipsam.

138. An quisquam hoc futurum credit, UT per quam nihil sentiatur, ea sentiatur? Ergo inquit mors adeo extra omne malum est UT sit extra omnem malorum metum.

139. Plus, UT puto, fidei haberet apud te, plus ponderis, si quis revixisset et in morte nihil mali esse narraret expertus: accessus mortis quam perturbationem adferat optime tibi hi dicent qui secundum illam steterunt, qui venientem et viderunt et receperunt.

140. Iam vero si cui contigit UT illum senectus leviter emitteret, non repente avulsum vitae sed minutatim subductum, o ne ille agere gratias diis omnibus debet quod satiatus ad requiem homini necessariam, lasso gratam perductus est.

141. Fateor ergo ad hominem mihi carum ex pluribus me causis frequentius venisse, UT scirem an illum totiens eundem invenirem, numquid cum corporis viribus minueretur animi vigor; qui sic crescebat illi quomodo manifestior notari solet agitatorum laetitia cum septimo spatio palmae adpropinquant.

142. Itaque finem faciam: tu tamen mortem UT numquam timeas semper cogita.

143. Hoc autem contingere non potest, nisi contemptus est labor et in eorum numero habitus quae neque bona sunt neque mala; fieri enim non potest UT una ulla res modo mala sit, modo bona, modo levis et perferenda, modo expavescenda.

144. Huc et illud accedat, UT perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse nisi rerum scientia contingit et ars per quam humana ac divina noscantur.

145. Vota illorum multos compilant UT te locupletent; quidquid ad te transferunt alicui detrahendum est.

146. Opto tibi tui facultatem, UT vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, UT placeat sibi et intellectis veris bonis, quae simul intellecta sunt possidentur, aetatis adiectione non egeat.

147. Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit voluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur quam UT adulescentiam illius suam iudicet, quid evenire credis iis qui ingenia educaverunt et quae tenera formaverunt adulta subito vident? Adsero te mihi; meum opus es.

148. Hunc te prospicio, si perseveraveris et incubueris et id egeris UT omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint.

149. Cum te tam valde rogo UT studeas, meum negotium ago: habere amicum volo, quod contingere mihi, nisi pergis UT coepisti excolere te, non potest.

150. Si nihil aliud, ob hoc profice, UT amare discas.

151. Profice et ante omnia hoc cura, UT constes tibi.

152. Amicum tuum hortare UT istos magno animo contemnat qui illum obiurgant quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit et, cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus; quam utiliter suum negotium gesserit cotidie illis ostentet.

153. Hos disponat UT quam tranquillissimus ille animus ad perfectum veniat, qui nec ablatum sibi quicquam sentit nec adiectum, sed in eodem habitu est quomodocumque res cedunt; cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.

154. Quid ergo huic meditandum est? quod adversus omnia tela, quod adversus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in se terribile, UT et animos nostros quos in amorem sui natura formavit offendat, nemo dubitat; nec enim opus esset in id comparari et acui in quod instinctu quodam voluntario iremus, sicut feruntur omnes ad conservationem sui.

155. Nemo discit UT si necesse fuerit aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, UT tormentis non summittat fidem, UT si necesse fuerit stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.

156. Ab illis qui manus harenae locant et edunt ac bibunt quae per sanguinem reddant cavetur UT ista vel inviti patiantur: a te UT volens libensque patiaris.

157. Merito exigis UT hoc inter nos epistularum commercium frequentemus.

158. Aliquando utendum est et illis, UT ita dicam, contionibus, ubi qui dubitat inpellendus est; ubi vero non hoc agendum est, UT velit discere, sed UT discat, ad haec submissiora verba veniendum est.

159. Tantum, UT dixi, idonea mens rapiat illa et in se trahat; multa invicem et ipsa generabit et plus reddet quam acceperit.

160. Necessaria metitur utilitas: supervacua quo redigis? Voluptatibus itaque se mergunt quibus in consuetudinem adductis carere non possunt, et ob hoc miserrimi sunt, quod eo pervenerunt UT illis quae supervacua fuerant facta sint necessaria.

161. Numquam epistulam tuam accipio UT non protinus una simus.

162. Sic itaque habe: UT istam vim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti quam agenti rem magnam ac seriam docentique.

163. Quid quod ne voluptatem quidem ullam habet talis verborum sine dilectu ruentium strepitus? Sed UT pleraque quae fieri posse non crederes cognovisse satis est, ita istos qui verba exercuerunt abunde est semel audisse.

164. Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, UT posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem.

165. Hanc ego in viro sapiente recipio, non exigo; UT oratio eius sine inpedimento exeat, proferatur tamen malo quam profluat.

166. Facis rem optimam et tibi salutarem si, UT scribis, perseveras ire ad bonam mentem, quam stultum est optare cum possis a te inpetrare.

167. Non sunt ad caelum elevandae manus nec exorandus aedituus UT nos ad aurem simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat: prope est a te deus, tecum est, intus est.

168. Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos, non subibit te veneratio eius? non dices, ista res maior est altiorque quam UT credi similis huic in quo est corpusculo possit? Vis isto divina descendit; animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quidquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat.

169. Quemadmodum radii solis contingunt quidem terram sed ibi sunt unde mittuntur, sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, UT propius quidem divina nossemus, conversatur quidem nobiscum sed haeret origini suae; illinc pendet, illuc spectat ac nititur, nostris tamquam melior interest.

170. Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, UT paria pessimis audeat, fortunae favore deficitur.

171. Quid ergo? inquis tantus sum UT possim excitare rumorem?

172. Tunc autem felicem esse te iudica cum poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non UT tutius vivamus, sed UT peccemus occultius.

173. Ianitores conscientia nostra, non superbia opposuit: sic vivimus UT deprendi sit subito aspici.

174. Puta itaque te non equitem Romanum esse sed libertinum: potes hoc consequi, UT solus sis liber inter ingenuos.

175. Ceterum qui interrogatur an cornua habeat non est tam stultus UT frontem suam temptet, nec rursus tam ineptus aut hebes UT nesciat nisi tu illi subtilissima collectione persuaseris.

176. Effice UT quomodo fiat intellegam: perdidi lusum.

177. Necessaria iudicat quorum magna pars supervacua est; etiam quae non est supervacua nihil in se momenti habet in hoc, UT possit fortunatum beatumque praestare.

178. Nemo usque eo dignitatem boni ignorat UT illud ad haec in diem utilia demittat.

179. Quid ergo? non eo potius curam transferes, UT ostendas omnibus magno temporis inpendio quaeri supervacua et multos transisse vitam dum vitae instrumenta conquirunt?

180. Librum tuum quem mihi promiseras accepi et tamquam lecturus ex commodo adaperui ac tantum degustare volui; deinde blanditus est ipse UT procederem longius.

181. Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit UT illum sine ulla dilatione perlegerim.

182. Itaque rideo istos qui turpe existimant cum servo suo cenare: quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit? Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, UT maiore opera omnia egerat quam ingessit.

183. At infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem, UT loquantur, licet; virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus; magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur; nocte tota ieiuni mutique perstant.

184. Sic fit UT isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet.

185. Alius pretiosas aves scindit; per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei vivit, UT altilia decenter secet, nisi quod miserior est qui hoc voluptatis causa docet quam qui necessitatis discit.

186. Erras si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, UT puta illum mulionem et illum bubulcum.

187. Quidam cenent tecum quia digni sunt, quidam UT sint; si quid enim in illis ex sordida conversatione servile est, honestiorum convictus excutiet.

188. Non quidquid nos offendit et laedit; sed ad rabiem cogunt pervenire deliciae, UT quidquid non ex voluntate respondit iram evocet.

189. Nec hoc ignorant, sed occasionem nocendi captant querendo; acceperunt iniuriam UT facerent.

190. Nam tu quoque, qui consulis, diu an consuleres cogitasti: quanto magis hoc mihi faciendum est, cum longiore mora opus sit UT solvas quaestionem quam UT proponas? utique cum aliud tibi expediat, aliud mihi.

191. Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod implorant, in te spes opesque sunt; rogant UT ex tanta illos volutatione extrahas, UT disiectis et errantibus clarum veritatis lumen ostendas.

192. Hac ad summum bonum itur? per istud philosophiae sive nive et turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones? Quid enim aliud agitis, cum eum quem interrogatis scientes in fraudem inducitis, quam UT formula cecidisse videatur? Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit.

193. Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos UT non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, UT ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis? Quid dicitis? sic itur ad astra? Hoc enim est quod mihi philosophia promittit, UT parem deo faciat; ad hoc invitatus sum, ad hoc veni: fidem praesta.

194. Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensandum erat UT sufficeret necessariis: nunc quae dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate!

195. Adversus haec me doce aliquid; effice UT ego mortem non fugiam, vita me non effugiat.

196. Doce non esse positum bonum vitae in spatio eius sed in usu, posse fieri, immo saepissime fieri, UT qui diu vixit parum vixerit.

197. Si me nolueris per devia ducere, facilius ad id quo tendo perveniam; nam, UT ait ille tragicus, veritatis simplex oratio est, ideoque illam inplicari non oportet; nec enim quicquam minus convenit quam subdola ista calliditas animis magna conantibus.

198. Valde enim bonae memoriae est, si meminit; et tamen spero te sic iam vivere UT , ubicumque eris, sciam quid agas.

199. Quid enim aliud agis quam UT meliorem te ipse cotidie facias, UT aliquid ex erroribus ponas, UT intellegas tua vitia esse quae putas rerum? Quaedam enim locis et temporibus adscribimus; at illa, quocumque transierimus, secutura sunt.

200. Incredibilem rem tibi narro, sed veram: nescit esse se caecam; subinde paedagogum suum rogat UT migret, ait domum tenebricosam esse.

201. At mehercules, si turpe est magistrum huius rei quaerere, illud desperandum est, posse nobis casu tantum bonum influere: laborandum est et, UT verum dicam, ne labor quidem magnus est, si modo, UT dixi, ante animum nostrum formare incipimus et recorrigere quam indurescat pravitas eius.

202. Sed quemadmodum virtutes receptae exire non possunt facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia hoc proprium inbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta; itaque cogenda est UT incipiat.

203. Id agere debemus UT inritamenta vitiorum quam longissime profugiamus; indurandus est animus et a blandimentis voluptatum procul abstrahendus.

204. Nobis quoque militandum est, et quidem genere militiae quo numquam quies, numquam otium datur: debellandae sunt in primis voluptates, quae, UT vides, saeva quoque ad se ingenia rapuerunt.

205. Si faceremus quod fecit Hannibal, UT interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam, victori quoque, nedum vincenti, periculosam, merito reprehenderet: minus nobis quam illis Punica signa sequentibus licet, plus periculi restat cedentibus, plus operis etiam perseverantibus.

206. Habitaturum tu putas umquam fuisse illic M.~Catonem, UT praenavigantes adulteras dinumeraret et tot genera cumbarum variis coloribus picta et fluvitantem toto lacu rosam, UT audiret canentium nocturna convicia?

207. Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe: latronum more, quos FILHTAS Aegyptii vocant, in hoc nos amplectuntur, UT strangulent.

208. Sed quomodo nos aut quando ab illa revellemus? Nemo per se satis valet UT emergat; oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat.

209. Praeter haec adhuc invenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum eorum qui cogi ad rectum conpellique possunt, quibus non duce tantum opus sit sed adiutore et, UT ita dicam, coactore; hic tertius color est.

210. Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, UT meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent.

211. Testari vultis adtendere vos moverique rerum magnitudine? sane liceat: UT quidem iudicetis et feratis de meliore suffragium, quidni non permittam?

212. Quid non potest mihi persuaderi, cui persuasum est UT navigarem?

213. Cum iam eo processissem UT mea nihil interesset utrum irem an redirem, primum aequalitas illa quae me corruperat periit; nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus.

214. Coepi gubernatorem rogare UT me in aliquo litore exponeret: aiebat ille aspera esse et inportuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram.

215. Peius autem vexabar quam UT mihi periculum succurreret; nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit.

216. Cuius UT viciniam attigimus, non expecto UT quicquam ex praeceptis Vergilii fiat, obvertunt pelago proras aut ancora de prora iacitur: memor artificii mei vetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus.

217. illud scito, Ulixem non fuisse tam irato mari natum UT ubique naufragia faceret: nausiator erat.

218. Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, UT corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum quae eo magis latent quo maiora sunt.

219. Dubio et incipiente morbo quaeritur nomen, qui ubi UT talaria coepit intendere et utrosque distortos pedes fecit, necesse est podagram fateri.

220. nam qui leviter dormit, et species secundum quietem capit et aliquando dormire se dormiens cogitat: gravis sopor etiam somnia extinguit animumque altius mergit quam UT in ullo intellectu sui sit.

221. Expergiscamur ergo, UT errores nostros coarguere possimus.

222. Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares cui advocatus in remissione descenderes; toto animo id ageres UT quam primum morbo liberareris.

223. Alexander cuidam civitati partem agrorum et dimidium rerum omnium promittenti eo inquit proposito in Asiam veni, UT non id acciperem quod dedissetis, sed UT id haberetis quod reliquissem.

224. A gestatione cum maxime venio, non minus fatigatus quam si tantum ambulassem quantum sedi; labor est enim et diu ferri, ac nescio an eo maior quia contra naturam est, quae pedes dedit UT per nos ambularemus, oculos UT per nos videremus.

225. Mihi tamen necessarium erat concutere corpus, UT, sive bilis insederat faucibus, discuteretur, sive ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi.

226. Erat autem a recenti tempestate spissum; fluctus enim illud, UT scis, frequens et concitatus exaequat, longior tranquillitas solvit, cum harenis, quae umore alligantur, sucus abscessit.

227. Numquam aliter hanc villam Vatia vivo praeteribam quam UT dicerem, Vatia hic situs est.

228. Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et venerabile UT etiam si quid illi simile est mendacio placeat.

229. Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia UT habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.

230. Has laudes eius ipse novi: esse illam totius anni credo; occurrit enim Favonio et illum adeo excipit UT Bais neget.

231. Video te, mi Lucili; cum maxime audio; adeo tecum sum UT dubitem an incipiam non epistulas sed codicellos tibi scribere.

232. Sed iam me sic ad omnia ista duravi UT audire vel pausarium possim voce acerbissima remigibus modos dantem.

233. Nam si bona fide sumus, si receptui cecinimus, si speciosa contempsimus, UT paulo ante dicebam, nulla res nos avocabit, nullus hominum aviumque concentus interrumpet cogitationes bonas, solidasque iam et certas.

234. Leve illud ingenium est nec sese adhuc reduxit introsus quod ad vocem et accidentia erigitur; habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid concepti pavoris quod illum curiosum facit, UT ait Vergilius noster: et me, quem dudum non ulla iniecta movebant tela neque adverso glomerati ex agmine Grai, nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis suspensum et pariter comitique onerique timentem.

235. Cum a Bais deberem Neapolim repetere, facile credidi tempestatem esse, ne iterum navem experirer; et tantum luti tota via fuit UT possim videri nihilominus navigasse.

236. Nihil illo carcere longius, nihil illis facibus obscurius, quae nobis praestant non UT per tenebras videamus, sed UT ipsas.

237. Sensi ergo, UT dicebam, quandam non quidem perturbationem, sed mutationem: rursus ad primum conspectum redditae lucis alacritas rediit incogitata et iniussa.

238. Non id ago nunc hac diligentia UT ostendam quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed UT ex hoc intellegas quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint.

239. Nihilominus dabo operam UT ius a te datum parcissime exerceam; fortasse contentus ero mihi licere.

240. Duri tibi videor ingenii: in medio positum, posse sic transferri UT dicam quod est.

241. Homo species est, UT Aristoteles ait; equus species est; canis species est.

242. Sed quaedam anima carent, UT saxa; itaque erit aliquid animantibus antiquius, corpus scilicet.

243. Hoc sic dividam UT dicam corpora omnia aut animantia esse aut inanima.

244. Sic enim in species secabitur UT dicamus: quod est aut corporale est aut incorporale.

245. Hoc ergo est genus primum et antiquissimum et, UT ita dicam, generale; cetera genera quidem sunt, sed specialia.

246. Quod est in has species divido, UT sint corporalia aut incorporalia; nihil tertium est.

247. Corpus quomodo divido? UT dicam: aut animantia sunt aut inanima.

248. Rursus animantia quemadmodum divido? UT dicam: quaedam animum habent, quaedam tantum animam, aut sic: quaedam impetum habent, incedunt, transeunt, quaedam solo adfixa radicibus aluntur, crescunt.

249. Quod generaliter est, tamquam homo generalis, sub oculos non venit; sed specialis venit, UT Cicero et Cato.

250. Quid ista inquis mihi subtilitas proderit? Si me interrogas, nihil; sed quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos remittit atque avocat et, UT dici solet, pascit, sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere.

251. Contemnamus omnia quae adeo pretiosa non sunt UT an sint omnino dubium sit.

252. Potest frugalitas producere senectutem, quam UT non puto concupiscendam, ita ne recusandam quidem; iucundum est secum esse quam diutissime, cum quis se dignum quo frueretur effecit.

253. Vulgo tamen sic loquimur UT dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia UT saepe initia futurae tristitiae sint; gaudio autem iunctum est non desinere nec in contrarium verti.

254. Sed UT ad propositum revertar, audi quid me in epistula tua delectaverit: habes verba in potestate, non effert te oratio nec longius quam destinasti trahit.

255. Invenio tamen translationes verborum UT non temerarias ita quae periculum sui fecerint; invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio: illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed UT inbecillitatis nostrae adminicula sint, UT et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.

256. Idem inquit sapiens facere debet: omnis virtutes suas undique expandat, UT ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata praesidia sint et ad nutum regentis sine tumultu respondeant.

257. Quod in exercitibus iis quos imperatores magni ordinant fieri videmus, UT imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae UT signum ab uno datum peditem simul equitemque percurrat, hoc aliquanto magis necessarium esse nobis ait.

258. Optimos nos esse, sapientissimos adfirmantibus adsentimur, cum sciamus illos saepe multa mentiri; adeoque indulgemus nobis UT laudari velimus in id cui contraria cum maxime facimus.

259. Mitissimum ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum et in ebrietatibus ac libidinibus temperantissimum; sequitur itaque UT ideo mutari nolimus quia nos optimos esse credidimus.

260. Quid ergo inquis, stulti ac mali non gaudent? Non magis quam praedam nancti leones: cum fatigaverunt se vino ac libidinibus, cum illos nox inter vitia defecit, cum voluptates angusto corpori ultra quam capiebat ingestae suppurare coeperunt, tunc exclamant miseri Vergilianum illum versum: namque UT supremam falsa inter gaudia noctem egerimus nosti.

261. Quid ergo? tam insatiabilem nobis natura alvum dedit, cum tam modica corpora dedisset, UT vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus?

262. Hos itaque, UT ait Sallustius, ventri oboedientes animalium loco numeremus, non hominum, quosdam vero ne animalium quidem, sed mortuorum.

263. Id ago UT mihi instar totius vitae dies sit; nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum aspicio tamquam esse vel ultimus possit.

264. Ante senectutem curavi UT bene viverem, in senectute UT bene moriar; bene autem mori est libenter mori.

265. Itaque sic animum componamus UT quidquid res exiget, id velimus, et in primis UT finem nostri sine tristitia cogitemus.

266. Satis instructa vita est, sed nos in instrumenta eius avidi sumus; deesse aliquid nobis videtur et semper videbitur: UT satis vixerimus, nec anni nec dies faciunt sed animus.

267. Illud, UT non doleas, vix audebo exigere; et esse melius scio.

268. Id agamus UT iucunda nobis amissorum fiat recordatio.

269. Nemo libenter ad id redit quod non sine tormento cogitaturus est, sicut illud fieri necesse est, UT cum aliquo nobis morsu amissorum quos amavimus nomen occurrat; sed hic quoque morsus habet suam voluptatem.

270. Nam, UT dicere solebat Attalus noster, sic amicorum defunctorum memoria iucunda est quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat; cum vero intervenit spatium, omne quod angebat extinguitur et pura ad nos voluptas venit.

271. Annum feminis ad lugendum constituere maiores, non UT tam diu lugerent, sed ne diutius: viris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum.

272. Haec tibi scribo, is qui Annaeum Serenum carissimum mihi tam inmodice flevi UT , quod minime velim, inter exempla sim eorum quos dolor vicit.

273. Varius nobis fuit sermo, UT in convivio, nullam rem usque ad exitum adducens sed aliunde alio transiliens.

274. Hoc idem virtus tibi ipsa praestabit, UT illam admireris et tamen speres.

275. Dicunt, UT scis, Stoici nostri duo esse in rerum natura ex quibus omnia fiant, causam et materiam.

276. Quinque ergo causae sunt, UT Plato dicit: id ex quo, id a quo, id in quo, id ad quod, id propter quod; novissime id quod ex his est.

277. Haec omnia mundus quoque, UT ait Plato, habet:

278. Ne nunc quidem tempus, UT existimas, perdo; ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt et levant animum, qui gravi sarcina pressus explicari cupit et reverti ad illa quorum fuit.

279. Velut sacramento rogatus hoc quod vivit stipendium putat; et ita formatus est UT illi nec amor vitae nec odium sit, patiturque mortalia quamvis sciat ampliora superesse.

280. Maior sum et ad maiora genitus quam UT mancipium sim mei corporis, quod equidem non aliter aspicio quam vinclum aliquod libertati meae circumdatum; hoc itaque oppono fortunae, in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire vulnus sino.

281. Claranum condiscipulum meum vidi post multos annos: non, puto, expectas UT adiciam senem, sed mehercules viridem animo ac vigentem et cum corpusculo suo conluctantem.

282. Quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura generare, UT adprobet virtutem omni loco nasci.

283. Claranus mihi videtur in exemplar editus, UT scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari.

284. Quaedam, UT nostris videtur, prima bona sunt, tamquam gaudium, pax, salus patriae; quaedam secunda, in materia infelici expressa, tamquam tormentorum patientia et in morbo gravi temperantia.

285. Hoc UT scias ita esse, ad omne pulchrum vir bonus sine ulla cunctatione procurret: stet illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, perseverabit nec quid passurus sed quid facturus sit aspiciet, et se honestae rei tamquam bono viro credet; utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam.

286. Idem, UT dixi, in rebus iudicium est quod in hominibus: aeque laudabilis virtus est in corpore valido ac libero posita quam in morbido ac vincto.

287. Aut si hoc est, magis diliges ex duobus aeque bonis viris nitidum et unctum quam pulverulentum et horrentem; deinde hoc usque pervenies UT magis diligas integrum omnibus membris et inlaesum quam debilem aut luscum; paulatim fastidium tuum illo usque procedet UT ex duobus aeque iustis ac prudentibus comatum et crispulum malis.

288. Num quis tam iniquam censuram inter suos agit UT sanum filium quam aegrum magis diligat, procerumve et excelsum quam brevem aut modicum?

289. Quorsus haec pertinent? UT scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus, et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea quorum miseretur inclinat.

290. Et UT quod volo exprimam breviter, materia boni aliquando contra naturam est, bonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum est, sequitur autem ratio naturam.

291. Nec est quare hoc inter nostra placita mireris: apud Epicurum duo bona sunt, ex quibus summum illud beatumque componitur, UT corpus sine dolore sit, animus sine perturbatione.

292. Si qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum, sed, UT ita dicam, condiunt et oblectant;

293. Alia enim sunt apud illum quae malit contingere sibi, UT corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum contemplatione gaudentis;

294. Eadem ratione fit, scio, UT aliquis felicitatem bene et UT calamitatem fortiter ferat.

295. An potius optem UT malaxandos articulos exoletis meis porrigam? UT muliercula aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat?

296. Si bonum est inquis fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur UT ista optabilia sint; nihil autem video ex istis voto dignum.

297. Tormenta abesse a me velim; sed si sustinenda fuerint, UT me in illis fortiter, honeste, animose geram optabo.

298. Quidni ego malim non incidere bellum? sed si inciderit, UT vulnera, UT famem et omnia quae bellorum necessitas adfert generose feram optabo.

299. Non sum tam demens UT aegrotare cupiam; sed si aegrotandum fuerit, UT nihil intemperanter, nihil effeminate faciam optabo.

300. Quare? primum quia fieri non potest UT aliqua res bona quidem sit sed optabilis non sit;

301. Sed separa ista, UT dixi: nihil erit quod tibi faciat errorem.

302. Alter post hunc, paternae virtutis aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus verbis in aciem confertissimam incucurrit, de hoc sollicitus tantum, UT litaret, optabilem rem putans bonam mortem.

303. Ita tu non putas Regulum optasse UT ad Poenos perveniret?

304. Nunc ad illud revertor quod suadere tibi coeperam, UT otium tuum ignotum sit.

305. Cum secesseris, non est hoc agendum, UT de te homines loquantur, sed UT ipse tecum loquaris.

306. Haec aetas optime facit ad haec studia: iam despumavit, iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit; non multum superest UT extinguat.

307. Et quando inquis tibi proderit istud quod in exitu discis, aut in quam rem? In hanc, UT exeam melior.

308. Vix effici toto saeculo potest UT vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum si tam breve tempus intervallis discindimus;

309. Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, UT mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas: interest nihil, illa ad nos veniat an ad illam nos.

310. Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuvenes quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, UT omnia fortuita contemnant, profecto sapientia non infundet et tradet; persuadebit unum bonum esse quod honestum, hoc nec remitti nec intendi posse, non magis quam regulam qua rectum probari solet flectes.

311. Nam si hanc inaequalitatem receperis UT fortiter torqueri in minoribus bonis numeres, numerabis etiam in malis, et infelicem Socraten dices in carcere, infelicem Catonem vulnera sua animosius quam fecerat retractantem, calamitosissimum omnium Regulum fidei poenas etiam hostibus servatae pendentem.

312. Nobis solvi perire est; proxima enim intuemur, ad ulteriora non prospicit mens hebes et quae se corpori addixerit; alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, UT omnia illa, sic vitam mortemque per vices ire et composita dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei verti.

313. Itaque UT M.~Cato, cum aevum animo percucurrerit, dicet, omne humanum genus, quodque est quodque erit, morte damnatum est;

314. Socrates, qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, sequere inquit illos, si quid apud te habeo auctoritatis, UT sis beatus, et te alicui stultum videri sine.

315. Erige te, Lucili virorum optime, et relinque istum ludum litterarium philosophorum qui rem magnificentissimam ad syllabas vocant, qui animum minuta docendo demittunt et conterunt: fies similis illis qui invenerunt ista, non qui docent et id agunt UT philosophia potius difficilis quam magna videatur.

316. Nec multis verbis nec circumitu longo quod sit summum bonum colliges: digito, UT ita dicam, demonstrandum est nec in multa spargendum.

317. Quibusdam autem evenit UT quaedam scire se nesciant; quemadmodum quaerimus saepe eos cum quibus stamus, ita plerumque finem summi boni ignoramus adpositum.

318. Cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est evenire UT de quibusdam rebus tunc ad te perferatur sententia mea cum iam contraria potior est.

319. Eadem illa ratio monet UT si licet moriaris quemadmodum placet, si minus quemadmodum potes, et quidquid obvenerit ad vim adferendam tibi invadas.

320. Existimetur de facto hominis acerrimi UT cuique visum erit, dum hoc constet, praeferendam esse spurcissimam mortem servituti mundissimae.

321. Undique destitutus invenit quemadmodum et mortem sibi deberet et telum, UT scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam velle.

322. Vis tu cogitare id in manibus esse consilium ad quod fama non pertinet! Hoc unum intuere, UT te fortunae quam celerrime eripias; alioquin aderunt qui de facto tuo male existiment.

323. Socrates potuit abstinentia finire vitam et inedia potius quam veneno mori; triginta tamen dies in carcere et in expectatione mortis exegit, non hoc animo tamquam omnia fieri possent, tamquam multas spes tam longum tempus reciperet, sed UT praeberet se legibus, UT fruendum amicis extremum Socraten daret.

324. Itaque effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui cum in caveam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam UT abstineret cibo, omnia inquit homini, dum vivit, speranda sunt.

325. Quae, UT scis, non semper retinenda est; non enim vivere bonum est, sed bene vivere.

326. Alium enim, UT scis, venti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert.

327. Praenavigavimus, Lucili, vitam et quemadmodum in mari, UT ait Vergilius noster, terraeque urbesque recedunt, sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adulescentiam, deinde quidquid est illud inter iuvenem et senem medium, in utriusque confinio positum, deinde ipsius senectutis optimos annos; novissime incipit ostendi publicus finis generis humani.

328. est tanti habere animam UT agam?

329. Multi peiora adhuc pacisci parati sunt: etiam amicum prodere, UT diutius vivant, et liberos ad stuprum manu sua tradere, UT contingat lucem videre tot consciam scelerum.

330. Quod interrogas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est loci alterius, et ideo non id tantum sed alia quoque eodem pertinentia distuleram; quaedam enim, UT scis, moralibus rationalia inmixta sunt.

331. Quid est quod praedicere velim? quaedam continua corpora esse, UT hominem; quaedam esse composita, UT navem, domum, omnia denique quorum diversae partes iunctura in unum coactae sunt; quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, populus, senatus.

332. Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse; consentire in hoc plures insignes et spectabiles viri debent, UT claritas sit.

333. Deinde, UT dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam plurium emittunt.

334. Tu tamen ita cogita quod ex homine periculum sit UT cogites quod sit hominis officium; alterum intuere ne laedaris, alterum ne laedas.

335. Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat UT quidquid non facit damnare videatur.

336. Nam cum sciam spiritum illius in meo verti, incipio, UT illi consulam, mihi consulere.

337. Itaque quoniam ego ab illa non inpetro UT me fortius amet, a me inpetrat illa UT me diligentius amem.

338. Indulgendum est enim honestis adfectibus; et interdum, etiam si premunt causae, spiritus in honorem suorum vel cum tormento revocandus et in ipso ore retinendus est, cum bono viro vivendum sit non quamdiu iuvat sed quamdiu oportet: ille qui non uxorem, non amicum tanti putat UT diutius in vita commoretur, qui perseverabit mori, delicatus est.

339. Habet praeterea in se non mediocre ista res gaudium et mercedem; quid enim iucundius quam uxori tam carum esse UT propter hoc tibi carior fias?

340. Tantus erit ambitionis furor UT nemo tibi post te videatur si aliquis ante te fuerit.

341. Quidquid te delectat aeque vide UT videres: dum virent, utere.

342. Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed UT puerum ignota mirantem ad breve tempus rerum aliqua novitate detinuit.

343. Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles; alicuius fluminis singularem ponet sub observatione naturam, sive UT Nilus aestivo incremento tumet, sive UT Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudinis redditur, sive UT Maeander, poetarum omnium exercitatio et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur: ceterum neque meliorem faciet neque saniorem.

344. Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae UT quaesita discamus, nondum inventa quaeramus; sic eximendus animus ex miserrima servitute in libertatem adseritur.

345. Fregit aliquis crus aut extorsit articulum: non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum UT fracta pars iungatur, UT luxata in locum reponatur.

346. Quid ergo? animum tot locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari? Maius est istud malum quam UT gestatione curetur.

347. Magnanimos nos natura produxit, et UT quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet sequitur aemulaturque; profert se, laudari et aspici credit.

348. Haec usque eo animum Socratis non moverant UT ne vultum quidem moverint.

349. Vides posse non timeri potentiam superiorum: et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat nisi UT alterum demereretur, simul provocavit.

350. Quae observanda tibi sint UT tutior vivas dicam.

351. Ex omnibus istis adeo levissimum est contemptus UT multi in illo remedii causa delituerint.

352. Habet unusquisque aliquem cui tantum credat quantum ipsi creditum est; UT garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet; sic quod modo secretum erat rumor est.

353. Non puto te dubitaturum an adfectus corpora sint UT aliud quoque de quo non quaeris infulciam, tamquam ira, amor, tristitia, nisi dubitas an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem.

354. Quid ergo? tam manifestas notas corporis credis inprimi nisi a corpore? Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, UT avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta; ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, invidia, superbia; ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt.

355. Numquid est dubium an id quo quid tangi potest corpus sit? Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res, UT ait Lucretius.

356. Etiam nunc cui tanta vis est UT inpellat et cogat et retineat et inhibeat corpus est.

357. Quoniam, UT voluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi quod dicturum esse te video: latrunculis ludimus.

358. Apertior res est sapere, immo simplicior: paucis satis est ad mentem bonam uti litteris, sed nos UT cetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam.

359. Id agendum est ne quid nobis inopinatum sit; et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, UT nulli sis malo tiro.

360. Id de quo quaeris ex iis est quae scire tantum eo, UT scias, pertinet.

361. Idem inquit et docenti et discenti debet esse propositum, UT ille prodesse velit, hic proficere.

362. Redibit autem: ea philosophiae vis est UT non studentis sed etiam conversantis iuvet.

363. Quidam veniunt UT audiant, non UT discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel fabulis ducimur.

364. Non id agunt UT aliqua illo vitia deponant, UT aliquam legem vitae accipiant qua mores suos exigant, sed UT oblectamento aurium perfruantur.

365. Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non UT res excipiant, sed UT verba, quae tam sine profectu alieno dicant quam sine suo audiunt.

366. Nam UT dicebat Cleanthes, quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patentiore novissime exitu effudit, sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas efficit.

367. De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, UT homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, eum esse locupletem qui paupertati suae aptatus est et parvo se divitem fecit; magis tamen feriuntur animi cum carmina eiusmodi dicta sunt: Is minimo eget mortalis qui minimum cupit.

368. Cetera proiecta redierunt, ita tamen UT quorum abstinentiam interrupi modum servem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur.

369. Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redii; nec difficulter mihi UT inciperem melius cenare persuasit.

370. Haec rettuli UT probarem tibi quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis inpelleret.

371. sed UT observet, quotiens Vergilius de celeritate temporum dicit, hoc uti verbo illum "fugit."

372. Numquam Vergilius inquit dies dicit ire, sed fugere, quod currendi genus concitatissimum est, et optimos quosque primos rapi: quid ergo cessamus nos ipsi concitare, UT velocitatem rapidissimae rei possimus aequare?

373. Id exhauriri in aliis potius patimur, UT nobis faecem reservemus?

374. Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non UT verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed UT profutura praecepta et magnificas voces et animosas quae mox in rem transferantur.

375. Sic ista ediscamus UT quae fuerint verba sint opera.

376. Hoc UT scias, detrahe illi vim propriam et ille nihil aget.

377. Isto modo dicas licet non esse in melle dulcedinem; nam ipse ille qui esse debeat nisi ita aptatus lingua palatoque est ad eiusmodi gustum UT illum talis sapor capiat, offendetur; sunt enim quidam quibus morbi vitio mel amarum videatur.

378. Oportet utrumque valere UT et ille prodesse possit et hic profuturo idonea materia sit.

379. Ad haec respondeo: et qui in summum perductus est calorem opus est calore adiecto UT summum teneat.

380. Deinde calor non adiuvatur adiectione caloris UT caleat: sapiens non potest in habitu mentis suae stare nisi amicos aliquos similes sui admisit cum quibus virtutes suas communicet.

381. Quomodo ergo ad rationem movendam ratione opus est, sic UT moveatur ratio perfecta opus est ratione perfecta.

382. Sed UT removeas ista quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt.

383. Quod facere illi necessarium est cum ad haec civilia et domestica venitur et, UT ita dicam, mortalia; in his sic illi opus est alieno consilio quomodo medico, quomodo gubernatori, quomodo advocato et litis ordinatori.

384. Sed in illis quoque magnis ac divinis, UT diximus, communiter honesta tractando et animos cogitationesque miscendo utilis erit.

385. Praeterea secundum naturam est et amicos conplecti et amicorum auctu UT suo proprioque laetari; nam nisi hoc fecerimus, ne virtus quidem nobis permanebit, quae exercendo sensu valet.

386. Dicebas intrepidum fore etiam si circa me gladii micarent, etiam si mucro tangeret iugulum; dicebas securum fore etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo toto navem meam mari raperet: hanc mihi praesta curam, UT voluptatem, UT gloriam contemnam.

387. Ita tamen hoc seponas volo UT memineris maiores nostros qui crediderunt Stoicos fuisse; singulis enim et Genium et Iunonem dederunt.

388. Postea videbimus an tantum dis vacet UT privatorum negotia procurent: interim illud scito, sive adsignati sumus sive neglecti et fortunae dati, nulli te posse inprecari quicquam gravius quam si inprecatus fueris UT se habeat iratum.

389. Sed non est quare cuiquam quem poena putaveris dignum optes UT infestos deos habeat: habet, inquam, etiam si videtur eorum favore produci.

390. At mehercules id agimus UT longius revocandi simus, et cum ignoremus quo feramur, velociter tamen illo quo intendimus perseveramus.

391. Ab hac divina contemplatione abductum animum in sordida et humilia pertraximus, UT avaritiae serviret, UT relicto mundo terminisque eius et dominis cuncta versantibus terram rimaretur et quaereret quid ex illa mali effoderet, non contentus oblatis.

392. Quid ergo nunc te hortor UT facias? nihil novi nec enim novis malis remedia quaeruntur sed hoc primum, UT tecum ipse dispicias quid sit necessarium, quid supervacuum.

393. Haec nobis Attalus dixit, natura omnibus dixit; quae si voles frequenter cogitare, id ages UT sis felix, non UT videaris, et UT tibi videaris, non aliis.

394. Hoc tamen habent in se pessimum: dulcedinem quandam sui faciunt et animum specie subtilitatis inductum tenent ac morantur, cum tanta rerum moles vocet, cum vix tota vita sufficiat UT hoc unum discas, vitam contemnere.

395. Cupio mehercules amicum tuum formari UT desideras et institui, sed valde durus capitur; immo, quod est molestius, valde mollis capitur et consuetudine mala ac diutina fractus.

396. Itaque solemus supra terram praecidere UT , si non respondit, temptari possit secunda fortuna et iterum repetita infra terram inseratur.

397. Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, UT exercere ingenium inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium terere.

398. Animum constat animal esse, cum ipse efficiat UT simus animalia, cum ab illo animalia nomen hoc traxerint; virtus autem nihil aliud est quam animus quodam modo se habens; ergo animal est.

399. Sequitur UT multa millia animalium habitent in his angustiis pectoris, et singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia.

400. Ita dico: alter ab altero debet esse diductus UT duo sint.

401. Exegit a se UT quae alia erant et dissimilia essent et inparia.

402. Virtutes omnes, UT dicitis, pares sunt; ergo non sunt animalia.

403. Omnia animalia aut rationalia sunt, UT homines, UT dii, aut inrationalia, UT ferae, UT pecora; virtutes utique rationales sunt; atqui nec homines sunt nec dii; ergo non sunt animalia.

404. Eo usque res exegit UT risum tenere non possis:

405. Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quidquid gentium usque in oceanum extendit oriens vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso, iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens; id enim egerat UT omnia potius haberet in potestate quam adfectus.

406. Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, UT aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta;

407. Quomodo Maecenas vixerit notius est quam UT narrari nunc debeat quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit.

408. Non statim cum haec legeris hoc tibi occurret, hunc esse qui solutis tunicis in urbe semper incesserit nam etiam cum absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto petebatur; hunc esse qui in tribunali, in rostris, in omni publico coetu sic apparuerit UT pallio velaretur caput exclusis utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi divitis solent;

409. Ubi luxuriam late felicitas fudit, cultus primum corporum esse diligentior incipit; deinde supellectili laboratur; deinde in ipsas domos inpenditur cura UT in laxitatem ruris excurrant, UT parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, UT tecta varientur auro, UT lacunaribus pavimentorum respondeat nitor; deinde ad cenas lautitia transfertur et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, UT ea quae includere solent cenam prima ponantur, UT quae advenientibus dabantur exeuntibus dentur.

410. Dabo, inquam, maximae famae et inter admiranda propositos, quos si quis corrigit, delet; sic enim vitia virtutibus inmixta sunt UT illas secum tractura sint.

411. Tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant; qui initio quidem gaudet, UT solet populus largitione nocitura frustra plenus et quae non potest haurire contrectans;

412. Quaere quid scribas, non quemadmodum; et hoc ipsum non UT scribas sed UT sentias, UT illa quae senseris magis adplices tibi et velut signes.

413. Si quis viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstupefactus resistat et UT fas sit vidisse tacitus precetur, tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat? O quam te memorem, virgo? namque haut tibi vultus mortalis nec vox hominem sonat.

414. Quid ergo inter nos et illos interest, UT Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus, carius inepti?

415. Denique eo mores redacti sunt UT paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.

416. Sine me vocari pessimum, simul UT dives vocer.

417. Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens UT expectarent viderentque quem admirator auri exitum faceret.

418. Denique UT illis fortuna nihil detrahat, quidquid non adquiritur damnum est.

419. Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas nulla concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio fluens leniter: eant UT volent, dum animo compositio sua constet, dum sit magnus et opinionum securus et ob ipsa quae aliis displicent sibi placens, qui profectum suum vita aestimet et tantum scire se iudicet quantum non cupit, quantum non timet.

420. Nam cum tibi cupere interdixero, velle permittam, UT eadem illa intrepidus facias, UT certiore consilio, UT voluptates ipsas magis sentias: quidni ad te magis perventurae sint si illis imperabis quam si servies? Sed naturale est inquis UT desiderio amici torquear: da ius lacrimis tam iuste cadentibus.

421. Non obtinebis UT desinat si incipere permiseris.

422. Voluptatem natura necessariis rebus admiscuit, non UT illam peteremus, sed UT ea sine quibus non possumus vivere gratiora nobis illius faceret accessio: suo veniat iure, luxuria est.

423. Ergo intrantibus resistamus, quia facilius, UT dixi, non recipiuntur quam exeunt.

424. De sapiente inquit videbimus: mihi et tibi, qui adhuc a sapiente longe absumus, non est committendum UT incidamus in rem commotam, inpotentem, alteri emancupatam, vilem sibi.

425. Quod bonum est prodest; faciat autem aliquid oportet UT prosit; si facit, corpus est.

426. Sapientiam bonum esse dicunt; sequitur UT necesse sit illam corporalem quoque dicere.

427. Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri; tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod omnibus insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque proiecta UT non aliquos deos credat.

428. Non faciam quod victi solent, UT provocem ad populum: nostris incipiamus armis confligere.

429. Hoc UT scias, neutrum esse sine altero potest: qui sapit sapiens est; qui sapiens est sapit.

430. Adeo non potest dubitari an quale illud sit, tale hoc sit, UT quibusdam utrumque unum videatur atque idem.

431. Bonum negant esse; malum utique non est; sequitur UT medium sit.

432. Hoc, UT sapiat, contingere nisi bono non potest; ergo indifferens non est.

433. Ego in hoc volo sapiens esse, UT sapiam.

434. Si tormenta mala sunt, torqueri malum est, adeo quidem UT illa non sint mala si quod sequitur detraxeris.

435. haec vero de quibus paulo ante dicebam minuunt et deprimunt nec, UT putatis, exacuunt, sed extenuant.

436. Potius id age UT mihi viam monstres qua ad ista perveniam.

437. Nam si vis vivere, quid optas mori? sive non vis, quid deos rogas quod tibi nascenti dederunt? Nam UT quandoque moriaris etiam invito positum est, UT cum voles in tua manu est; alterum tibi necesse est, alterum licet.

438. Sapientia bonum est, sapere non est bonum: sic fit UT negemur sapere, UT hoc totum studium derideatur tamquam operatum supervacuis.

439. Futurum est UT sapiam: ex hoc licet nondum sapere me intellegas.

440. nemo qui ad incendium domus suae currit tabulam latrunculariam prospicit UT sciat quomodo alligatus exeat calculus.

441. Non tam benignum ac liberale tempus natura nobis dedit UT aliquid ex illo vacet perdere.

442. Convenerat quidem UT tua priora essent: tu scriberes, ego rescriberem.

443. Itaque in anticessum dabo nec faciam quod Cicero, vir disertissimus, facere Atticum iubet, UT etiam si rem nullam habebit, quod in buccam venerit scribat.

444. Numquam potest deesse quod scribam, UT omnia illa quae Ciceronis implent epistulas transeam:

445. Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui UT aliquid pestiferi consequantur per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda.

446. Cui enim adsecuto satis fuit quod optanti nimium videbatur? Non est, UT existimant homines, avida felicitas sed pusilla; itaque neminem satiat.

447. Locus ipse me admonet UT quid intersit inter bonum honestumque dicam.

448. Multa naturae quidem consentiunt, sed tam pusilla sunt UT non conveniat illis boni nomen; levia enim sunt, contemnenda.

449. Opus erit tamen tibi creditore: UT negotiari possis, aes alienum facias oportet, sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum iactent.

450. Nec illud praecipio, UT aliquid naturae neges contumax est, non potest vinci, suum poscit sed UT quidquid naturam excedit scias precarium esse, non necessarium.

451. Sitio: utrum haec aqua sit quam ex lacu proximo excepero an ea quam multa nive clusero, UT rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet.

452. Mentior? Quaerit quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes novas mittit et ipsa, UT ita dicam, mundi claustra perrumpit.

453. Sed UT scias quam difficile sit res suas ad naturalem modum coartare, hic ipse quem circumcidimus, quem tu vocas pauperem, habet aliquid et supervacui.

454. Nihil ergo monuisse te malim quam hoc, quod nemo monetur satis, UT omnia naturalibus desideriis metiaris, quibus aut gratis satis fiat aut parvo: tantum miscere vitia desideriis noli.

455. Id actum est ab illo mundi conditore, qui nobis vivendi iura discripsit, UT salvi essemus, non UT delicati: ad salutem omnia parata sunt et in promptu, delicis omnia misere ac sollicite comparantur.

456. Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, veniat, si quis vult inquit sic euntem sequi iecitque se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis UT armatus quam UT salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus redit quam si ponte venisset.

457. Sunt enim, UT scis, virtutibus vitia confinia, et perditis quoque ac turpibus recti similitudo est: sic mentitur prodigus liberalem, cum plurimum intersit utrum quis dare sciat an servare nesciat.

458. Praeterea idem erat semper et in omni actu par sibi, iam non consilio bonus, sed more eo perductus UT non tantum recte facere posset, sed nisi recte facere non posset.

459. quod numquam magis divinum est quam ubi mortalitatem suam cogitat et scit in hoc natum hominem, UT vita defungeretur, nec domum esse hoc corpus sed hospitium, et quidem breve hospitium, quod relinquendum est ubi te gravem esse hospiti videas.

460. Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam UT in hac statione qua positus est honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum quae circa sunt suum iudicat, sed UT commodatis utitur, peregrinus et properans.

461. Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis? utique si hanc, UT dixi, magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas.

462. Multos dixi? prope est UT omnes sint.

463. Hoc ergo a te exige, UT qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serves; effice UT possis laudari, si minus, UT adgnosci.

464. Ita, UT vos dicitis, coguntur, metusque illa in rectum, non voluntas movet.

465. Adeo autem non adigit illa ad hoc doloris timor UT in naturalem motum etiam dolore prohibente nitantur.

466. Constitutio inquit est, UT vos dicitis, principale animi quodam modo se habens erga corpus.

467. Hoc tam perplexum et subtile et vobis quoque vix enarrabile quomodo infans intellegit? Omnia animalia dialectica nasci oportet UT istam finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram intellegant.

468. Itaque, UT in prioribus epistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero vel ovo modo effusa quid sit infestum ipsa protinus norunt et mortifera devitant; umbram quoque transvolantium reformidant obnoxia avibus rapto viventibus.

469. Detrimentum iam dies sensit; resiluit aliquantum, ita tamen UT liberale adhuc spatium sit si quis cum ipso, UT ita dicam, die surgat.

470. Qualis illorum condicio dicitur quos natura, UT ait Vergilius, pedibus nostris subditos e contrario posuit, nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, illis sera rubens accendit lumina Vesper, talis horum contraria omnibus non regio sed vita est.

471. Sunt quidam in eadem urbe antipodes qui, UT M.~Cato ait, nec orientem umquam solem viderunt nec occidentem.

472. Aves quae conviviis comparantur, UT inmotae facile pinguescant, in obscuro continentur; ita sine ulla exercitatione iacentibus tumor pigrum corpus invadit et superba umbra iners sagina subcrescit.

473. Non videntur tibi contra naturam vivere qui ieiuni bibunt, qui vinum recipiunt inanibus venis et ad cibum ebrii transeunt? Atqui frequens hoc adulescentium vitium est, qui vires excolunt UT in ipso paene balinei limine inter nudos bibant, immo potent et sudorem quem moverunt potionibus crebris ac ferventibus subinde destringant.

474. Non vivunt contra naturam qui spectant UT pueritia splendeat tempore alieno? Quid fieri crudelius vel miserius potest? numquam vir erit, UT diu virum pati possit?

475. Nihil erat notius hac eius vita in contrarium circumacta; quam, UT dixi, multi eodem tempore egerunt.

476. Multi bona comedunt, multi amicas habent: UT inter istos nomen invenias, opus est non tantum luxuriosam rem sed notabilem facere; in tam occupata civitate fabulas vulgaris nequitia non invenit.

477. Hanc petunt omnes isti qui, UT ita dicam, retro vivunt.

478. Omnes iam sic peregrinantur UT illos Numidarum praecurrat equitatus, UT agmen cursorum antecedat: turpe est nullos esse qui occurrentis via deiciant, UT qui honestum hominem venire magno pulvere ostendant.

479. Quanta dementia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia UT tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas; plus enim gaudebit tua morte quo plus acceperit.

480. Quanto satius est rectum sequi limitem et eo se perducere UT ea demum sint tibi iucunda quae honesta!

481. Invitant UT divitiae, voluptates, forma, ambitio, cetera blanda et adridentia: fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior.

482. Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, UT de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.

483. Tu summum bonum, voluptatem, infantiae donas, UT inde incipiat nascens quo consummatus homo pervenit; cacumen radicis loco ponis.

484. Hoc bonum adeo non recipit infantia UT pueritia non speret, adulescentia inprobe speret; bene agitur cum senectute si ad illud longo studio intentoque pervenit.

485. Quid capillum ingenti diligentia comis? cum illum vel effuderis more Parthorum vel Germanorum modo vinxeris vel, UT Scythae solent, sparseris, in quolibet equo densior iactabitur iuba, horrebit in leonum cervice formonsior.

  

top

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper