Cebes' Tablet
CEBETIS THEBANI TABULA.

Versio Latina L. Odaxii

Paedagogica Index

  


  

Colloquuntur hospes et senex.

1. Casu evenerat, ut in Saturni sacello deambularemus ubi cum pleraque alia consecrata, tum tabulam quandam pro templo positam intuebamur, in qua pictura quaedam erat peregrina, et quae peculiares fabulas contineret, quas conjicere non poteramus, quaenam tandem essent. Neque enim civitas, neque vallum pictura illa nobis esse videbatur. Ceterum muri ambitus erat qui duos alios ambitus amplectebatur; alterum majorem, minorem alterum. Porta etiam erat in primo ambitu, ubi nobis turba ingens insistere videbatur. Intra vero ambitum multitudo quaedam mulierum visebatur. Primi autem vestibuli et ambitus ingressum senex quidam occupabat, qui turbae ingredienti quasi imperare aliquid videbatur.

2. Cujus fabulae rationem nobis invicem addubitantibus, quidam natu grandior assistens, Nequaquam, inquit, hospites, absurde facitis, qui de pictura hac addubitetis. Non multi enim vel indigenae, quid hujus fabulae ratio valeat, intelligunt. Quippe quam non civis, sed peregrinus quidam dedicarit, qui huc jampridem advenerat; vir et magna prudentia et sapientia praeditus: qui cum sermone, tum opere quandam Pythagorae aut Parmenidis vitam fuerat aemulatus. Is utique sacellum et picturam hoc Saturno consecravit.

HOSPES. Utrum igitur, inquam ego, nosti etiam virum ipsum, vidistique?

SENEX. Immo, inquit, eum multo tempore etiam sum admiratus, adolescens adhuc: multa quippe studiose disputabat: et ego hujusce praesertim fabulae rationem ex eo disserente saepius audieram.

3. HOSPES. Per Jovem, inquam ego, nisi quaepiam magna occupatio te detinet, expone nobis. Audire enim magnopere concupiscimus, quidnam hoc fabulae sit.

SENEX. Perlibenter, o hospites, inquit. Atqui hoc prius admonendi estis: periculi quippiam inesse huic expositioni.

HOSPES. Quodnam? inquam ego.

SENEX. Quoniam, inquit, si, quae dicuntur, attendetis, intelligetisque, prudentes atque felices evadetis: si minus; insipientiam, infortunium, calamitatem, atque ignorantiam consecuti male vitam degetis. Haec enim expositio Sphingis aenigmati, quod illa hominibus proponebat, persimilis est. Nam quicumque ipsum intellexerat, salutem; qui non intellexerat, exitium consequebatur. Eadem est hujus enarrationis conditio. Sphinx est enim hominibus ipsa Insipientia. Haec autem proponit, quid bonum, quid malum, quid neque bonum, neque malum in vita sit. Quae si quis minus intellexerit, ab ea interimitur; neque id semel, sicut is qui depastus a Sphinge moriebatur: sed per omnem vitam paullatim absumitur, tanquam perpetuis suppliciis addictus. Contra vero, si quis agnoverit, occidit Insipientia, atque salutem ipse consequitur, et beatus felixque per omnem vitam evadit. Quamobrem vos attendite, ac diligenter audite.

4. HOSPES. O Hercules, quam magnum nos in desiderium conjecisti! si haec ita se habent.

SENEX. Atqui ita se habent, inquit.

HOSPES. Nequaquam igitur nos oratio tua praeveniet attente audituros, quum praesertim hujusmodi et praemium et poena proponatur.

SENEX. Sumpta itaque virga quadam et ad picturam intenta, Videtisne, inquit, ambitum hunc?

HOSPES. Videmus.

SENEX. Hoc imprimis animadvertere vos oportet: locum scilicet istum Vitam vocari. Turba porro illa ingens, quae portae insistit, hi sunt omnes in vitam aliquando ingressuri. Senex autem ille superiore loco stans, qui manu altera chartam quandam tenet, altera quiddam quasi demonstrat, is Genius appellatur. Hic imperat introeuntibus, quid eos agere oporteat, ut ad vitam ingrediantur; et qualem viam perrecturi sint, ostendit, ut salutem in vita consequantur.

5. HOSPES. Qualem igitur eos jubet vitam carpere, aut quo pacto? inquam ego.

SENEX. Videsne, inquit, juxta portam solium quoddam eo loco constitutum, ubi turba ingreditur? in quo sedet suavibus moribus et fidem facile inveniens mulier, quae poculum manu tenet?

HOSPES. Video: sed quaenam haec est? interrogabam.

SENEX. Fallacia, inquit, vocatur, quae mortales omnes seducit.

HOSPES. Quid tum postea haec agit?

SENEX. Ingredientes ad vitam de suo medicamento bibere compellit.

HOSPES. Quaenam vero haec est potio?

SENEX. Error, inquit, atque Ignorantia.

HOSPES. Quid tum postea?

SENEX. Ubi hanc ebiberunt, vitam ingrediuntur.

HOSPES. Nunquid omnes eum errorem bibunt, necne?

6. SENEX. Omnes, inquit, bibunt: sed plus alii, minus. Non vides praeterea intra portam mulierum, multitudinem quandam, aspectus meretricum vados praeferentium ?

HOSPES. Video.

SENEX. Istae igitur Opiniones et Concupiscentiae et Voluptates vocantur; qua turba ingrediente statim prosiliunt unumquemque amplectuntur, ac deinde abducunt.

HOSPES. Et quonam eos abducunt?

SENEX. Aliae, inquit, ut salvent; aliae, ut per deceptionem interimant:

HOSPES. O vir mirande, quam acerbam potionem dicis!

SENEX. Atqui omnes, inquit, pollicentur, se eos ad optima quaeque, ad felicem atque conducibilem vitam esse perducturas. Illi vero per ignorantiam et errorem, quem ab ipsa Fallacia combiberunt, quaenam vera via sit in vita, non inveniunt: sed inconsulto errant, quemadmodum etiam eos, qui prius ingressi sunt, vides veluti vagantes fortuito.

7. HOSPES. Video, inquam, hos: sed mulier illa quaenam est, quae veluti caeca atque insana super lapide quodam rotundo consistere videtur?

SENEX. Fortuna, inquit, vocatur. Ea vero non solum caeca; sed insana etiam et surda est.

HOSPES. Quaenam hujus sunt partes?

SENEX. Obambulat, inquit, quocumque gentium, et aliis quidem facultates eripit, aliis tradit; ab eisdemque rursus aufert illico, quae tradiderat, atque aliis temere instabiliterque concedit. Quapropter ex eo argumento ipsius ingenium facile indicatur.

HOSPES. Qualenam hoc est? inquam ego.

SENEX. Quoniam in rotundo lapide consistit.

HOSPES. Quid tunc ex re significatur?

SENEX. Quod parum certa atque instabilia sunt illius munera. Calamitates enim magnae et durae oriuntur, ubi quis in ea fidem collocarit.

8. HOSPES. Turba vero haec ingens, quae eam circumstat, quid sibi vult, et quinam vocantur?

SENEX. Vocantur hi quidem Inconsulti, quorum nemo non petit, quae projicit illa.

HOSPES. Cur vero aspectu haudquaquam simili sunt, sed eorum alii gaudere, alii sublatis manibus tristari videntur?

SENEX. Quicumque, inquit, eorum gaudere ac ridere videntur, hi sunt qui a Fortuna quippiam acceperunt, a quibus etiam Bona Fortuna nuncupatur. Qui vero flere ac manus protendere videntur, hi sunt a quibus abstulit, quae tradiderat antea, a quibus Fortuna Mala nominatur.

HOSPES. Et quaenam sunt quae illis elargitur, propter quae tantopere, quum accipiunt, laetantur; quum amittunt, lugent?

SENEX. Haec, inquit, ea sunt, quae a plerisque hominibus bona existimantur.

HOSPES. Et quaenam sunt ea?

SENEX. Divitiae scilicet, et gloria, et nobilitas, et liberi, et tyrannides, et regna, et alia quaecunque id genus.

HOSPES. Haec autem nunquid bona non sunt?

SENEX. De his quidem, inquit, deinceps disserere licebit: nunc circa fabulae narrationem versemur.

HOSPES. Ita, inquit, sit.

9. SENEX. Vides igitur, ubi portam hanc praeterieris, ambitum alterum superiorem; mulieresque extra ambitum collocatas, meretricio ornatu insignes?

HOSPES. Sane quidem.

SENEX. Ex his haec Incontinentia, haec Luxuria, haec Avaritia; haec Assentatio nuncupatur.

HOSPES. Quid hic potissimum astant?

SENEX. Eos, inquit; observant, qui a fortuna quippiam acceperunt.

HOSPES. Quid tum deinde?

SENEX. Exsiliunt atque amplexantur eos, et adulantur, et ut penes se maneant, obtestantur; vitam jucundam atque labore omni et. incommodo vacuam illis affore promittentes. Si quis itaque persuasus earum blanditiis eo se contulerit; tantisper illi suavis videtur ea conversatio, quoad hominem titillaverit deliniveritque; postea secus. Ubi enim resipiscere coeperit, tum demum ab ea se non tam oblectatum, quam absumptum et contumeliis affectum intelligit. Quo fit ut, quum omnia dilapidarit quae a fortuna fuerat consecutus, tunc illis mulieribus inservire atque inhonesta omnia sustinere, et turpia quaeque ac perniciosa illarum gratia cogatur admittere, veluti furtum, sacrilegium, perjurium, proditionem, depraedationem, et quaecunque his similia. Ubi Vero eos omnia defecerint, Punitioni addicuntur.

10. HOSPES. Et quaenam haec est?

SENEX. Videsne retro eas quoddam veluti ostiolum, locumque pariter angustum et tenebrosum?

HOSPES. Sane quidem.

SENEX. Ergo etiam mulieres turpes ac sordidae, et pannis indutae, tibi conspiciuntur cum illis versantes?

HOSPES. Sane.

SENEX. Ex his igitur, inquit, quae flagellum tenet, Punitio nuncupatur: quae caput intra genua habet, Tristitia quae Vero capillos suos evellit, Dolor.

HOSPES. Hic alius vero, qui deformitatem, macilentiam, et nuditatem praeferens, juxta eas accubat; et cum eo quaedam similis illi, turpis et macilenta, quinam sunt?

SENEX. Hunc sane, inquit, Luctum appellant, illam vero ipsius sororem, Moestitiam. His itaque traditur, et eorum contubernio cruciatur. Post denuo in aliud Infelicitatis domicilium traditur, atque ita reliquam vitam in omni miseria traducit; nisi Poenitentia eum adierit, consulto occurrens.

  

top

  

11. HOSPES. Quid tum postea contingit, si Poenitentia illi obviam fuerit?

SENEX. Eripit eum ex infortuniis, et alteram illi Opinionem alterumque Desiderium addit comites, quae ipsum ad Veram Disciplinam perducunt, sed simul etiam ad illam, quae Falsa Disciplina nuncupatur.

HOSPES. Quid fit deinde?

SENEX. Si, inquit, eam Opinionem susceperit, quae ad Veram Disciplinam pervehat, ab ea mundatus expiatusque salutem, beatitudinem, felicitatem in universa vita lucratur: si secus, denuo a Falsa illa Opinione seducitur.

HOSPES. O Hercules! quam magnum est hoc aliud discrimen! Haec autem, inquam ego, Falsa Disciplina quaenam est?

SENEX. Nonne vides alterum illum ambitum?

HOSPES. Video, inquam ego.

SENEX. Atque extra ambitum in vestibulo mulier quaedam assistit, quae munditiem decentiamque non mediocrem praetendit?

HOSPES. Sane, inquam.

SENEX. Hanc igitur, inquit, plerique homines et vulgus vocant Disciplinam: non est autem, sed Falsa potius Disciplina. Huc sane se prius applicant qui salvi fiunt, ubi ad Veram Disciplinam pervenire voluerint.

HOSPES. Nunquid alius ad Veram Disciplinam aditus non patet?

SENEX. Patet, inquit.

HOSPES. Hi vero intra ambitum obambulantes; quinam sunt homines?

SENEX. Falsae, inquit, Disciplinae sunt amatores decepti, seque opinantes Verae Disciplinae contubernio frui.

HOSPES. Et quinam vocantur hi?

SENEX. Alii, inquit, Poetae, alii Oratores, alii Dialectici, alii Musici, alii Arithmetici, alii Geometrae, alii Astrologi, alii Voluptuarii, alii Doctores in xystis, alii Critici, et quicunque ejusmodi aunt.

14. HOSPES. Illae autem mulieres, quae videntur circumcurrere, prioribus illis similes, in quibus Incontinentiam affirmabas, et reliquae una cum illis, quaenam sunt?

SENEX. Illae ipsae sunt, inquit.

HOSPES. Nunquid etiam huc ingrediuntur?

SENEX. Ita per Jovem, etiam huc: sed raro, et non quemadmodum in primum ambitum.

HOSPES. Nunquid etiam Opiniones?

SENEX. Ita, inquit. Manet enim et in his adhuc potio, quam a Fallacia biberunt; et Ignorantia manet quoque, per Jovem, in his, insimulque etiam Insipientia: neque ab Opinione ac reliquis Malis evadent, priusquam repudiata Falsa Disciplina, veracem viam ingressi fuerint, et purgatoriam eorum medicamenta biberint. Deinde, quando purgati, mala omnia, quibus involvuntur, et opiniones ignorantiam, et reliquam omnem Pravitatem abjecerint, tum demum ita salvi et incolumes erunt. Verum manent in Falsae Disciplinae commercio, non unquam liberari poterunt; neque horum studiorum gratia ullum ab ipsis malum recedet.

15. HOSPES. Et quaenam haec est via, quae ad Veram Disciplinam fert? inquam ego.

SENEX. Vides, inquit, locum illum superiorem, ubi nullus inhabitat; sed solitudo ingens esse videtur?

HOSPES. Video.

SENEX. Praeterea januam quandam pusillam, ante quam via quaedam est, quae non multum admodum frequentatur; quippe quam pauci admodum terunt, quod invia et aspera et saxosa videatur?

HOSPES. Sane, inquam.

SENEX. Collis praeterea quidam excelsus apparet; ad eumque angustua admodum adscensus , et qui multa profunda hinc inde praecipitia offerat?

HOSPES. Video.

SENEX. Haec igitur, inquit, via est, quae ad Veram Disciplinam ducit.

HOSPES. Aspectu quidem inprimis formidolosa.

SENEX. Porro circa collis superiorem partem, saxum ingens et praealtum usquequaque praeruptum vides?

HOSPES. Video, inquam.

16. SENEX. Vides praeterea mulieres duas supra saxum constitutas, pulchritudine atque habitudine corporis excellentes; ac manus perquam alacriter protendentes?

HOSPES. Video: sed quaenam, inquam, vocantur?

SENEX. Altera, inquit, Continentia, altera Constantia nuncupatur: sunt autem germanae.

HOSPES. Curnam igitur manus tam alacriter protendunt ?

SENEX. Hortantur, inquit, eos qui ad eum locum veniunt , ut bono animo atque intrepido sint, admonentque ut paululum quippiam adhuc sustineant: venturos enim paullo post ad pulcherrimam viam.

HOSPES. Ubi vero ad saxum pervenerint, quomodo ascendunt? nullam enim eo ferentem viam animadverto.

SENEX. Hae mulieres a praecipitio illo descendunt, eosque sursum ad se trahunt. Deinde recreari et quiescere jubent, ac paullo post Fortitudinem Audaciamque addunt; eosque ad Veram Disciplinam deducere se profitentur, et viam ostendunt quam sit pulchra, quam plana, quam?pervia, quam nullis malis obnoxia , ut vides.

HOSPES. Ita, per Jovem, videtur.

17. SENEX. Videsne, inquit, ante illud nemus locum quendam, qui pulchritudinem amoenitatemque pratorum praefert, multoque lumine collustratur?

HOSPES. Sane video.

SENEX. Animadvertis igitur in prati meditullio ambitum alium et portam aliam?

HOSPES. Ita sane: sed quonam pacto locus hic nuncupatur?

SENEX. Fortunatorum, inquit, domicilium: hic enim Virtutes omnes et Felicitas versantur.

HOSPES. Esto, inquam ego, eam esse loci quam dicis pulchritudinem.

18. SENEX. Quin, inquit, aspicis prope portam, quam formosa et constanti facie mulier adstet, media et stata jam aetate, stolam simplicem gestans et ornatus expertem eaque non in rotundo, sed in quadrato lapide secura et munita constitit. Duae praeterea sunt aliaa, quae tanquam filiae ejus esse videntur.

HOSPES. Ita prorsus apparet.

SENEX. Harum igitur quae medium locum tenet, Disciplina est; eam Veritas, et Persuasio comitatur.

HOSPES. Cur autem haec quadrato lapidi potissimum insistit ?

SENEX. Ex eo, inquit, arguitur, quod ad eam pervenientes secura et certa via proficiscuntur, et ab ea quae donantur, munus esse certum accipientibus.

HOSPES. Et quaenam illis ab ea dono dantur?

SENEX. Confidentia, inquit, atque Animus imperterritus.

HOSPES. Haec vero quaenam sunt?

SENEX. Scientia, inquit, per quam grave nihil in vita perpeti unquam posse se intelligunt.

19. HOSPES. Quam praeclara, inquam, Hercule, munera! Sed quamobrem illa sic extra ambitum moratur?

SENEX. Ut, inquit; advenientes excipiat accurate, ac medicamentum illud purgatorium instillet: atque its purgatos et emendatos ad Virtutes introducit.

HOSPES. Quonam pacto? inquam ego: non enim intelligo.

SENEX. At intelliges, inquit. Quemadmodum, si quis luxuriosus aegrotans medicum accersiverit, purgatoriis statim medicamentis aegritudinis causas eximit: atque ita demum a medico reparatus in sanitatem restituitur. Qui si medici praeceptis minus obtemperaverit, merito repudiatus ab ea aegritudine conficitur.

HOSPES. Haec intelligo, inquam ego.

SENEX. Eodem itaque pacto, ubi quis ad Disciplinam pervenerit, haec eum probe curat, et medicina sua irrorat, ut quamprimum mala omnia expurget ejiciatque, quibus adveniens implicabatur.

HOSPES. Quaenam haec?

SENEX. Ignorantiam, Errorem, quem apud Fallaciam biberat; Arrogantiam, Concupiscentiam, Intemperantiam, Furorem, Avaritiam, et reliqua omnia, quibus in primo ambitu fuerat repletus.

20. HOSPES. Ubi vero satis emundatus fuerit, quonam eum mittit?

SENEX. Intro, inquit, ad Scientiam, ceterasque Virtutes.

HOSPES. Quasnam eas ?

SENEX. Videsne intra portam coetum mulierum? quam formosae atque modestae videntur, nec nimis culto, sed simplici habitu praeditae , nihil in se aut fictum aut accuratios ornatum more aliarum praetendentes?

HOSPES. Video, inquam. Sed quaenam hae vocantur?

SENEX. Prima inquit, Scientia nuncupatur: ceterae vero hujus germanae, sunt, Fortitudo , Justitia , Probitas, Temperantia, Modestia, Libertas , Continentia, Mansuetudo.

HOSPES. Heus, inquam, optime, quam magna in spe sumus! .

SENEX. Modo, inquit, intelligatis, et quae auditis, studiose percipiatis teneatisque.

HOSPES. Atqui, inquam ego, accurate ac diligenter attendemus.

SENEX. Salvi igitur, inquit, eritis.

  

top

  

21. HOSPES. Ubi ergo eum ipsae acceperint, quonam abducunt?

SENEX. Ad matrem, inquit.

HOSPES. Ea vero quaenam est?

SENEX. Felicitas, inquit.

HOSPES. Cujusmodi autem haec est?

SENEX. Videsne viam istam ad sublimem ilium verticem ferentem, quem omnes ambitus veluti arcem suam amplectuntur?

HOSPES. Video.

SENEX. Ibi igitur mulier forma praecellens in vestibulo, constituta solium excelsum insidet, cultu non tam curioso quam liberali, corona florentissima et varia capiti imposita.

HOSPES. Ita prorsus videtur.

SENEX. Haec igitur, inquit, est Felicitas.

22. HOSPES. Ubi igitur ad eam quispiam accesserit quid rerum gerit?

SENEX. Ipsa, inquit, Felicitas sum potentiae suae corona circumdat, et reliquae omnes Virtutes; perinde ac maximorum certaminum victores coronari solent.

HOSPES. Et quaenam, inquam ego, certamina ipse vicit?

SENEX. Maxima, inquit, et maxima etiam monstra quae prius ipsum absumebant, affligebant atque in servitutem redigebant. Omnia haec devicit, ac longe ab se repressit, adeoque ipsum se superavit, ita ut huic illa nunc serviant, quibus ipse antea in servitutem redactus fuerat.

23. HOSPES. Quaenam haec monstra dicis ? audire enim admodum cupio.

SENEX. Inprimis, inquit, Ignorantiam et Errorem. An tibi monstra haec esse non videntur?

HOSPES. Imo teterrima inquam ego.

SENEX. Deinde Tristitiam, Luctum, et Insolentiam, et Avaritiam, et Incontinentiam, et reliquam omnem Improbitatem. His omnibus non, ut antea, paret; sed jam imperat.

HOSPES. O praeclara, inquam ego, facinora, et pulcherrimam victoriam! Illud autem mihi etiam expone, cujusmodi sit ejus coronae potentia, qua eum coronari dixisti?

SENEX. Beatifica, inquit, o adolescens. Qui enim fuerit ea potentia coronatus, et felix et beatus evadit; neque alibi quam in se ipso spem felicitatis reponit.

24. HOSPES. Quam praeclaram victoriam dicis! Ceterum coronatus quid agit, aut quo vadit?

SENEX. Suscipientes eum Virtutes ad illum locum ducunt, unde primum advenerat, eique commonstrant studia improborum; quam male degant, et misere vivant; quanta in vita naufragia patiantur; quantum aberrent; quam veluti hostium captivitatem perferant, alii Incontinentiae, alii Arrogantiae, alii Avaritiae, alii Inani Gloriae, alii aliis Malis inservientes; per quae a calamitatibus, quibus irretiti sunt, exsolvere se nequeunt, ut salventur et illo perveniant; sed in omni vita perturbantur. Atque hoc perpetiuntur, quod hanc viam invenire non possunt: mandatum enim a Genio traditum oblivioni mandaverunt.

25. HOSPES. Recte, inquam, dicere mihi videris; tametsi hoc rursus ambigo, curnam ei virtutes locum illum commonstrent, unde prius advenerat.

SENEX. Nihil certi noverat, neque ullam eorum, quae ibi agerentur, scientiam tenebat; sed propter Ignorantiam atque Errorem, quem biberat, ambiguus haerebat et quae bona non erant, bona; quae mala non erant, mala existimabat. Quocirca male etiam vivebat, sicut alii plerique ibi deversantes. Nunc vero, percepta utilium et conducibilium rerum scientia, et ipse optimam vitam traducit, et illos, quam male agant, contemplatur.

26. HOSPES. Ubi igitur omnia fuerit contemplatus, quid agit, aut quo deinde tendit?

SENEX. Quo, inquit, ei collibitum fuerit. Ubique enim ei est securitas, perinde atque illi qui antrum Corycium tenet: et quocunque pervenerit, ibi tutissimus rectam vivendi rationem sequetur: omnes enim eum, tanquam aegroti medicum, libenter excipient.

HOSPES. Numquid igitur illas mulieres, quae monstra abs te dicebantur, amplius non veretur, ne quid ab eis detrimenti capiat?

SENEX. Nihil penitus: qui neque Dolore, neque Tristitia, neque intemperantia, neque Avaritia, neque Paupertate, neque ullo alio incommodo vexetur. Omnibus enim imperat, et constitutus est supra omnes, a quibus antea premebatur, eorum instar qui viperas spectandas praebent: quae ferae, ceteris omnibus perniciem ac mortem afferentes, illis duntaxat innocuae sunt, quod vim veneno istarum contrariam possident. Ita ne huic quidem quippiam nocet, quia antipharmacum possidet.

27. HOSPES. Recte dicere mihi videris. Sed haec etiam insuper expone: quinam sunt illi, qui istinc a colle advenire videntur; quorum alii coronati laetitiam quandam prae se ferunt, alii non coronati, dolorem et tumultum: praeterea tibias et capita contusa habere videntur, quum alioquin a quibusdam mulieribus detineantur?

SENEX. Coronati sunt, inquit, qui sospites ad Disciplinam pervenerunt, eamque consecuti summopere laetantur. Incoronati vero, alii a Disciplina, quae de ita desperaverat, revertuntur, male ac misere degentes: alii metu perculsi, ac perterriti, postquam ad Constantiam usque escenderant, vestigia relegentes rursus errant in viis inviis.

HOSPES. Quae vero mulieres eos sequuntur, quaenam sunt?

SENEX. Tristitiae, inquit, et Molestiae, et Anxietates, et Ignominiae, et Ignorantiae.

28. HOSPES. Omnia igitur eos mala, ut dicis, sequuntur.

SENEX. Omnia, inquit, per Jovem, eos comitantur. Ubi vero in primum ambitum ad Voluptatem et Incontinentiam pervenerint; nequaquam se ipsos accusant, sed statim Disciplinam et sectatores illius maledictis incessant, quod ipsi miseri et calamitosi et infelices sint, quoniam ab eorum contubernio defecerunt, et jam male vivunt, et nullis eorum bonis perfruuntur.

HOSPES. Qualia autem illa bona dicunt esse?

SENEX. Luxuriam, et Intemperantiam, ut aliquis dicat brevi complexus. Gulae enim indulgere pecudum more, et voluptatibus frui, maximorum bonorum fruitionem esse arbitrantur.

29. HOSPES. Aliae vero mulieres, quae illinc cum risu et hilaritate adveniunt, quaenam vocantur?

SENEX. Opiniones, inquit, eos ad Discipiinam ducentes, qui ad Virtutes ingressi sunt. Jam autem revertuntur, ut alios adducant, admoneantque illos, esse felicitatem jam consecutos, quos ante adduxerant.

HOSPES. Utrum igitur, inquam ego, ipsae intus ad Virtutes ingrediuntur?

SENEX. Nequaquam, inquit. Opinioni enim ad Scientiam introire non licet: sed Disciplinae duntaxat eos tradunt. Quibus a Disciplina susceptis, ipsae posthac denuo alios adducturae revertuntur, earum instar navium, quae depositis oneribus denuo revertuntur, ut aliis mercibus impleantur.

30. HOSPES. Haec sane, inquam, mihi recte videris disseruisse. Illud autem nobis nondum patefecisti, quidnam Genius vitam ingredientibus imperet faciendum.

SENEX. Bono, inquit, et constanti animo esse. Quapropter vos etiam confidite: omnia enim edissertabo, nihilque praetermittam.

HOSPES. Recte, inquam ego, loqueris.

SENEX. itaque protensa iterum manu, Videtisne, inquit, mulierem illam, quae caeca esse et rotundo lapidi insistere videtur; quam paullo ante nuncupari Fortunam asserui?

HOSPES. Aspicimus.

  

top

  

31. SENEX. Huic, inquit, imperat non esse credendum, nec quicquam aut stabile aut securum aut proprium existimandum, quod ab ea acceperit. Nihil enim prohibet quin omnia haec auferat, atque alteri tribuat: quippe quae saepius id agere consueverit. Quapropter illius etiam muneribus ne viuci patiatur admonet; neque gaudendum, ubi dederit; neque dolendum, ubi abstulerit: eamque postremo neque vituperandam, neque laudandam. Nihil enim cum ratione, sed temere omnia facit ac fortuito, ut antea vobis exposui. Quocirca Genius ille imperat, ut nulla ejus facinora demiremur, neve malos nummularios imitemur. Illi enim, obi argentum ab hominibus acceperint, gaudent, et suum esse arbitrantur: ubi vero repetitur, moleste ferunt, et pessime secum actum putant; non meminerunt enim, ea se conditione depositum accepisse, ut plane liceret ei, qui deposuerat, iterum recipere. Eandem itaque in illius muneribus habendam esse rationem Genius imperat; recordandumque, ejusmodi ingenium esse Fortunae, ut quae dedit, auferat, statimque multiplicia rursus accumulet; deinde vero non his modo, quae dederat, sed his etiam, quae prius exstabant, facultatibus spoliet. Quaecumque igitur dederit, nos accipere ab ea jubet; et his acceptis, sine mora ad stabile securumque donum quaerendum abire.

32. HOSPES. Quale hoc? inquam ego.

SENEX. Quod a Disciplina accipient, si usque ad eam salvi pervenerint.

HOSPES. Hoc ergo donum quodnam est?

SENEX. Vera, inquit, scientia utilium rerum, securumque donum, et stabile, et immutabile. Quocirca statim ad hanc confugere jubet. Quum vero ad illas mulieres accesserint, quas antea dixi Voluptatem et Incontinentiam nuncupari, illinc quoque actutum esse discedendum imperat, ac ne his quidem fidem esse adhibendam. At quando ad Falsam Disciplinam pervenerint, tum igitur aliquantisper immorari eos, et quicquid libuerit, ab ea tanquam viaticum accipere jubet; ac demum postea illinc abscedere, rectaque ad Veram Disciplinam pervenire. Hoc illud est quod a Genio praecipitur. Cui si quis aut contrarius aut minus obediens fuerit, miser miserrime moritur.

33. Istiusmodi sane fabula est, hospites, quae in tabula continetur. Vobis autem nihil invideo, si quid ulterius interrogare ac perscrutari vultis: ego vobis exponam.

HOSPES. Benigne dicis, inquam ego. Ceterum quid eos capere a Falsa Disciplina Genius imperat?

SENEX. Quae bona et conducibilia esse videantur.

HOSPES. Haec igitur quaenam sunt?

SENEX. Litterae, inquit, et ex reliquis artibus quae a Platone traduntur veluti vim freni cujuspiam in coercendis adolescentibus obtinere, ut ne ad aliena distrahantur.

HOSPES. Utrum vero ea capere omnino necesse est, si quis ad Veram Dinciplinam sit perventurus, necne?

SENEX. Nihil, inquit, necesse est; sed alioquin utilia sunt, tametsi ad reddendos homines meliores viros nihil sunt.

HOSPES. Nihil ergo affirmas haec esse utilia ad meliores viros efficiendos?

SENEX. Nihil: licet enim profecto sine his etiam meliores fieri: illa tamen etiam non inutilia sunt. Quemadmodum enim, quae aliquando pronunciantur, per interpretem conjicimus, quum alioquin non inutile fuerit nos etiam ipsos, si quid percepimus, voce ac lingua disertiore prosequi. Ita sine his etiam artibus fieri meliores nihil prohibebit.

34. HOSPES. Nunquid hi, qui litteris imbuti sunt ad meliores quam alii sint homines efficiendos nihil excellunt?

SENEX. Et quonam pacto excellere poterunt, qui nihilominus quam alii in bonorum et malorum cognitione decepti, etiam omnibus vitiis implicati videantur? Nihil enim prohibet eum qui litteris eruditus ac disciplinis omnibus fuerit institutus, itidem ebrium et intemperantem, et avarum et injustum, et proditorem, ac postremo insipientem esse.

HOSPES. Multos profecto ejusmodi videre licet.

SENEX. Quare igitur fieri potest, inquit, ut per disciplinas illi viri meliores evadant?

35. HOSPES. Nequaquam apparet, ex hoc ratione. Sed quaenam est causa, inquam ego, cur in secundo ambitu versentur, tanquam Verae Disciplinae appropinquantes?

SENEX. Et quid hoc, inquit, illis emolumenti affert quum saepe liceat animadvertere de primo ambitu initium, ab Incontinentia et reliquis Vitiis ad Veracem Disciplinam pervenientes, qui hos eruditos praetergrediuntur. Quare quonam modo praestant ceteris? nisi forte nimis indociles aut durioris ingenii sunt.

HOSPES. Cur hoc? inquam ego.

SENEX. Quoniam in secundo ambitu sunt, ut nihil aliud, aliud certe peccant, quod ea se scire profitentur quae nesciunt. Cujus sententiae quoad fuerint, ipsos ad Veracem Disciplinam nihil omnino promoveri necesse est. Illud praeterea nonne vides, quod Opiniones etiam de primo ambitu ad eos similiter ingrediuntur? Quo fit, ut illis hi nihilo meliores exsistant; nisi ad hos itidem Poenitentia accedat, sibique persuadeant; se non Disciplinam, sed Falsam Disciplinam attigisse, per quam decipiantur. Qui ita affecti sunt, salvi esse non unquam poterunt. Neque vos poteritis, hospites, nisi hoc agatis et perseveretis in iis quae diximus usque dum habitum eorum ceperitis. Quin immo de his ipsis saepenumero considerandum est, et nihil intermittendum: sed reliqua praeter rem existimanda. Alioquin nulla eorum, quae nunc auditis, utilitas erit.

36. HOSPES. Ita faciemus. Illud autem explica, cur bona non sint ea, quae homines a Fortuna percipiunt, sicuti vita, sanitas, divitiae, gloria, liberi, victoriae, et reliqua his similia: rursusque his opposita cur mala non sint valde enim praeter rationem et incredibile hoc nobis videtur.

SENEX. Age itaque, inquit, enitere, ut, quod sentias de quibus a me interrogaberis, respondeas.

HOSPES. Atque hoc, inquam, ego faciam facile.

SENEX. Utrum igitur, si male quispiam vivat, vivere illi bonum censes?

HOSPES. Non bonum; sed malum, inquam ego, mihi videtur.

SENEX. Quonam igitur pacto vivere per se bonum est, inquit, siquidem huic homini malum est?

HOSPES. Quia male viventibus, malum; bene autem, bonum esse mihi videtur.

SENEX. Ipsum igitur vivere et malum et bonum esse contendis?

HOSPES. Ego, inquam.

37. SENEX. Absit itaque ut tam absurde loquaris. Neque enim fieri potest ut eadem res malum pariter, ac bonum sit. Ita enim et utile et perniciosum, et eligendum et fugiendum simul idem semper foret.

HOSPES. Incredibile quidem est: sed quonam pacto, si, cui male vivere contingat, eidem quoque malum contingat, ipsum vivere malum non est?

SENEX. Atqui vivere, et male vivere, sub eodem non censetur. Nunquid non ita tibi videtur?

HOSPES. Profecto, idem esse, ne mihi quidem videtur.

SENEX. Itaque male vivere, malum est; vivere autem per se, non malum est: nam si malum esset, malum utique etiam bene viventibus esset; quia, quod per se malum est, ipsum vivere illis adesset.

HOSPES. Vera mihi dicere videris.

38. SENEX. Quoniam igitur et male et bene viventibus vivere ipsum contingit; neque bonum neque malum else ipsum vivere confirmatur: sicuti nee secare atque urere in aegrotantibus per se morbosum aut salubre est: sic res se habet in ipso etiam vivere.

HOSPES. Ita res est.

SENEX. Tu itaque sic considera. Utrum male vivere an potius honeste ac generose mori cupias?

HOSPES. Honeste, inquam ego, potius mori.

SENEX. Quocirca ne mori quidem est malum, si quidem emori quam vivere saepe est eligibilius.

HOSPES. Ita se res habet.

SENEX. Eadem est ratio de sanitate et infirmitate. Saepius enim, sanum esse non confert, verum contra, quum ita res tulerit.

HOSPES. Vera dicis.

39. SENEX. Age vero, de divitiis ita consideremus: siquidem multos intueri saepenumero licet divitiis affluentes, pessime tamen ac miserrime viventes.

HOSPES. Multos, per Jovem.

SENEX. Quapropter ad bene vivendum nihil illis divitiae prosunt?

HOSPES. Non videtur: ipsi enim improbi sunt.

SENEX. Non divitiae igitur, sed Disciplina, probos ac studiosos efficit.

HOSPES. Ita sane hac argumentatione comprobatum est.

SENEX. Ubi autem bonae sunt ipsae divitiae, si ad meliores efficiendos possessores suos nihil adjuvant?

HOSPES. Ita prorsus apparet.

SENEX. Quibusdam ergo divitias habere non confert, ubi divitiis uti nesciunt.

HOSPES. Mihi ita videtur.

SENEX. Quomodo igitur bonum esse id aliquis judicabit, quod saepe non possidere satius est?

HOSPES. Nullatenus.

SENEX. Si quis igitur recte ac prudenter divitiis uti noverit, bene ac feliciter vivet; si secus, male atque infeliciter.

HOSPES. Verissime dicere hoc mihi videris.

40 SENEX. Summa vero totius est rei, dum haec aut tamquam bona expetuntur, aut tamquam mala despiciuntur: neque aliud est, quod aeque hominibus aut perturbationem aut detrimentum afferat, quam quum honoribus afficiuntur, et in solis divitiis consistere felicitatem arbitrantar; consequenterque nullum earum rerum gratia, quamvis impium et flagitiosum, facinus esse recusandum. Haec vero propter ipsam veri boni ignorantiam patiuntur. lllud enim ignorant, bonum ex malo fieri nequaquam. Multos autem videre licet in divitiarum possessionem ex pessimis ac turpissimis facinoribus devenisse, veluti proditionibus, de praedationibus, homicidiis, calumniis, rapinis, aliisque compluribus et pravis operibus.

HOSPES. Ita res est.

41. SENEX. Si igitur, ut par est, ex malo bonum nullam provenit, divitiae vero ex malis facinoribus proveniunt divitias nequaquam bonum esse necesse est.

HOSPES. Sic ex isto sermone colligitur.

SENEX. Ceterum, ne sapientia quidem et justitia ex malis operibus acquiri potest; neque itidem injustitia et insipientia ex bonis: siquidem ipsa eadem simul in eodem consistere non possunt. Divitias vero et gloriam et victorias, et reliqua id genus, simul cum multa pravitate cuiquam contingere nihil prohibet. Quapropter haec neque bona neque male censeantur. Ceterum sapientia duntaxat bonum, insipientia vero malum.

HOSPES. Sufficienter mihi dicere videris.

  


  

top

  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

pagekeeper