MARCI ANTONINI IMPERATORIS
COMMENTARIORUM QUOS IPSE SIBI SCRIPSIT
LIBER PRIMUS.
(versio Schulziana)
Aurelius Index Complete Nook Edition Paedagogica Index
LIBER I.
1. Avi Veri exemplo operam me dare oportet, ut suavibus sim moribus neque irae indulgeam.
2. Existimatione et recordatione genitoris mei ad verecundiam et animum viro dignum excitari debeo.
3. In matre exemplum habui, pietatis in Deos et liberalitatis; abstinentiae non solum a malo perpetrando, verum etiam cogitando; tum frugalitatis in victu, quae ab opulentorum vita et consuetudine longissime abeat.
4. A proavo habui, quod publicos litterarum ludos non frequentavi, et domi bonis praeceptoribus usus sum, atque intellexi, in talibus rebus non parcendum esse impensis.
5. Ab educatore, ne in circo spectator Prasianus aut Venetianus neve parmularius aut scutarius fierem, ut labores sustinerem, paucis indigerem, ipse operi manus admoverem, rerum alienarum non essem curiosus nec facile delationem admitterem.
6. Diognetus me monuit, ne studium in vanas res conferrem neque iis fidem haberem, quae a praestigiatoribus et impostoribus de incantationibus et daemonum expulsione aliisque ejus generis rebus narrantur; neque coturnices alerem, neve insana talium rerum admiratione tenerer; ut libere dicta aequo animo ferrem, philosophiae me addicerem et primum quidem Bacchium, deinde vero Tandasidem et Marcianum audirem; ut dialogos puer adhuc scriberem, ut grabatum et pellem et ejus generis omnia, quae ad Graecam disciplinam pertinent, expeterem.
7. Rustico debeo, quod in cogitationem veni, mihi morum emendatione et curatione opus esse; quod neque ad aemulationem sophisticam declinavi, neque de theorematis commentatus sum, aut exhortatorias oratiunculas declamavi, aut virum strenue exercitia subeuntem munificumve me ostentando homines in admirationem mei rapere studui; quod a rhetoricae, poesis et elegantioris dictionis studio abstinui; quod non elegantiore veste indutus domi incedo; quod epistolas simpliciter scribo instar ejus, quam is ipse Sinuessa ad matrem meam dedit; quod, si qui me irritaverint aut aliquid deliquerint, iis placabilem et ad reconciliandum facilem me praebeo, simul atque in gratiam redire volunt; quod diligenter legere soleo, non contentus sum maria rei intelligentia, neque garrulis properanter assentior; quod commentarios Epicteti legi, quorum mihi ipse copiam fecit.
8. Apollonii exemplo didici liberum esse et sine dubitatione cautum et circumspectum, neque aliud quidquam vel minimum respicere, nisi rationem; mei similem semper esse in doloribus acerrimis, in prolis amissione, in morbis diuturnis; eidem acceptum refero , quod mihi contigit, ut in vivo exemplo perspecte viderem, eundem et constantissimum esse posse et remissum; in eo vidi studium in enarrandis philosophorum scriptis a morositate alienum atque conspexi hominem, qui peritiam ac sollertiam qua in tradendis theorematis pollebat, manifesto bonorum suorum minimum existimabat; ab eo didici, quomodo beneficia, quae putantur, ab amicis sint accipienda, ut neque propterea addicti fiamus, neque ea sine grati animi sensu praetermittamus.
9. In Sexto suspexi benevolentiam et exemplum domus paterno affectu administratae, et intelligentiam vitae secundum naturam institutae, et gravitatem non simulatam item sollicitam in explorandis amicorum necessitatibus diligentiam; tolerantiam erga imperitos et temere opinantes studium ejus ad omnes se accommodandi, ita ut consuetudo ejus omni adulatione gratior esset, eodemque tempore iisdem maxime venerandus videretur; artem per notiones claras et perspicuas via ac ratione praecepta ad vitae usum necessaria reperiendi et ordine collocandi: idem neque umquam neque alius cujusquam perturbationis indicium dedit, sed simul et affectibus maxime immunis et amantissimus fuit, bonae famae studiosus, idque sine strepitu, et eruditus sine ostentatione.
10. Alexandrum Grammaticum observavi ab increpationibus sibi temperare, neque probrose vituperare, qui barbarum aut soloecum aliquid vel absonum proferunt, se dextre id modo, quod dici debet, proponere, aut respondendi aut confirmandi aut de re ipsa, non de verbo, deliberandi specie usum, aut alia ejusmodi scita commoneatione.
11. A Frontone didici intelligere, qualis sit tyrannorum et invidentia et versutia et simulatio; eosque, qui a nobis patricii appellantur, ut plurimum a genuino paterni animi affectu alieniores esse.
12. Ab Alexandro Platonico, ne saepe nec nisi necessitate coactus alii dicerem vel in epistola scriberem, me esse occupatum, neque hac ratione continuo recusarem officia quae rationes ad eos, quibuscum viverem, exigerent negotia urgentia praetendens.
13. A Catulo, ne parvi facerem amicum aliquid culpantem, etiam si forte temere culparet, quin etiam periculum facerem eum in pristinum statum restituendi; item ut libenter praeceptorum laudes celebrarem, quemadmodum de Domitio et Athenodoto memoriae proditum est; ut liberos meos sincera pietate prosequerer.
14. A fratre meo Severo, propinquorum et veritatis justitiae studiosum esse: per eundem Thraseam, Helvidium, Catonem, Dionem, Brutum cognovi et animo concepi imaginem reipublicae liberae, in qua aequis legibus et eodem jure omnia administrentur, et regni, quod civium libertatem omnium maximi aestimet; praeterea ab eodem, aequalem et constantem esse in studio philosophiae; benefacere et impense largiri, bene sperare et neutiquam dubitare de amicorum amore: is quoque non usus est dissimulatione erga eos, qui vituperandi videbantur, neque amicis ejus opus erat, ut quid vellet aut nollet, conjectura assequerentur, sed id apertum fuit.
15. In Maximo cognovi illud, sui compotem esse neque ulla re transversum abripi; animo esse bono, tum in aliis rebus adversis, tum in morbis; moribus uti et suavitate et gravitate bene temperatis; negotia, quae impendent, non gravate perficere. Quidquid ille dixit, id ex animi sententia eum dicere, et quidquid egit, id consilio non malo eum agere, omnes persuasum habebant: porro nihil admirari et ad nihil obstupescere; nec festinare neque cunctari neque consilii expertem aut dejectum esse, neque nunc hilarem esse et rursus irasci et suspiciosum esse; liberalem esse et promptum ad ignoscendum; mendacium fugere, atque hominis non eversi potius, quam erecti specimen exhibere neque quemquam ab eo contemptui se habitum existimasse, neque ausum esse se illi praeferre; denique honeste urbanum esse:
16. A patre mansuetudinem et immotam in iis, quae diligenter csunt, perseverantiam, vanae gloriae ab opinatis honoribus quaesitae contemptum, amorem laborum et assiduitatem, animum promptum ad audiendos eos, qui aliquid, quod ad publicam utilitatem spectat, afferant, firmam constantiam in tribuendo cuique, quod ejus dignitas postulat, peritiam, ubi intentione opus sit, ubi remissione: coercere amores puerorum; civilitati morum studere; amicis concedere, ut neque coenae semper adsint neque in itineribus sese necessario comites praebeant; semper similem sui deprehendi ab iis, qui necessitate aliqua impediti ab eo abfuere; in consiliis diligenter inquirere atque constanter, neque vero "destitit ab indagatione contentus obvia rerum specie." Amicos retinendi studiosum esse, eos nec fastidio mutantem nec perdite amantem; contentum esse in omnibus et vultu serenum; e longinquo prospicere et etiam ad minima administranda parari sine strepitu; acclamationes et omnem adulationem sub eo repressam esse; opes reipublicae necessarias semper conservare, sumptus publicos parce erogare et aequo animo ferre quorundam his de rebus reprehensiones; neque circa deos superstitiosum esse, neque circa homines popularem auram captantem, blandientem, plebem demerentem, sed sobrium in omnibus et constantem, nusquam ineptum nec novitatis studiosum; rebus, quae ad vitae cursum faciliorem reddendum faciunt, quarum copiam uberrimam affert natura, sine fastu pariter atque sine excusatione uti, ita ut praesentibus sine affecta tione frueretur, absentibus non indigeret; dicere posse quemquam, sophistam eum fuisse aut vernam aut scholasticum, sed virum maturum, perfectum, adulatione superiorem, qui et suis et aliorum rebus praeesse posset. Praeter haec vere philosophantes colere, ceteros neque probro afficere neque tamen ab iis transversum abripi; porro suavem esse in vitae consuetudine et festivum nec vero ad fastidium usque; corpus suum cum temperantia quadam curare, non ut vitae avidum, aut ad ornatum luxumve, neque tamen negligenter, quo factum est, ut propter suam diligentiam in paucissimis arte medicorum remediisve internis et externis opus haberet. Potissimum autem sine invidia loco cedere, si qui majore quadam facultate pollebant, eloquentia aut doctrina juris morumve aut aliarum rerum cognitione, et simul cum iis operam dare, ut singuli propriis, quibus quisque excellebat, facultatibus, existimationem consequerentur; omnia more majorum agere, ne illud quidem ipsum affectantem, ut morem majorum servare videretur; tum porro non facile moveri et huc illuc jactari, sed in iisdem et locis et negotiis immorari; post vehementissimos capitis dolores statim juvenilem ac vegetum ad consueta negotia redire; non multa habere arcana, sed paucissima ac rarissima, eaque tantum ad res publicas spectantia prudentiam ac moderationem in muneribus edendis, operibus exstruendis, congiariis largiendis et ejusmodi rebus, * quae sunt hominis id ipsum quod agi oportet nec vero laudem e rebus gestis efflorescentem spectantis; non intempestive balneis uti, non de aedibus exstruendis laborare, non de cibariis curiosum esse neve vestimentorum textura et colore neve de servitiorum specie; * vestem e Lorio, villa inferius sita, et Lanuvinis villis ei plerumque in usu fuis erga portitorem Tusculanum deprecantem quomodo se gesserit, et qualis fuerit omnis sic agendi ratio. Nihil immite nihil inverecundum, nihil vehemens, neque ut dixeris usque "ad sudorem": sed omnia singulatim sumpta esse perpensa, quasi per otium, sine perturbatione, ordine constantia, convenienter inter se. Conveniret in eum quod de Socrate memoriae traditum est, eum et abstinere et frui potuisse iis, quibus plerique nec abstinere per infirmitatem nec frui sine intemperantia possunt; posse autem in altero robustum, in altero temperantem ac sobrium se praestare, id vero viri est firmo animo invictoque praediti, qualem se in Maximi morbo praestitit.
17. A Diis bonos avos, bonos parentes, bonam sororem, bonos praeceptores, bonos familiares, necessarios, amicos, omnes fere habui: iisdem debeo; quod in neminem eorum temere quidquam deliqui, quamquam ita animo affectus ut, si res tulisset, utique ejusmodi aliquid admisissem, sed deorum benevolentia non ita ceciderunt res, ut in reprehensionem incurrerem; quod non diutius apud pellicem avi enutritus sum, et quod aetatis florem indelibatum servavi nec ante justum tempus virilitatis specimen dedi, sed ultra etiam distuli; quod principi ac patri subjectus fui, qui mihi omnem fastum demeret et ad intelligentiam adduceret, posse in aula ita degi, ut nec satellitio nec vestitu insigniore nec facibus nec statuis et simili ornatu opua sit; posse principem ita contrahere sese, ut proxime ad privati vitam accedat, nec tamen propterea demissius vel remissius negotia publica imperatorie administrare; quod mihi contigit frater, qui moribus suis me ad curam mei excitaret, honore autem et suo in me affectu me exhilararet; quod liberi mihi neque ingenio tardi neque corpore distorti nati sunt; quod non longius progressus sum in rhetorica, poetica et reliquis studiis, quae me fortasse plane detinuissent, si me feliciter in iis proficere sensissem; quod eos a quibus educatus sum, ad honores, quos expetere ipsi mihi videbantur, evehere festinavi, nec spe eos lactavi, me, quum juvenes adhuc essent, id in posterum facturum; quod cognovi Apollonium, Rusticum et Maximum; quod imago vitae secundum naturam institutae, qualis esset, clare et frequenter animo meo obversata est; ita ut, quod ad Deos ac dona, auxilia et consilia ab iis mihi oblata attinet, nihil obstiterit, quominus jam pridem naturae convenienter viverem; quod vero nondum id assequutus sim, id mea culpa atque inde quod Deorum submonitiones et tantum non clarissima praecepta neglexi, acciderit; quod in vita, qualis ea fuit, corpus mihi tamdiu perduravit; quod nec Benedictam nec Theodotum attigi, sed etiam postea affectibus amatoriis correptus ad sanitatem redii; quod, quamquam Rustico saepe succensui, nihil ultra admisi, cujus me poeniteat; quod mater mea, quum mature decessura esset, mecum tamen ultimos aetatis annos transegit; quod, quoties pauperi aut alius rei indigo opitulari statuebam, nunquam audivi, mihi deesse pecuniam, unde id facerem, et quod non ulla mihi umquam talis necessitas obtigit, ut ab alio sumere cogerer; et quod talis mihi uxor contigit, tam obsequens, tam amans, tam simplex; quod abunde mihi suppetiverunt viri ad liberos educandos idonei; quod per insomnia mihi remedia data sunt cum alia tum adversus sanguinis excretionem et capitis vertiginem, * idque Caietae tanquam * chresae; quod, quum animum ad philosophiam adjecissem, non in sophistam incidi, neque in scriptoribus et syllogismis resolvendis tempus deses contrivi, neque coelestibus curiose perscrutandis detentus sum. Haec enim omnia Deorum auxilio et fortuna, indigent.
Aurelius Index Paedagogica Index