MARCI ANTONINI IMPERATORIS
COMMENTARIORUM QUOS IPSE SIBI SCRIPSIT
LIBER SECUNDUS.
(versio Schulziana)
Aurelius Index Complete Nook Edition Paedagogica Index
LIBER II.
1. Mane sibi praedicere: incidam curiosam, ingratum, contumeliosum, fraudulentum, invidum, insociabilem: omnia ista vitia iis ex ignorantia bonorum et malorum evenerunt; ego vero, qui perspectam habeo naturam boni, honestum id esse, ac mali, turpe id esse, porro naturam ipsius qui peccat, eum mihi esse cognatum, non sanguinis aut seminis ejusdem, sed mentis ac divinae particula participem; nec a quoquam eorum laedi possum: in id enim quod turpe est, nemo eorum me conjiciet; neque ei, qui mihi cognatus est, succensere possum eumque odio persequi: nam ad mutuam operam nati sumus; ut pedes, ut manus, ut palpebrae, ut ordines superiorum et inferiorum dentium: itaque invicem sibi adversari contra naturam est, adversantis autem est indignari et aversari.
2. Hoc quicquid tandem sum, caruncula est et animula et animi principatus. Missos fac libros: noli amplius distrahi; sed ut jam moriens carunculam contemne: cruor est ossicula et reticulum, ex nervis, venulis et arteriis contextus. Quin etiam animam contemplare, qualis sit: spiritus, nec semper idem, sed quod singulis momentis evomitur et resorbetur. Tertia igitur pars est animi principatus; ad hunc igitur animum intende: senex es; noli pati, ut ille amplius serviat, aut amplius impetu insociabili raptetur aut amplius fatum vel praesens inique ferat vel futurum horreat.
3. Deorum opera providentia plena; quae fortuna accidunt, non sejuncta a natura seu complexu et implexu rerum, quae a providentia administrantur. Inde omnia fluunt. Accedit autem id, quod necessarium est et id, quod universo mundo, cujus tu pars es, conducit; unicuique vero parti bonum, quod natura universi fert et quod ad hanc conservandam facit; conservant autem mundum ut elementorum ita etiam concretarum rerum mutationes. Haec tibi sufficiant, semper decreta sunto: librorum autem sitim pelle, ne murmurans moriaris, sed vere placidus Diisque ex animo gratias agens.
4. Memento, quamdiu haec distuleris, et quoties a diis opportunitates nactus iis non usus sis. Oportet tandem aliquando sentias, cujus mundi pars sis et abs quo mundi rectore delibatus substiteris; tum vero, circumscriptum tibi esse terminum temporis, quo nisi ad serenitatem usus fueris, id abibit et tu abibis; neque unquam tibi redibit.
5. Singulis horis animo in id incumbe, ut firmiter, quemadmodum decet Romanum et virum, id quod in manibus est, cum diligente nec ficta gravitate, pietate, liberalitate et justitia peragas tibique otium ab omnibus aliis cogitationibus redimas; redimes autem, si quasi ultimam vitae quamcunque actionem peregeris procul remotam ab omni temeritate et animi commoti aversione ab imperante ratione et simulatione et nimio tui studio et aegritudine suscepta ex iis quae a fato tribuantur. Vides quam pauca sint, quae si quis tenet, leniter fluentem et divinae similem vitam degere potest; etenim Dii nihil plus requirent ab eo, qui haec observat.
6. Ignominia, ignominia te ipse affice, anime! honorem autem tibi vindicandi tempus non amplius habebis: fugit enim vita unicuique; haec autem tibi tantum non exacta est nullam tui ipsius reverentiam habenti et in aliorum animis felicitatem tuam collocanti.
7. Distrahunt te quae extrinsecus incidunt. Otium tibi concede ad discendum boni aliquid et desine in gyrum circumagi. Jam vero etiam alia circumcursatio cavenda; nam ii quoque nugantur, qui labore in vita defatigantur nec scopum habent, quo omnem impetum omninoque mentem dirigant.
8. Idcirco, quod non animadvertit ea, quae in alius animo aguntur, non facile quisquam repertus est infelix; illos autem, qui sui animi motus non percipiunt, necesse est infelices esse.
9. Horum semper oportet memorem esse, quae sit rerum universitatis natura, quae mea, quo pacto se haec ad illam habeat et qualis pars universitatis sit; et neminem esse, qui te prohibeat, quominus ea, quae naturae, cujus pars es, consentanea sunt, et facias et loquaris.
10. Subtiliter Theophrastus in comparandis peccatis, prout quis populari quadam ratione haec inter se contulerit, dicit, graviora esse, quae ex cupiditate committantur, quam quae ex ira. Iratum enim cum dolore quodam et occulta animi contractione rationem aversari, manifestum est; qui antem ex cupiditate peccat, a voluptate victus, intemperantior quodam modo et effeminatior apparet in peccatis. Recte igitur et philosophiae convenienter dixit, majori crimini esse, quod cum voluptate peccetur, quam quod cum dolore; omninoque alter ei magis similis videtur, qui antea injuriam passus et dolore ad irascendum coactus est, alter sua sponte ad laedendum accedit, cupiditate ad aliquid faciendum ductus.
11. Quasi fieri possit, ut confestim e vita exeas, ita singula agere et dicere et cogitare te oportet. E vivis autem discedere, si quidem Dii sunt, non est quod quis timeat; nam in malum te non conjicient; sin vero sut non sunt aut non curant res humanas, quid mea refert vivere in mundo vacuo diis aut providentia vacuo? Verum et sunt et curant res humanas, atque ne in ea, quae vere mala sunt, ineidat homo, prorsus in ipsius potestate collocarunt; reliquorum si quid esset malum, id quoque providis sent, ut omnino penes ipsum esset, ne in id incideret. Quod autem hominem non deteriorem reddit, quomodo id vitam hominis pejorem redderet? Neque vero ex ignorantia, neque id intelligens, quoniam impotens erat ad hoc cavendum sut emendandum, universitatis natura id neglexisset; non tantum peccasset aut ex impotentia aut ex artis defectu, ut bona et mala pariter bonis hominibus atque malis sine discrimine evenirent. Jam vero mors et vita, honor et ignominia, dolor et voluptas, divitiae et egestas, haec omnia pariter bonis hominibus atque malis eveniunt, quippe quae neque honesta nec turpia sint. Itaque nec bona nec mala sunt.
12. Quomodo omnia celeriter evanescant, in mundum ipsa corpora, in aevum memoriae eorum, qualia sint omnia, quae sub sensus cadunt? et potissimum quae aut voluptate alliciunt aut dolore terrent aut fastu celebrata sunt, quam vilia et contemptu digna et emortua, rationalis facultatis est intelligere: quinam sint ii, quorum opiniones et voces nominis claritatem largiuntur; quid sit mori, et, quando quis id per se solum spectet et cogitatione ab eo separaverit quae simul cum eo concipiuntur animo, eum nihil aliud id esse habiturum, nisi opus naturae; naturae autem opus si quis timeat; eum esse puerulum; hoc tamen non solum naturae opus esse, verum etiam naturae prodesse; quo pacto homo deum contingat, et qua sui parte, et quando certo quodam modo ita se habeat illa hominis pars.
13. Nihil miserius est eo, qui omnia undique circumit et quae subter terram sunt, ait ille, rimatur, eaque, quae in aliorum animis sunt, per conjecturas indagat, non autem sentit sufficere, si quis cum eo, quem intra se gerit, genio versetur et hunc sincere colat: hujus autem cultus in eo cernitur, ut purus servetur a perturbatione animi, et temeritate et aegritudine propter ea, quae a Diis et hominibus fiunt: nam quae a diis proficiscuntur, venerabilia sunt virtutis nomine quae ab hominibus, cara cognationis ratione, interdum etiam miseratione digna propter ignorantiam bonorum et malorum: haec caecitas haud minor est illa, quae nos privat facultate alba et nigra discernendi.
14. Etiam si ter mille annos victurus esses, et insuper tricies mille, memento tamen, neminem aliam amittere vitam, quam ipsam eam, quam vivat, neque aliam vivere quam eam, quam amittat; eodem igitur redit longissimum vitae tempus cum brevissimo: nam praesens par, etiam si id quod perit non par sit, et id, quod amittitur, ita instar puncti videtur: neque enim quod praeteriit aut quod futurum est ut quis amittat, fieri potest: quomodo enim eo, quo caret, quis eum privabit? horum igitur duorum memini oportet: alterius, omnia, ex aeterno ejusdem speciei esse et in orbem relabi, nec differre, utrum centum annis ducentis aut infinito tempore eadem aliquis sit visurus; alterius, et eum, qui diutissime vixerit, et eum, qui celerrime obierit, par amittere; nam praesens solum est, quo privari poterit, si quidem id tantum habet et, quod quis non habet, id non amittat.
15. Omnia in opinione sita: manifesta enim sunt, quae a Monimo Cynico dicuntur; manifesta quoque utilitas dicti si quis vim ejus salutarem nec tamen ultra veritatem admittit.
16. Contumelia se afficit animus hominis potissimum tum, quam, quantum per ipsam stat, abscessus et quasi tuber mundi sit: nam aegre ferre aliquid eorum, quae fiunt est desistere a natura, cujus in parte uniuscujusque aliarum rerum natura continetur; tum vero, quando hominem aliquem aversatur aut adeo ei nocendi consilio adversatur, quales sunt irascentium animi; porro se ipse contumelia afficit, quando voluptati aut dolori succumbit; item quando simulat ac ficte et fallaciter aliquid vel facit vel loquitur; denique, quando actionem aliquam suam aut conatum ad nullum scopum dirigit, sed temere et inconsulto quantillum id est exsequitur, quum etiam minima quaeque ita agi oporteat, ut ad finem referantur; finis autem animalium ratione praeditorum est, urbis et civitatis antiquissimas rationi et legi obsequi.
17. Vitae humanae tempus, punctum; materia fluens; sensus obscurus; totius corporis compages ad putredinem vergens; animus, turbo; fortuna, res perplexa; fama, judicii expers: ut paucis dicam, omnia corporis, fluvius; omnia animi, somnium et fumus; vita, bellum et peregrini commoratio; fama posthuma, oblivio. Quid igitur est, quod deducere potest? Unicum et solum, philosophia. Haec autem in eo cernitur, ut eum, qui intus est, genium a contumelia et laesione immunem serves, voluptatibus et doloribus superiorem, nihil temere facientem nec ficte simulateve, non indigentem, ut alius quid faciat aut non faciat, porro ea, quae obveniunt et attribuuntur, accipientem ut quae inde veniunt, unde ipse venit, post omnia autem mortem placido animo opperientem, quippe nihil aliud; nisi solutionem elementorum, e quibus singula animalia sunt composita. Quod si ipsis elementis nihil timendum est ex eo, quod unumquodque eorum perpetuo in aliud mutatur; quam ob causam quis suspectam habeat omnium rerum mutationem et in partes dissolutionem? nam naturae conveniens est; nihil autem malum, quod naturae convenit.
Aurelius Index Paedagogica Index