MARCI ANTONINI IMPERATORIS
COMMENTARIORUM QUOS IPSE SIBI SCRIPSIT
LIBER QUARTUS.
(versio Schulziana)
Aurelius Index Complete Nook Edition Paedagogica Index
LIBER IV.
1. Quod intus dominatur, id, quando secundum naturam habet, ita stat adversus ea, quae accidunt, ut semper ad id, quod fieri potest et datum est, facile transeat: materiam enim appensam nullam amat, sed fertur ad praeposita cum exceptione: quod vero contra infertur, materiem sibi facit: quemadmodum ignis, ubi ea, quae insuper incidunt, superat, a quibus parva lucerna exstingueretur: splendidus autem ignis celerrime sibi vindicat ea, quae inferuntur, eaque consumit, et ex iis altius surgit.
2. Nulla actio temere aut aliter, quam secundum regulam, quae ad artem complendam spectat, efficiatur.
3. Secessus sibi quaerunt, casas rusticas, littora, montes: soles etiam tu ejusmodi loca maxime appetere. Sed totum hoc hominis est maxime rudis et imperiti, quum liceat, quacunque tibi visum fuerit hora, in te ipsum secedere. Nullum enim in locum, ubi major sit tranquillitas altiusve otium, homo secedit, quam in suum ipsius animum: potissimum, quicunque intus habet, in quae intuens statim in summa sit commoditate: commoditatem vero nihil aliud dico, nisi decentiam. Continuo igitur hunc secessum tibi concede et refice te ipse. Brevia autem sunto et elementaria, quae, simul atque tibi occurrerint, sufficient ad eum animum totum occludendum, teque remittendum, nihil eorum moleste ferentem, ad quae reverteris. Quid enim moleste fers? hominumne pravitatem? Perpendens decretum illud, animalium ratione praeditorum alterum alterius causa natum esse, et tolerare partem esse justitiae, et invitos peccare eos, et quam multi jam, qui infensissimo fuere animo, qui suspiciosi, qui odio incensi, post vehementissimas pugnas porrecti inque cinerem redacti sint, tandem aliquando desine indignari. Verum, ea, quae a rerum universitate tibi tributa sunt, iniquo animo fers? Revocans tibi in animum disjunctivum illud: aut providentia aut atomi, vel ea omnia, ex quibus demonstratum est, mundum esse instar civitatis; desine, ea iniquo animo ferre. Verum tangent te etiam posthac quae corporis sunt? Considerans, spiritui sive leniter sive aspere moto non immisceri mentem, simul atque se ipsa abduxerit suamque cognorit potestatem, et reliqua omnia quae de dolore et voluptate audisti et consensu tuo comprobasti, desine tandem his tangi. Verum gloriola te trahet in diversa? Respiciens celeritatem oblivionis, qua omnia sepeliuntur, quam vasta sit infinitas temporis in utramque partem, quam vanum, quod resonant, quam mutabiles judicii expertes ii qui te laudare videntur, et quam angustus sit locus, quo circumscribitur eorum laus, desine tandem gloriola in diversa trahi. Tota enim terra punctum, ejusque quantillus angulus haec habitatio, et hic quam pauci sunt et cujusmodi homines, qui te celebrabunt. Quod igitur reliquum est, memento secessus in illum, ipsius agellum, et ante omnia cave distraharis et nimium te intendas, sed liber esto et contemplare res ut homo, ut civis, ut animal mortale. Inter ea, quae maxime in promptu sint, in quae intuearis, haec duo sunto: alterum; res externas non attingere animum, sed extra immotas stare, molestias autem ex sola interna opinione oriri: alterum omnia ea, quae vides, jamjam mutari neque amplius fore atque quam multarum rerum mutationi ipse interfueris fac cogites. Mundus, mutatio; vita, opinio.
4. Si intellectus nobis communis est, etiam ratio, qua rationales sumus, nobis communis; si haec, etiam ea ratio, quae, quid faciendum sit, quid non, praecipit, communis; si haec etiam lex communis; si haec, cives sumus; si cives, civitatis alicujus participes; si hoc est, mundus instar civitatis est: cujus enim alius civitatis universum hominum genus particeps dixeris? lllinc autem, e communi hac civitate et ipsa intelligendi vis et rationalis et legis gnara nobis obvenit, aut unde? nam ut terrenum mihi e terra aliqua pro parte attributum est, et humidum ex alio elemento, et spirabile e fonte aliquo, et calidum igneumque e proprio quodam fonte - nihil enim ex nihilo oritur, quemadmodum etiam nihil in nihilum redigitur - ita utique etiam intellectus alicunde venit.
5. Mors tale quid est, quale ortus, naturae actio occulta, concretio ex elementis et dissolutio in eadem, omnino non cujus quemquam pudeat; neque enim ordini animalis intelligendi facultate praediti neque rationi constitutionis nostrae repugnat.
6. Natura ita comparatum est, ut haec non possint non ab hujusmodi hominibus sic fieri; quod qui non vult, idem ficum vult succo carere. Omnino illius memento, intra brevissimum tempus et te et istum morituros; paulo post ne nomina quidem vestra superfutura.
7. Tolle opinionem! sublatum est illud: "laesus sum"; tolle illud, "laesus sum!" sublatum est damnum.
8. Quod hominum se ipso deteriorem non reddit, id vitam quoque ejus non deteriorem reddit, neque damnum ei infert aut extrinsecus aut intrinsecus.
9. Utilitatis natura non potest non hoc agere.
10. Quidquid accidit, juste accidit, idque, si diligenter animadverteris, reperies: non tandum dico secundum id quod consequens est, sed secundum justitiae rationem, quasi ab aliquo, qui secundum dignitatem distribuat. Animadverte igitur diligenter, ut coeperas, et quidquid agis, cum studio bonitatis age, idque eo sensu, quo quis proprie bonus dicitur. Id in omni actione serva.
11. Noli talia ea opinari, qualia injuriosus judicat aut qualia te ea judicare vult; sed vide ea, qualia revera sint.
12. Duplicem hanc promptitudinem, te habere oportet alteram, ut id tantum agas, quodcunque regiae ac legiferae facultatis ratio suggerit ad utilitatem hominum: alteram, ut sententiam mutes, si forte quis adest, qui eam corrigat et te ab opinione deducat: oportet tamen hanc sententiae mutationem oriri a probabili quadam ratione, quasi ita justum aut communioni utile sit: his similia tantum esse oportet, non quod gratum aut gloriosum videtur.
13. Ratione praeditus es? - sum. - Cur igitur ea non uteris? nam si haec facit, quod suum est, quid aliud desideras?
14. Substitisti ut pars; evanesces in eum, qui te generavit, seu potius recipieris in ejus rationem seminalem per mutationem.
15. Multae thuris glebulae in eandem aram, alia citius, alia tardius, decidunt: nihil autem interest.
16. Intra decem dies Deus videberis iis, quibus nunc bestia ac simia, si ad decreta cultumque mentis redieris.
17. Ne ut qui millia annorum victurus sit; fatum impendet; dum vivis, dum licet, fac bonus fias.
18. Quantum negotii lucrabitur, qui non videt, quid alius dixerit, egerit, cogitarit, sed tantum, quid ipse agat, justum sit ac pium, aut, ut Agathonis verbis utar, "noli nigros circumspicere mores, sed per lineam curre rectus nec vagus."
19. Qui insana famae posthumae admiratione tenetur, non cogitat, unumquemque eorum, qui ejus recordabuntur perbrevi et ipsum esse moriturum; postea rursus etiam hunc, qui illum exceperit, donec omnis memoria per eos qui accenduntur et exstinguuntur, progrediens prorsus exstinguatur. Fac autem, et illos, qui tui meminerint immortales fore, et immortalem tui memoriam, quid igitur hoc ad te? neque dico, quid ad mortuum, sed ad vivum quid laus, nisi forte dispensationis causa? Praetermittis enim nunc intempestive donum a natura datum, dum alicui rei adhaerescis quam rationi... Reliquum.
20. Quidquid quacunque tandem ratione pulcrum est, id per se pulcrum est, et in se terminatur nec partem sui habet laudem. Igitur certe neque deterius neque melius fit laudando. Atque hoc dico etiam de iis, quae vulgari usu pulcra dicuntur, ut de rebus corporeis et artificum operibus. Quod revera pulcrum, id scilicet laude indigeat? non magis quam lex; non magis, quam veritas; non magis, quam benevolentia aut verecundia. Ecquid horum idcirco, quod laudatur, pulcrum est, aut eo, quod vituperatur; corrumpitur? Smaragdus enim num se ipso deterior fit, si non laudatur? Quid vero aurum, ebur, purpura, lyra, gladiolus, flosculus, arbuscula?
21. Si permanent animae, quo modo eas ab aeterno capit aer? - Quo modo vero terra capit corpora eorum, qui ab aevo tam immenso sepulti sunt? Quemadmodum enim hic corporum, postquam ad certum quoddam tempus permanserunt, mutatio et dissolutio aliis cadaveribus locum dat; sic animae, quae in aerem transferuntur, postquam aliquandiu diu perstiterunt, mutantur et funduntur et succenduntur in seminalem universitatis rationem receptae, eoque pacis iis, quae in easdem sedes recipiuntur, locum faciunt. Hoc igitur aliquis respondere possit posito hoc, animas permanere. Nequae vero solum reputanda est multitudo corporum sic sepultorum, sed etiam aliorum animalium, quae quotidie comeduntur et a nobis et ab aliis animantibus: quantus enim numerus consumitur et hoc modo quasi sepelitur in corporibus eorum, qui iis aluntur? et tamen ea regio illa recipit, dum partim in sanguinem, partim in aeriam igneamve materiam mutantur. Quaenam hac in re veritatis explorandae ratio? Divisio in materiam et formam.
22. Noli divagari, sed in omni agendi impetu id quod justum est praesta, et in omni viso tene id quod comprehendi potest.
23. Quidquid tibi bene convenit, Munde, id mihi convenit: nihil mihi immaturum, nihil serum, quod tibi tempestivam. Quidquid tuae, Natura, ferunt Horae, mihi fructus; ex te omnia, in te omnia, ad te omnia. Ille ait: "O cara civitas Cecropis!" tune: "O cara civitas Jovis!" inquies?
24. "Pauca age," inquit ille, "si vis tranquillo animo esse!" Nescio an melius sit "necessaria agere omniaque ea, quae ratio animalis socialis exigit eoque modo, quo exigit. Hoc enim non solum animi tranquillitatem affert, quae a bene agendo gignitur, sed etiam eam, quae a pauca agendo oritur. Si quis enim plurima eorum, quae dicimus et facimus, utpote non necessaria, sustulerit, et otiosior erit et minus turbatus. Quare oportet in singulis se ipsum commonefacere, numquid haec sint ex iis, quae non necessaria sunt. Oportet nos autem non solum actiones non necessarias tollere, verum etiam visa: nam sic neque actiones supervacaneae subsequentur.
25. Fac periculum, quomodo tibi procedat vita boni hominis, ejus, qui iis, quae ex universitate rerum ipsi attribuuntur, contentus est atque in justa sua actione et benevola mentis affectione acquiescit.
26. Vidisti illa? Vide etiam haec: te ipsum ne conturbes; simplicem te redde. Peccat aliquis? sibi ipsi peccat. Accidit tibi aliquid? bene habet; ex rerum universitate tibi inde ab initio erat destinatum et quasi nendo connexum id quod accidit. Summa eo redit: brevis vita; lucrandum quod instat tempus considerate et juste agendo; sobrius esto in animo remittendo.
27. Aut consilio dispositus mundus, aut cinnus, fortuito congestus, at mundus tamen; an vero fieri potest, ut in te mundus consistat, in universitate rerum autem mera confusio? praesertim omnibus sic discretis et diffusis et tamen consentientibus!
28. Nigri mores, effeminati mores, praefracti mores, belluini, pecuini, pueriles, stolidi, subdoli, scurriles, perfidi, tyrannici.
29. Si peregrinus mundi is est, qui ignorat ea, quae in mundo sunt, non minus peregrinus etiam is est, qui ignorat, quae fiunt: profugus, qui rationem civilem fugit; caecus, qui mentis oculos clausos habet: egenus, qui alius indiget neque in se habet, quibus ad vitam opus est: abscessus mundi, qui abscedit seseque a naturae communis ratione sejungit eo, quod iis, quae eveniunt, offenditur; illa enim hoc fert, quae te quoque tulit: avulsus a civitate, qui suam animam ab anima ratione praeditorum, utpote una, avellit.
30. Hic sine tunica philosophatur, ille sine libro, iste tertius seminudus." Pane careo," inquit, "et tamen in ratione persisto. "Ego vero victum ex disciplinis non quaero et tamen persisto.
31. Artem, quam didicisti, diligito et in ea acquiesceto: quod autem vitae super est, id ita exigito, ut qui Deo omnia ex toto animo commiseris, neque ullius hominis aut dominum aut servum te praebeto.
32. Cogita, verbi gratia, tempora sub Vespasiani imperio acta, et videbis haec omnia: homines matrimonia ineun tes, liberos alentes, morbis laborantes, morientes, militantes, festa celebrantes, negotiantes, agros colentes, adulantes insolenter se gerentes, suspicantes, insidiantes, mortem quorundam exoptantes, murmurantes de praesenti rerum statu, amori indulgentes, thesauros colligentes, consulatum, imperium affectantes: nusquam profecto amplius eorum vita. Rursus ad Trajani tempora transi: rursus eadem omnia; haec quoque vita interiit. Similiter et jam alios quasi titulos sepulcrales temporum totarumque gentium contemplare et vide, quam multi eorum, post summam virium contentionem, paulo post occiderint et in elementa dissoluti sint. Potissimum autem ruminandi sunt ii, quos ipse novisti rebus vanis distractos id agere neglexisse, quod propriae eorum constitutioni conveniebat, huic firmiter adhaerescere, hoc contentos esse. Necesse autem est, hac a re illius memineris, diligentiam in singulis actionibus collocandam suam ac propriam habere dignitatem ac mensuram. Ita enim fiet, ut non omnem spem abjicias, quum non plus quam par est in rebus minoribus versatus fueris.
33. Vocabula olim usitata, nunc glossemata. Ita igitur nomina quoque eorum, qui olim longe clarissimi fuerunt nunc quodammodo glossemata sunt, Camillus, Caeso, Volesus, Leonnatus; paulo post etiam Scipio et Cato: postea Augustus quoque; postea etiam Hadrianus et Antoninus. Evanida enim omnia et cito in fabulas abeunt, cito plena oblivione obruuntur. Atque hoc dico de iis, qui admirabiliter quodammodo splenduerunt. Reliqui enim, simul at exspirarant, "ignoti nec fando auditi." Quid autem est aeterna memoria? nil nisi vanitas. Quid igitur est, in quo studium collocari oportet? Hoc unum, mens justa et actiones communioni accommodatae et sermo mendacii ex et animi adfectio prompta ad amplectendum quidquid contingit ut necessarium, ut familiare, ut ab ejusmodi principio et fonte promanans.
34. Parcae sponte te praebe, permittens, ut te quibuscumque tandem libuerit rebus innendo nectat.
35. Unius diei et quod commemorat et quod commemoratur.
36. Continuo contemplare, omnia mutatione fieri, adsuesce intelligere, nihil neque diligere universitatis naturam atque ea, quae sunt, mutare et nova similia efficere: semen enim quodammodo quidquid est ejus, quod ex eo oriturum est: tu vero ea tantum semina opinaris, quae in terram aut uterum sparguntur; id autem est hominis admodum rudis et imperiti.
37. Jamjam morieris, et nondum firmus nec imperturbatus es nec liber suspicione, extrinsecus damnum tibi adferri posse, nec propitius omnibus neque is, qui prudentiam non nisi in juste agendo positam existimes.
38. Mentes eorum intuere, adeoque prudentissimos, qualia fugiant, qualia sectentur.
39. In alterius mente malum tuum non situm est, neque vero in quodam motu aut mutatione ejus, quod te ambit. Ubi igitur? ubi tibi id est quod de malis opinatur: id igitur ne opinetur, et omnia bene habent: etiamsi, quod huic proximum est, corpusculum secetur, uratur, suppuretur; putrescat, id tamen, quod de istis opinatur, quiescat, hoc est, judicet nec malum esse nec bonum, quod similiter viro bono et malo accidere potest: quod enim ei, qui contra naturam, et ei, qui secundum naturam vivit, similiter contingit, id neque secundum naturam neque contra naturam est.
40. Ut unum animal uno corpore et una anima praeditum continuo contemplari mundum: et quomodo in unum hujusce sensum omnia digerantur; et quomodo uno impetu omnia agat; et quomodo omnia cum omnibus, quae fiunt, ut partes causarum cohaereant, et qualis quidem hic sit connexus et contextus.
41. Animula es, cadaver gestans, ut Epictetus dicebat.
42. Nil mali est rebus mutationem subeuntibus; ut neque boni quidquam iis, quae per mutationem existunt.
43. Fluvius quidem eorum, quae fiunt, et rapidus torrens est aevum; simul atque quidquam comparuit, etiam abreptum est, et aliud abripitur et illud inferetur.
44. Quidquid accidit, tam consuetum est et familiare, quam rosa vere et fructus tempore messis. Ejusdem enim generis est morbus, et mors, et infamia, et insidiae, et omnia, quae stultos hilares aut tristes reddunt.
45. Subsquentia semper antecedentibus familiari quadam ratione succedunt: non enim est quasi computatio disjunctim et id tantum quod numerando coactum est continens, sed connexio rationi consentanea: et quemadmodum ea, quae sunt, convenienter sunt ordinata, sic ea, quae fiunt, non nudam successionem, sed admirabilem quandam familiaritatem prae se ferunt.
46. Semper Heraclitei meminisse: terrae mortem fieri aquam, aquae mortem fieri aerem, aeris ignem, et retro. Meminisse vero etiam illius, qui, qua ducat via, obliviscitur et qua potissimum perpetuo familiariter utantur ratione rerum universitatem administrante, cum ea eos dissidere, et, in quae quotidie incidant ea ipsis videri peregrina: porro, non oportere nos instar dormientium agere et loqui, nam etiam tum nobis videmur agere et loqui, - neque instar liberorum parentibus obnoxiorum, quorum est illud: "simpliciter, prout accepimus."
47. Quemadmodum si quis Deus tibi diceret cras aut ad summum perendie te moriturum, non amplius magni faceres, perendie potius, quam cras, obire, nisi abjectissimi esses animi: quantulum enim est intervallum? sic quoque certo aliquo anno e multis potius, quam crastino die, mori magnum esse noli existimare.
48. Perpetuo reputare: quam multi medici occubuerunt, qui saepe super aegrotis supercilia contraxerant, quot mathematici, qui aliorum mortem ut rem magnam praedixerant! quot philosopi, qui de morte et immortalitate acerrime et copiosissime disseruerant! quot bellatores, qui multos peremerant! quot tyranni, qui vitae necisque potestate horribili cum fastu tanquam immortales usi erant! quot urbes ut ita dicam, emortuae sunt, Helice et Pompeii et Herculanum et aliae innumerabiles! Adde quos ipse novisti, qui alium post alium, postquam hic illius exsequias curavit: et ipse elatus est, alius alium, atque haec omnia brevi tempore. Summa est: semper humana spectari oportere ut in unum diem durantia et vilia, fieri mucum, oras salsuram aut favillam: hoc quod puncti instar obtinet tempus naturae convenienter transigere et aequo animo hinc discedere, perinde atque oliva maturitatem adepta decideret, genitricem [terram] collaudans arborique gignenti gratias agens.
49. Promontorii instar esse, ad quod fluctus perpetuo alliduntur: illud autem consistit et circa se maris aestum compescit. "O me infelicem, cui hoc acciderit!" Minime vero, sed "O me beatum, qui, quum hoc mihi acciderit, sine dolore vivam, neque a praesente ictu vulneratus, neque futuri metuens!" Nam tale quid accidere poterat cuivis sed non quivis, si hoc ei accidisset, dolore vacuus mansisset. Quare igitur illud infortunium potius, quam hoc felicitas! Num omnino id infortunium vocas, quo hominis fortuna non frustratur? hominis ne natura frustrari tibi videtur eo, quod non contra voluntatem naturae ejus fit? Quid igitur? Voluntatem nosti: num igitur id quod tibi accidit, te impediet, quominus justus sis, magnanimus, temperans, prudens, ab assentiendi temeritate alienus, erroris immunis verecundus, liber ceterisque virtutibus onatus, quae quando adsunt, natura hominis habet sibi propria? Quod reliquum est, memento in omni re, quae ad dolorem te impellit illius decreti, id non esse infortunium, sed generose id ferre esse felicitatem.
50. Plebeium quidem, efficax tamen est adjumentum ad mortem contemnendam, memoria recolere eos qui vitae pertinaciter inhaesere. Quid igitur plus est iis, quam immature defunctis? Omnino alicubi jacent Caecidianus, Fabius, Julianus, Lepidus aut si quis alius ejus generis est, quum multos extulissent, et ipsi elati sunt! Omnino parvum alicubi est intervallum, idque per quot casus et cum quibus hominibus et quali in corpusculo exantlatum. Ne igitur quasi magnum aliquid.... Considera enim praeteriti aevi immensitatem, futuri itidem alium immensitatem! in hoc vero quid differt, qui triduum vixit, ab eo, qui per tria hominum saecula vitam extraxit?
51. Ad compendiariam semper fac curras: compendiaria autem, quae secundum naturam est, ita ut ad sanissimam rationem quidquid loquaris et facias. Tale enim propositum te molestiis liberabit et militia et omni dissimulatione et vafritie.
Aurelius Index Paedagogica Index