This work is now available at Barnes & Noble for the Nook ereader, or for their free Nook for the Web software.
Matrem Ciceronis Helviam
et honesto loco natam
et honestam egisse vitam
perhibent.
De patre
nihil mediocre
fatentur.
Quidam
in officina fullonis
et natum fuisse et educatum
ferunt,
alii
genus ejus a Tullio Attio repetunt,
qui in Volscis gloriose regnavit
et adversus Romanos
haud exiguis viribus
bellum gessit.
Qui primus ejus familiae
Ciceronis cognomentum tulit,
videtur
vir haud contemnendus fuisse;
itaque
ne posteri quidem
eam appellationem repudiarunt,
sed amplexi sunt,
quanquam vulgo rideretur:
a cicere enim trahitur.
Et primus Cicero
ita cognominatus fuit,
quod,
ut fertur,
in extremo naso
fissuram obscuram,
qualis est in cicere,
haberet.
(2) Ipse autem Cicero,
de quo hic scribimus,
quum primum
ad rempublicam se contulisset
et magistratum ambiret,
suadentibus amicis
ut cognomentum illud
fugeret atque mutaret,
fertur jactantius dixisse:
contenturum se,
ut nomen Ciceronis
quam esset Scaurorum et Catulorum
gloriosius efficeret.
Et quaestor in Sicilia,
quum donum argenteum diis dedicaret,
M. Tullium inscripsit,
jussitque
loco cognominis
cicer a fabro insculpi.
Haec
de nomine eo
tradita sunt.
Natum ferunt Ciceronem
tertio nonas Januarias,
quo die
nunc pro salute Imperatoris
a magistratibus
sacrificatur
et vota nuncupantur,
et in partu ejus
matrem
nullum dolorem passam.
Nutrici quoque ejus
spectrum apparuisse,
atque praedixisse,
puerum quem aleret,
magnae Romanis utilitati fore.
Haec quum somnium et nugae viderentur,
ipse statim demonstravit
veram fuisse vaticinationem,
ut primum per aetatem
discere bonas artes licuit;
ita enim ingenium ejus eluxit,
tantumque ei nominis et gloriae
inter pueros peperit,
ut patres eorum
ad ludum literarium venirent,
videre cupientes Ciceronem,
celebratamque ejus in discendo celeritatem
et sollertiam cognoscere;
et inurbaniores nonnulli
filiis suis irascebantur,
quum
honoris causa
Ciceronem
ab iis inter eundum
in medium recipi
viderent.
(2) Quum autem
ingenio
ad omnes disciplinas ferretur
(id quod
in nato
ad discendas bonas artes
et philosophiae studium
homine
Plato requirit),
neque quidquam literarum eruditionisve aspernaretur,
ad poeticam tamen
quodammodo propensior fuit.
Exstat adhuc
carmen
ab eo puero
versibus tetrametris scriptum,
quod inscribitur
Pontius Glaucus.
Progressu temporis
quum
in eo genere
accuratius elaborasset,
non orator modo,
sed poeta etiam
Romanorum optimus habitus est.
Verum oratoria gloria
adhuc ipsi integra permanet,
quanquam
haud parum mutata eloquentiae ratione,
poetica plane obscurata est
et evanuit,
multis post eum praestantissimis poetis exsistentibus.
Puerilibus studiis relictis,
Philonem audivit Academicum,
quem unum
de sectatoribus Clitomachi Romani
et propter doctrinam
in admiratione summa habuerunt
et morum causa
magnopere dilexerunt.
Simul et Mucii,
viri in republica et senatu principis,
consuetudine utens,
peritiam legum
assecutus est.
Militavit etiam aliquamdiu sub Sulla,
bello Marsico.
Videns deinde seditiones
in republica ortas,
atque ex his
ad effrenem dominationem rem rediisse,
otio se dans literario
cum Graecis philosophis
vitam duxit,
inque studia bonarum artium incubuit,
donec Sulla
rerum potitus ac reipublicae status
quodammodo constare visus est.
(2) Eo tempore
Chrysogonus
Sullae libertus
bona cujusdam,
qui ex proscriptione caesus fingebatur,
hastae subjecta
octo millibus nummum emit.
Id
quum Sex. Roscius
filius et haeres defuncti
indigne ferret,
ostenderetque
bona ea sexagies fuisse,
reprehendi se
Sulla moleste tulit,
atque opera Chrysogoni effecit
ut Roscius
parricidii,
quod patrem necasset,
postularetur.
Quum nemo patrocinium Roscii suscipere vellet,
omnesque indignationem et saevitiam Sullae timerent,
destitutus adolescens
ad Ciceronem confugit.
Suscepit causam ejus Cicero,
amicis hortantibus monentibusque haud temere
aliam parandae gloriae ita commodam occasionem
oblatum iri,
victorque
admirationem sui excitavit.
(3) Metu tamen Sullae
in Graeciam abiit,
sparso rumore,
se curandi corporis causa profectum.
Eratque sane
gracili et minime carnoso corpore,
quum
ob imbecillitatem stomachi
pauco uteretur ac tenui victu,
idque sero et jam imminente nocte.
Voce praeditus erat copiosa et bona,
sed aspera et rudi,
et quae
ob orationis vehementiam et commotionem
semper ad altos contenta tonos
periculum corpori videretur denuntiare.
Ut Athenas venit,
Antiochum Ascalonitam audivit,
facundia ejus et elegantia delectatus,
novitatem autem doctrinae non probans.
Jam enim
a nova quam dicunt Academia et Carneadis factione
desciscebat Antiochus,
sive,
ut nonnulli censent,
evidentia rei et sensuum victus,
sive ut alii putant,
aemulatione
adversus Clitomachi et Philonis sectatores,
ac plerisque in rebus
Stoicas opiniones sequebatur.
His studiis delectatus
Cicero magnopere intendebat animum,
atque id secum cogitabat,
sibi,
si plane a republica arceretur,
a foro et negotiis publicis
in otio philosophico
vitam exigendam esse.
(2) Postquam de morte Sullae annuntiatum est,
amicis Romam crebro per literas revocantibus;
atque Antiocho etiam ad capessendam rempublicam adhortante,
quum jam et corporis vires
exercitationibus confirmasset,
habitumque valetudinis bonae parasset,
et vocem ita formasset
ut et suavis ac copiosa
in aures auditorum infIueret,
et corporis statui satis congrueret,
eloquentiam rursus,
tanquam instrumentum
negotia publica cum dignitate tractandi,
arripuit,
ac quum ipse se declamando exercebat,
tum nobiles oratores adibat.
Ejus rei causa
in Asiam et Rhodum navigavit,
ac de rhetoribus Asianis
Xenocli Adramytteno,
Dionysio Magneti
ac Menippo Cari
vacavit;
Rhodi
oratore Apollonio Molonis filio,
philosopho Posidonio
usus est.
(5) Traditum est memoriae,
Apollonium Romani sermonis ignarum,
petiisse ab eo ut Graece declamaret,
idque Ciceronem libenter annuisse,
sperantem
eo melius corrigi
se ab Apollonio posse.
Declamatione autem ipsius
ceteros,
qui audivissent,
omnes obstupefactos
certatim eum laudibus ornasse,
Apollonium
neque inter audiendum hilari fuisse vultu,
et finita oratione
diu secum cogitabundum tacitumque sedisse,
ac quum id iniquius ferret Cicero,
in haec verba prorupisse:
Te quidem,
o Cicero,
et laudo
et admiror,
Graeciae autem fortunam
miseror,
cernens te ea,
quae sola nobis relicta erant,
ornamenta etiam Romanis addere,
doctrinam et facundiam.
Cicero autem
quum bona spe plenus
ad rempublicam se conferret,
impetum ejus
oraculum quoddam retudit.
Delphis enim
deum consulenti,
quonam modo
ad summam pervenire gloriam posset,
responderat Pythia,
ut ne hominum de se existimationem,
sed suam ipsius naturam
ducem sibi vitae constitueret:
(2) Primum
tempus Romae caute admodum trivit,
segniterque ad magistratus petendos accessit,
negligebaturque,
ac Graecus
literarioque otio deditus,
quae nomina
imperitis sordidisque hominibus
in usu fere sunt,
vulgo appellabatur.
Postquam vero
et innata Iaudis cupiditate,
et patris amicorumque adhortationibus compulsus,
causis agendis se dedit:
non jam paulatim
ad principem locum
progressus est,
sed gloria ejus statim effulsit,
longoque post se intervallo
ceteros reliquit oratores.
(3) Annotatum est eum,
quum
non minus quam Demosthenes
actionis vitio laboraret,
in eo emendando
quum Roscii comoedi,
tum Aesopi tragoedi
opera usum.
Hunc Aesopum dicunt,
quum aliquando in theatro
personam Atrei
de ulciscendo Thyesta deliberantis
ageret,
famulum quendam,
qui subito praetercurrisset,
ob animi commotionem mente captum
inflicto sceptro interfecisse.
(4) Sane
actio Ciceroni
haud leve momentum
ad persuadendum contulit;
idemque
magna vociferatione utentes
oratores irridens,
ob imbecillitatem
ad clamorem,
veluti claudos ad equum,
confugere dicebat.
Verum
hae ejus facetiae atque dicacitas,
quum elegans quiddam et judiciis accommodatum videretur,
ad satietatem
usque ab eo usurpata
multis molesta fuit,
ac malignitatis opinionem auctori conciliavit.
Latin Teaching Materials at Saint Louis University: © Claude Pavur, 1997 - 2013.