Textus Articulis Paucioribus - Low Segmentation
This material can be saved as a text file and run in a tachistoscopic reader like the Reading Acceleration Machine to improve your comprehension-speed.
Ad sectionem primam audiendam:
[1] Si quid est in me ingeni,
judices,
quod sentio quam sit exiguum,
aut si qua exercitatio dicendi,
in qua
me non infitior mediocriter esse versatum,
aut si hujusce rei ratio aliqua
ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta,
a qua
ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse,
earum rerum omnium vel in primis
hic A.~Licinius
fructum
a me repetere
prope suo jure
debet.
Nam quoad longissime potest
mens mea
respicere
spatium praeteriti temporis,
et pueritiae memoriam recordari ultimam,
inde usque repetens
hunc video mihi principem
et ad suscipiendam
et ad ingrediendam rationem horum studiorum
exstitisse.
Quod si haec vox,
hujus hortatu praeceptisque conformata,
non nullis aliquando saluti fuit,
a quo id accepimus
quo ceteris opitulari
et alios servare possemus,
huic profecto ipsi,
quantum est situm in nobis,
et opem et salutem ferre
debemus.
Ac ne quis
a nobis
hoc ita dici
forte miretur,
quod
alia quaedam in hoc facultas sit ingeni,
neque haec dicendi ratio aut disciplina,
ne nos quidem
huic uni studio
penitus umquam dediti fuimus.
Etenim omnes artes,
quae ad humanitatem pertinent,
habent
quoddam commune vinculum,
et quasi cognatione quadam
inter se continentur.
Ad sectionem secundam audiendam:
[2] Sed ne cui vestrum
mirum esse videatur
me
in quaestione legitima
et in judicio publico
— cum res agatur
apud praetorem populi Romani,
lectissimum virum,
et apud severissimos judices,
tanto conventu hominum ac frequentia—
hoc uti genere dicendi,
quod
non modo a consuetudine judiciorum,
verum etiam a forensi sermone abhorreat;
quaeso a vobis,
ut
in hac causa
mihi detis hanc veniam,
adcommodatam huic reo,
vobis
(quem ad modum spero)
non molestam,
ut
me
pro summo poeta
atque eruditissimo homine
dicentem,
hoc concursu hominum literatissimorum,
hac vestra humanitate,
hoc denique praetore exercente judicium,
patiamini
de studiis humanitatis ac litterarum
paulo loqui liberius,
et in ejus modi persona,
quae propter otium ac studium
minime in judiciis periculisque
tractata est,
uti
prope novo quodam et inusitato genere dicendi.
Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam,
perficiam profecto
ut hunc A.~Licinium
non modo non segregandum,
cum sit civis,
a numero civium,
verum etiam si non esset,
putetis asciscendum fuisse.
Ad sectionem tertiam audiendam:
[3] Nam ut primum ex pueris excessit Archias,
atque ab eis artibus
quibus
aetas puerilis
ad humanitatem informari solet
se ad scribendi studium contulit,
primum Antiochiae
— nam ibi natus est loco nobili—
celebri quondam urbe et copiosa,
atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti,
celeriter antecellere omnibus
ingeni gloria
contigit.
Post
in ceteris Asiae partibus
cunctaeque Graeciae
sic ejus adventus celebrabantur,
ut famam ingeni
exspectatio hominis,
exspectationem
ipsius adventus admiratioque
superaret.
Erat Italia tunc
plena Graecarum artium ac disciplinarum,
studiaque haec et in Latio
vehementius tum colebantur
quam nunc eisdem in oppidis,
et hic Romae
propter tranquillitatem rei publicae
non neglegebantur.
Itaque hunc
et Tarentini et Regini et Neopolitani
civitate ceterisque praemiis donarunt;
et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant judicare,
cognitione atque hospitio dignum
existimarunt.
Hac tanta celebritate famae
cum esset jam absentibus notus,
Romam venit
Mario consule et Catulo.
Nactus est primum
consules eos,
quorum alter
res ad scribendum maximas,
alter
cum res gestas
tum etiam studium atque auris
adhibere posset.
Statim Luculli,
cum praetextatus etiam tum Archias esset,
eum
domum suam receperunt.
Sic etiam hoc
non solum ingeni ac litterarum,
verum etiam naturae atque virtutis,
ut domus,
quae hujus adulescentiae prima fuit,
eadem esset
familiarissima senectuti.
Erat temporibus illis
jucundus
Metello illi Numidico et ejus Pio filio;
audiebatur a M.~Aemilio;
vivebat cum Q.~Catulo
et patre et filio;
a L.Crasso colebatur;
Lucullos vero
et Drusum et Octavios et Catonem
et totam Hortensiorum domum
devinctam consuetudine
cum teneret,
adficiebatur summo honore,
quod eum
non solum colebant
qui aliquid percipere atque audire studebant,
verum etiam si qui forte simulabant.
Ad sectionem quartam audiendam:
[4] Interim satis longo intervallo,
cum esset cum M.~Lucullo in Siciliam profectus,
et cum ex ea provincia
cum eodem Lucullo decederet,
venit Heracliam:
quae
cum esset civitas
aequissimo jure ac foedere,
ascribi se in eam civitatem voluit;
idque,
cum ipse per se dignus putaretur,
tum auctoritate et gratia Luculli
ab Heracliensibus impetravit.
Data est civitas
Silvani lege et Carbonis:
Si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent;
si tum, cum lex ferebatur,
in Italia domicilium habuissent;
et si sexaginta diebus
apud praetorem essent professi.
Cum hic domicilium Romae
multos jam annos haberet,
professus est
apud praetorem Q.~Metellum
familiarissimum suum.
Si nihil aliud
nisi de civitate ac lege
dicimus,
nihil dico amplius:
causa dicta est.
Quid enim horum infirmari,
Grati,
potest?
Heracliaene esse tum ascriptum
negabis?
Adest
vir summa auctoritate et religione et fide,
M.~Lucullus,
qui se
non opinari sed scire
non audisse sed vidisse,
non interfuisse sed egisse
dicit.
Adsunt Heraclienses legati,
nobilissimi homines:
hujus judici causa
cum mandatis
et cum publico testimonio
venerunt;
qui
hunc
ascriptum Heracliensem dicunt.
His
tu
tabulas desideras Heracliensium publicas:
quas
Italico bello
incenso tabulario
interisse
scimus omnis.
Est ridiculum
ad ea
quae habemus
nihil dicere,
quaerere
quae habere non possumus;
et de hominum memoria tacere,
litterarum memoriam flagitare;
et,
cum habeas amplissimi viri religionem,
integerrimi municipi jus jurandum fidemque,
ea
quae depravari nullo modo possunt
repudiare,
tabulas,
quas idem dicis solere corrumpi,
desiderare.
An domicilium Romae
non habuit is,
qui tot annis
ante civitatem datam
sedem omnium rerum ac fortunarum suarum
Romae conlocavit?
At non est professus.
Immo vero
eis tabulis professus,
quae solae
ex illa professione conlegioque praetorum
obtinent
publicarum tabularum auctoritatem.
© 1998 - 2013 Claude Pavur.