M. Tulli Ciceronis

TUSCULANARUM DISPUTATIONUM

Liber Primus I-XXXVI

  

AR Index

  

Acceleration Readers

Textus Articulis Paucioribus - Low Segmentation

  

  


  

  

Full text of Book I available for Nook Ereaders.

  

I.

Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus
aut omnino aut magna ex parte
essem aliquando liberatus,
rettuli me,
Brute,
te hortante maxime ad ea studia,
quae retenta animo,
remissa temporibus,
longo intervallo intermissa revocavi,
et
cum omnium artium,
quae ad rectam vivendi viam pertinerent,
ratio et disciplina
studio sapientiae,
quae philosophia dicitur,
contineretur,
hoc mihi Latinis litteris inlustrandum putavi,
non quia philosophia
Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset,
sed meum semper iudicium fuit
omnia
nostros
aut invenisse per se sapientius quam Graecos
aut accepta ab illis fecisse meliora,
quae quidem digna statuissent,
in quibus elaborarent.

Nam mores et instituta vitae resque domesticas ac familiaris
nos profecto et melius tuemur et lautius,
rem vero publicam
nostri maiores
certe melioribus temperaverunt
et institutis et legibus.

quid loquar de re militari?

in qua cum virtute
nostri multum valuerunt,
tum plus etiam disciplinâ.

iam illa,
quae naturâ, non litteris adsecuti sunt,
neque cum Graecia
neque ulla cum gente
sunt conferenda.

quae enim tanta gravitas,
quae tanta constantia,
magnitudo animi, probitas, fides,
quae tam excellens in omni genere virtus
in ullis fuit,
ut sit cum maioribus nostris comparanda?

Doctrinâ
Graecia
nos
et omni litterarum genere
superabat;

in quo erat facile vincere
non repugnantes.

nam cum apud Graecos
antiquissimum e doctis genus sit poetarum,
siquidem Homerus fuit et Hesiodus
ante Romam conditam,
Archilochus regnante Romulo,
serius poeticam
nos accepimus.

annis fere cccccx post Romam conditam
Livius fabulam dedit,
C.Claudio, Caeci filio, M.Tuditano consulibus,
anno ante natum Ennium.

qui fuit maior natu quam Plautus et Naevius.

II.

sero igitur
a nostris
poetae
vel cogniti vel recepti.

quamquam est in Originibus
solitos esse in epulis canere convivas
ad tibicinem
de clarorum hominum virtutibus;

honorem tamen huic generi non fuisse
declarat oratio Catonis,
in qua obiecit ut probrum M.Nobiliori,
quod is in provinciam poetas duxisset;

duxerat autem consul ille in Aetoliam,
ut scimus,
Ennium.

quo minus igitur honoris erat poetis,
eo minora studia fuerunt,
nec tamen,
si qui magnis ingeniis in eo genere extiterunt,
non satis Graecorum gloriae responderunt.

an censemus,
si Fabio,
nobilissimo homini,
laudi datum esset,
quod pingeret,
non multos etiam apud nos futuros Polyclitos et Parrhasios fuisse?

honos alit artes,
omnesque incenduntur ad studia gloria,
iacentque ea semper,
quae apud quosque improbantur.

summam eruditionem Graeci sitam censebant
in nervorum vocumque cantibus;

igitur et Epaminondas,
princeps meo iudicio Graeciae,
fidibus praeclare cecinisse dicitur,
Themistoclesque aliquot ante annos cum in epulis recusaret lyram,
est habitus indoctior.

ergo in Graecia
musici floruerunt,
discebantque id omnes,
nec qui nesciebat
satis excultus doctrinâ putabatur.

in summo apud illos honore
geometria fuit,
itaque nihil mathematicis inlustrius;

at nos metiendi ratiocinandique utilitate
huius artis terminavimus modum.

III.

At contra
oratorem celeriter complexi sumus,
nec eum primo eruditum,
aptum tamen ad dicendum,
post autem eruditum.

nam Galbam Africanum Laelium
doctos fuisse
traditum est,
studiosum autem eum,
qui is aetate anteibat,
Catonem,
post vero Lepidum, Carbonem, Gracchos,
inde ita magnos nostram ad aetatem,
ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur.

Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem
nec ullum habuit lumen litterarum Latinarum;

quae inlustranda et excitanda nobis est,
ut,
si occupati profuimus aliquid civibus nostris,
prosimus etiam,
si possumus,
otiosi.

in quo eo magis nobis est elaborandum,
quod multi iam esse libri Latini dicuntur
scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris,
sed non satis eruditis.

fieri autem potest,
ut recte quis sentiat
et id quod sentit
polite eloqui non possit;

sed mandare quemquam litteris cogitationes suas,
qui eas nec disponere nec inlustrare possit
nec delectatione aliqua allicere lectorem,
hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.

itaque suos libros ipsi legunt cum suis,
nec quisquam attingit praeter eos,
qui eandem licentiam scribendi sibi permitti volunt.

quare si aliquid oratoriae laudis nostrâ attulimus industriâ,
multo studiosius philosophiae fontis aperiemus,
e quibus etiam illa manabant.

IV.

Sed ut Aristoteles,
vir summo ingenio, scientiâ, copiâ,
cum motus esset Isocratis rhetoris gloriâ,
dicere docere etiam coepit adulescentes
et prudentiam cum eloquentia iungere,
sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere
et in hac maiore et uberiore arte versari.

hanc enim perfectam philosophiam semper iudicavi,
quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere;

in quam exercitationem ita nos studiose [operam] dedimus,
ut iam etiam scholas Graecorum more habere auderemus.

ut nuper tuum post discessum in Tusculano
cum essent complures mecum familiares,
temptavi,
quid in eo genere possem.

ut enim antea declamitabam causas,
quod nemo me diutius fecit,
sic haec mihi nunc senilis est declamatio.

ponere iubebam,
de quo quis audire vellet;

ad id aut sedens aut ambulans disputabam.

itaque dierum quinque scholas,
ut Graeci appellant,
in totidem libros contuli.

fiebat autem ita ut,
cum is qui audire vellet dixisset,
quid sibi videretur,
tum ego contra dicerem.

haec est enim,
ut scis,
vetus et Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi.

nam ita facillime,
quid veri simillimum esset,
inveniri posse Socrates arbitrabatur.

Sed quo commodius disputationes nostrae explicentur,
sic eas exponam,
quasi agatur res,
non quasi narretur.

ergo ita nascetur exordium:

V.

Malum mihi videtur
esse mors.

Iisne,
qui mortui sunt,
an iis,
quibus moriendum est?

Utrisque.

Est miserum igitur,
quoniam malum.

Certe.

Ergo et ii,
quibus evenit iam ut morerentur,
et ii,
quibus eventurum est,
miseri.

Mihi ita videtur.

Nemo ergo non miser.

Prorsus nemo.

Et quidem,
si tibi constare vis,
omnes,
quicumque nati sunt eruntve,
non solum miseri,
sed etiam semper miseri.

nam si solos eos diceres miseros
quibus moriendum esset,
neminem tu quidem eorum
qui viverent
exciperes
— moriendum est enim omnibus, —
esset tamen miseriae finis in morte.

quoniam autem etiam mortui miseri sunt,
in miseriam nascimur sempiternam.

necesse est enim
miseros esse eos
qui centum milibus annorum ante occiderunt,
vel potius omnîs,
quicumque nati sunt.

Ita prorsus existimo.

Dic quaeso:

num te illa terrent,
triceps apud inferos Cerberus,
Cocyti fremitus,
travectio Acherontis,
'mento summam aquam attingens enectus siti' Tantalus?

tum illud,
quod
'Sisyphus versat saxum sudans nitendo
neque proficit hilum?'

fortasse etiam inexorabiles iudices,
Minos et Rhadamanthus?
apud quos
nec te L.Crassus defendet
nec M.Antonius
nec,
quoniam apud Graecos iudices res agetur,
poteris adhibere Demosthenen;

tibi ipsi pro te erit maximâ coronâ causa dicenda.

haec fortasse metuis
et idcirco mortem censes esse sempiternum malum.

VI.

Adeone me delirare censes,
ut ista esse credam?

An tu haec non credis?

Minime vero.

Male hercule narras.

Cur? quaeso.

Quia disertus esse possem,
si contra ista dicerem.

Quis enim non in eius modi causâ?

aut quid negotii est
haec poetarum et pictorum portenta convincere?

Atqui pleni libri sunt
contra ista ipsa
disserentium philosophorum.

Inepte sane.

quis enim est tam excors,
quem ista moveant?

Si ergo apud inferos miseri non sunt,
ne sunt quidem apud inferos ulli.

Ita prorsus existimo.

Ubi sunt ergo ii,
quos miseros dicis,
aut quem locum incolunt?

si enim sunt,
nusquam esse non possunt.

Ego vero nusquam esse illos puto.

Igitur ne esse quidem?

Prorsus isto modo,
et tamen miseros ob id ipsum quidem,
quia nulli sint.

Iam mallem
Cerberum metueres
quam ista tam inconsiderate diceres.

Quid tandem?

Quem esse negas,
eundem esse dicis.

ubi est acumen tuum?

cum enim miserum esse dicis,
tum eum qui non sit dicis esse.

Non sum ita hebes,
ut istud dicam.

Quid dicis igitur?

Miserum esse verbi causâ M.Crassum,
qui illas fortunas morte dimiserit,
miserum Cn.Pompeium,
qui tantâ gloriâ sit orbatus,
omnîs denique miseros,
qui hac luce careant.

Revolveris eodem.

sint enim
oportet,
si miseri sunt;

tu autem modo negabas
eos esse,
qui mortui essent.

Si igitur non sunt,
nihil possunt esse;

ita ne miseri quidem sunt.

Non dico fortasse etiam,
quod sentio;

nam istuc ipsum,
non esse,
cum fueris,
miserrimum puto.

Quid?

miserius quam omnino numquam fuisse?

ita,
qui nondum nati sunt,
miseri iam sunt,
quia non sunt,
et nos,
si post mortem miseri futuri sumus,
miseri fuimus
ante quam nati.

ego autem non commemini,
ante quam sum natus,
me miserum;

tu si meliore memoriâ es,
velim scire,
ecquid de te recordere.

VII.

Ita iocaris,
quasi ego dicam
eos miseros,
qui nati non sint,
et non eos miseros,
qui mortui sunt.

Esse ergo eos
dicis.

Immo,
quia non sint,
cum fuerint,
eo miseros esse.

Pugnantia te loqui
non vides?

quid enim tam pugnat,
quam non modo miserum,
sed omnino quicquam esse,
qui non sit?

an tu egressus portâ Capenâ
cum Calatini, Scipionum, Serviliorum, Metellorum,
sepulcra vides,
miseros putas illos?

Quoniam me verbo premis,
posthac non ita dicam,
miseros esse,
sed tantum miseros,
ob id ipsum,
quia non sint.

Non dicis igitur:

'miser est M.Crassus',
sed tantum:
'miser M.Crassus'?

Ita plane.

Quasi non necesse sit,
quicquid isto modo pronunties,
id aut esse aut non esse!

an tu dialecticis ne imbutus quidem es?

in primis enim hoc traditur:

omne pronuntiatum
(sic enim mihi in praesentia occurrit
ut appellarem axioma,
— utar post alio,
si invenero melius)
id ergo est pronuntiatum,
quod est verum aut falsum.

cum igitur dicis:

'miser M.Crassus',
aut hoc dicis:

'miser est Crassus',
ut possit iudicari,
verum id falsumne sit,
aut nihil dicis omnino.

Age,
iam concedo non esse miseros,
qui mortui sint,
quoniam extorsisti,
ut faterer,
qui omnino non essent,
eos ne miseros quidem esse posse.

quid?

qui vivimus,
cum moriendum sit,
nonne miseri sumus?

quae enim potest in vita esse iucunditas,
cum dies et noctes cogitandum sit
iam iamque esse moriendum?

VIII.

Ecquid ergo intellegis,
quantum mali de humana condicione deieceris?

Quonam modo?

Quia,
si mors
etiam mortuis miserum esset,
infinitum quoddam et sempiternum malum
haberemus in vita;

nunc video calcem,
ad quam cum sit decursum,
nihil sit praeterea extimescendum.

sed tu mihi videris
Epicharmi, acuti nec insulsi hominis ut Siculi,
sententiam sequi.

Quam?

non enim novi.

Dicam,
si potero,
Latine.

scis enim
me Graece loqui in Latino sermone
non plus solere quam in Graeco Latine.

Et recte quidem.

sed quae tandem est Epicharmi ista sententia?

'Emori nolo,
sed me esse mortuum
nihil aestimo.'

Iam adgnosco Graecum.

sed quoniam coegisti,
ut concederem,
qui mortui essent,
eos miseros non esse,
perfice,
si potes,
ut ne moriendum quidem esse miserum putem.

Iam istuc quidem nihil negotii est,
sed ego maiora molior.

Quo modo hoc nihil negotii est?

aut quae sunt tandem ista maiora?

Quia,
quoniam post mortem mali nihil est,
ne mors quidem est malum,
cui proxumum tempus est post mortem,
in quo mali nihil esse
concedis:

ita ne moriendum quidem esse malum est;

id est enim perveniendum esse ad id,
quod non esse malum confitemur.

Uberius ista,
quaeso.

haec enim spinosiora,
prius ut confitear me cogunt
quam ut adsentiar.

sed quae sunt ea,
quae dicis te maiora moliri?

Ut doceam,
si possim,
non modo malum non esse,
sed bonum etiam esse mortem.

Non postulo id quidem,
aveo tamen audire.

ut enim non efficias
quod vis,
tamen,
mors ut malum non sit,
efficies.

sed nihil te interpellabo;

continentem orationem audire malo.

Quid,
si te rogavero aliquid,
nonne respondebis?

Superbum id quidem est,
sed,
nisi quid necesse erit,
malo non roges.

IX.

Geram tibi morem
et ea quae vis,
ut potero,
explicabo,
nec tamen quasi Pythius Apollo,
certa ut sint et fixa,
quae dixero,
sed ut homunculus unus e multis
probabilia coniectura sequens.

ultra enim quo progrediar,
quam ut veri similia videam,
non habeo;

certa dicent ii,
qui et percipi ea posse
dicunt
et se sapientîs esse
profitentur.

Tu,
ut videtur;

nos ad audiendum parati sumus.

Mors igitur ipsa,
quae videtur notissima res esse,
quid sit,
primum est videndum.

sunt enim
qui discessum animi a corpore putent esse mortem;

sunt
qui nullum censeant fieri discessum,
sed unâ animum et corpus occidere,
animumque in corpore extingui.

qui discedere animum censent,
alii statim dissipari,
alii diu permanere,
alii semper.

quid sit porro ipse animus, aut ubi, aut unde,
magna dissensio est.

aliis cor ipsum animus videtur,
ex quo excordes, vecordes concordesque dicuntur
et Nasica ille prudens bis consul 'Corculum'
et 'egregie cordatus homo,
catus Aelius Sextus'.

Empedocles animum esse
censet
cordi suffusum sanguinem;

aliis pars quaedam cerebri visa est
animi principatum tenere;

aliis nec cor ipsum placet nec cerebri quandam partem esse animum,
sed alii in corde,
alii in cerebro
dixerunt
animi esse sedem et locum;

animum autem alii animam,
ut fere nostri declarat nomen:

nam et agere animam et efflare dicimus
et animosos et bene animatos et ex animi sententia;

ipse autem animus ab anima dictus est;

Zenoni Stoico animus ignis videtur.

X.

sed haec quidem
quae dixi,
cor, cerebrum, animam, ignem volgo,
reliqua fere singuli.

ut multo ante veteres,
proxime autem Aristoxenus,
musicus idemque philosophus,
ipsius corporis intentionem quandam,
velut in cantu et fidibus quae harmonia dicitur:

sic ex corporis totius naturâ et figurâ varios motus cieri
tamquam in cantu sonos.

hic ab artificio suo non recessit
et tamen dixit aliquid,
quod ipsum quale esset
erat multo ante et dictum et explanatum a Platone.

Xenocrates animi figuram et quasi corpus negavit esse ullum,
numerum dixit esse,
cuius vis,
ut iam ante Pythagorae visum erat,
in natura maxuma esset.

eius doctor Plato triplicem finxit animum,
cuius principatum,
id est rationem,
in capite sicut in arce posuit,
et duas partes parere voluit,
iram et cupiditatem,
quas locis disclusit:

iram in pectore,
cupiditatem supter praecordia
locavit.

Dicaearchus autem in eo sermone,
quem Corinthi habitum tribus libris exponit,
doctorum hominum disputantium primo libro multos loquentes
facit;

duobus Pherecratem quendam Phthiotam senem,
quem ait a Deucalione ortum,
disserentem inducit
nihil esse omnino animum,
et hoc esse nomen totum inane,
frustraque animalia et animantis appellari,
neque in homine inesse animum
vel animam nec in bestia,
vimque omnem eam,
qua vel agamus
quid vel sentiamus,
in omnibus corporibus vivis aequabiliter esse fusam
nec separabilem a corpore esse,
quippe quae nulla sit,
nec sit quicquam
nisi corpus unum et simplex,
ita figuratum
ut temperatione naturae vigeat et sentiat.

Aristoteles,
longe omnibus Platonem semper excipio
praestans et ingenio et diligentiâ,
cum quattuor nota illa genera principiorum esset complexus,
e quibus omnia orerentur,
quintam quandam naturam censet esse,
e qua sit mens;

cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid
et tam multa [alia] meminisse,
amare, odisse, cupere, timere, angi, laetari,
haec et similia eorum
in horum quattuor generum inesse nullo
putat;

quintum genus adhibet vacans nomine
et sic ipsum animum endelecheian appellat novo nomine
quasi quandam continuatam motionem et perennem.

XI.

Nisi quae me forte fugiunt,
haec sunt fere de animo sententiae.

Democritum enim,
magnum illum quidem virum,
sed levibus et rotundis corpusculis efficientem animum concursu quodam fortuito,
omittamus;

nihil est enim apud istos,
quod non atomorum turba conficiat.

Harum sententiarum quae vera sit,
deus aliqui viderit;

quae veri simillima,
magna quaestio est.

utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus
an ad propositum redire?

Cuperem equidem utrumque,
si posset,
sed est difficile confundere.

quare si,
ut ista non disserantur,
liberari mortis metu possumus,
id agamus;

sin id non potest
nisi hac quaestione animorum explicata,
nunc,
si videtur,
hoc,
illud alias.

Quod malle te intellego,
id puto esse commodius;

efficiet enim ratio
ut,
quaecumque vera sit earum sententiarum
quas exposui,
mors aut malum non sit
aut sit bonum potius.

nam si cor aut sanguis aut cerebrum est animus,
certe,
quoniam est corpus,
interibit cum reliquo corpore;

si anima est,
fortasse dissipabitur;

si ignis,
extinguetur;

si est Aristoxeni harmonia,
dissolvetur.

quid de Dicaearcho dicam,
qui nihil omnino animum dicat esse?

his sententiis omnibus
nihil post mortem pertinere ad quemquam potest;

pariter enim cum vita sensus amittitur;

non sentientis autem nihil est ullam in partem
quod intersit.

reliquorum sententiae spem adferunt,
si te hoc forte delectat,
posse animos,
cum e corporibus excesserint,
in caelum
quasi in domicilium suum
pervenire.

Me vero delectat,
idque primum ita esse velim,
deinde,
etiamsi non sit,
mihi persuaderi tamen velim.

Quid tibi ergo operâ nostrâ opus est?

num eloquentia Platonem superare possumus?

evolve diligenter eius eum librum,
qui est de animo:

amplius
quod desideres
nihil erit.

Feci mehercule,
et quidem saepius;

sed nescio quo modo,
dum lego,
adsentior,
cum posui librum
et mecum ipse de inmortalitate animorum coepi cogitare,
adsensio omnis illa elabitur.

Quid?

hoc dasne
aut manere animos post mortem
aut morte ipsa interire?

Do vero.

Quid,
si maneant?

Beatos esse concedo.

Sin intereant?

Non esse miseros,
quoniam ne sint quidem;

iam istuc coacti a te paulo ante concessimus.

Quo modo igitur aut cur mortem malum tibi videri
dicis?

quae aut beatos nos efficiet,
animis manentibus,
aut non miseros sensu carentîs.

XII.

Expone igitur,
nisi molestum est,
primum,
si potes,
animos remanere post mortem,
tum,
si minus id obtinebis
— est enim arduum — ,
docebis carere omni malo mortem.

ego enim istuc ipsum vereor
ne malum sit
non dico carere sensu,
sed carendum esse.

Auctoribus quidem ad istam sententiam,
quam vis obtineri,
uti optimis possumus,
quod in omnibus causis et debet et solet valere plurimum,
et primum quidem omni antiquitate,
quae
quo propius aberat ab ortu et divina progenie,
hoc melius ea fortasse
quae erant vera
cernebant.

Itaque unum illud erat insitum priscis illis,
quos cascos appellat Ennius,
esse in morte sensum
neque excessu vitae sic deleri hominem,
ut funditus interiret;

idque
cum multis aliis rebus,
tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum
intellegi licet,
quas maxumis ingeniis praediti nec tantâ curâ coluissent
nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent,
nisi haereret in eorum mentibus
mortem non interitum esse
omnia tollentem atque delentem,
sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae,
quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse,
in ceteris humi retineretur
et permaneret tamen.

ex hoc et nostrorum opinione
'Romulus in caelo cum diis agit aevum',
ut famae adsentiens dixit Ennius,
et apud Graecos
indeque perlapsus ad nos et usque ad Oceanum
Hercules tantus et tam praesens habetur deus;

hinc Liber Semela natus
eademque famae celebritate Tyndaridae fratres,
qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Romani,
sed etiam nuntii fuisse perhibentur.

quid?

Ino Cadmi filia
nonne Leukothea
nominata a Graecis
Matuta habetur a nostris?

quid?

totum prope caelum,
ne pluris persequar,
nonne humano genere completum est?

XIII.

si vero scrutari vetera
et ex is ea
quae scriptores Graeciae prodiderunt
eruere coner,
ipsi illi maiorum gentium dii
qui habentur hinc nobis profecti
in caelum reperientur.

quaere,
quorum demonstrentur sepulcra in Graecia;

reminiscere,
quoniam es initiatus,
quae tradantur mysteriis:

tum denique,
quam hoc late pateat,
intelleges.

sed qui nondum ea
quae multis post annis (homines) tractare coepissent
physica didicissent,
tantum sibi persuaserant,
quantum naturâ admonente cognoverant,
rationes et causas rerum non tenebant,
visis quibusdam saepe movebantur,
iisque maxime nocturnis,
ut vide rentur ei, qui vita excesserant, vivere.

Ut porro firmissimum hoc adferri videtur
cur deos esse credamus,
quod nulla gens tam fera,
nemo omnium tam sit inmanis,
cuius mentem non imbuerit deorum opinio

(multi de diis prava sentiunt
— id enim vitioso more effici solet —
omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur,
nec vero id conlocutio hominum aut consessus efficit,
non institutis opinio est confirmata,
non legibus;
omni autem in re
consensio omnium gentium lex naturae putanda est)

— quis est igitur,
qui suorum mortem primum non eo lugeat,
quod eos orbatos vitae commodis
arbitretur?

tolle hanc opinionem,
luctum sustuleris.

nemo enim maeret suo incommodo:

dolent fortasse et anguntur,
sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est,
quod eum,
quem dileximus,
vitae commodis privatum
arbitramur
idque sentire.

atque haec ita sentimus,
naturâ duce,
nullâ ratione nullâque doctrinâ.

XIV.

Maxumum vero argumentum est
naturam ipsam de inmortalitate animorum tacitam iudicare,
quod omnibus curae sunt,
et maxumae quidem,
quae post mortem futura sint.

'serit arbores,
quae alteri saeclo prosint',
ut ait (Statius) in Synephebis,
quid spectans
nisi etiam postera saecula ad se pertinere?

ergo arbores seret diligens agricola,
quarum aspiciet bacam ipse numquam;

vir magnus leges, instituta, rem publicam non seret?

quid procreatio liberorum,
quid propagatio nominis,
quid adoptationes filiorum,
quid testamentorum diligentia,
quid ipsa sepulcrorum monumenta, elogia significant
nisi nos futura etiam cogitare?

Quid?

illud num dubitas,
quin specimen naturae capi deceat
ex optima quaque natura?

quae est melior igitur in hominum genere natura
quam eorum,
qui
se natos ad homines iuvandos, tutandos, conservandos,
arbitrantur?

abiit ad deos Hercules:

numquam abisset,
nisi,
cum inter homines esset,
eam sibi viam munivisset.

vetera iam ista
et religione omnium consecrata:

XV.

quid in hac re publicâ tot tantosque viros
ob rem publicam interfectos
cogitasse
arbitramur?

iisdemne ut finibus nomen suum
quibus vita
terminaretur?

nemo umquam sine magna spe inmortalitatis
se pro patria offerret ad mortem.

licuit esse otioso Themistocli,
licuit Epaminondae,
licuit,
ne et vetera et externa quaeram,
mihi;

sed nescio quo modo inhaeret in mentibus
quasi saeclorum quoddam augurium futurorum,
idque in maximis ingeniis altissimisque animis
et existit maxime et apparet facillime.

quo quidem dempto,
quis tam esset amens,
qui semper in laboribus et periculis viveret?

loquor de principibus;

quid?

poetae nonne post mortem nobilitari volunt?

unde ergo illud:

'Aspicite,
o cives,
senis Enni imaginis formam:

Hic vestrum panxit maxima facta patrum'?

mercedem gloriae flagitat ab iis
quorum patres adfecerat gloriâ,
idemque:

'Nemo me lacrimis decoret

nec funera fletu

Faxit.

Cur?

volito vivos per ora virum.'

sed quid poetas?

opifices post mortem nobilitari volunt.

quid enim Phidias sui similem speciem inclusit in clupeo Minervae,
cum inscribere (nomen) non liceret?

quid?

nostri philosophi nonne in is libris ipsis,
quos scribunt de contemnenda gloria,
sua nomina inscribunt?

Quodsi omnium consensus naturae vox est,
omnesque qui ubique sunt consentiunt
esse aliquid,
quod ad eos pertineat
qui vitâ cesserint,
nobis quoque idem existimandum est,
et si,
quorum aut ingenio aut virtute animus excellit,
eos arbitrabimur,
quia naturâ optimâ sint,
cernere naturae vim maxume,
veri simile est,
cum optumus quisque maxume posteritati serviat,
esse aliquid,
cuius is post mortem sensum sit habiturus.

XVI.

Sed ut deos esse naturâ opinamur,
qualesque sint,
ratione cognoscimus,
sic permanere animos
arbitramur consensu nationum omnium,
qua in sede maneant
qualesque sint,
ratione discendum est.

cuius ignoratio finxit inferos easque formidines,
quas tu contemnere
non sine causa videbare.

in terram enim cadentibus corporibus
isque humo tectis,
e quo dictum est humari,
sub terra censebant
reliquam vitam agi mortuorum;

quam eorum opinionem magni errores consecuti sunt,
quos auxerunt poetae.

frequens enim consessus theatri,
in quo sunt mulierculae et pueri,
movetur audiens tam grande carmen:

'Adsum atque advenio Acherunte vix via alta atque ardua
Per speluncas saxis structas asperis pendentibus
Maxumis,ubi rigida constat crassa caligo inferum,'
tantumque valuit error
— qui mihi quidem iam sublatus videtur — ,
ut,
corpora cremata cum scirent,
tamen ea fieri apud inferos
fingerent,
quae sine corporibus nec fieri possent nec intellegi.

animos enim per se ipsos viventîs non poterant
mente complecti,
formam aliquam figuramque quaerebant.

inde Homeri tota nekuia,
inde ea
quae meus amicus Appius nekuiomanteia faciebat,
inde in vicinia nostra Averni lacus,
unde animae excitantur obscurâ umbrâ opertae,
imagines mortuorum,
alto ostio Acheruntis,
falso sanguine.

has tamen imagines loqui volunt,
quod fieri
nec sine lingua nec sine palato
nec sine faucium, laterum, pulmonum vi et figurâ
potest.

nihil enim animo videre poterant,
ad oculos omnia referebant.

Magni autem est ingenii
sevocare mentem a sensibus
et
cogitationem ab consuetudine abducere.

itaque credo equidem etiam alios tot saeculis,
sed quod litteris exstet,
Pherecydes Syrius primus dixit
animos esse hominum sempiternos,
antiquus sane;

fuit enim
meo regnante gentili.

hanc opinionem discipulus eius Pythagoras maxime confirmavit,
qui
cum Superbo regnante in Italiam venisset,
tenuit Magnam illam Graeciam
cum [honore] disciplinae,
tum etiam auctoritate,
multaque saecula postea sic viguit Pythagoreorum nomen,
ut nulli alii docti viderentur.

XVII.

sed redeo ad antiquos.

rationem illi sententiae suae non fere reddebant,
nisi quid erat numeris aut descriptionibus explicandum:

Platonem ferunt,
ut Pythagoreos cognosceret,
in Italiam venisse
et
didicisse Pythagorea omnia primumque de animorum aeternitate,
non solum sensisse idem quod Pythagoram,
sed rationem etiam attulisse.

quam,
nisi quid dicis,
praetermittamus
et
hanc totam spem inmortalitatis relinquamus.

An tu
cum me in summam exspectationem adduxeris,
deseris?

errare mehercule malo cum Platone,
quem tu
quanti facias
scio
et
quem ex tuo ore admiror,
quam cum istis vera sentire.

Macte virtute!

ego enim ipse cum eodem ipso non invitus erraverim.

num igitur dubitamus
— an sicut pleraque —
quamquam hoc quidem minime;
persuadent enim mathematici
terram
in medio mundo sitam ad universi caeli complexum
quasi puncti instar
optinere,
quod kentron illi vocant;

eam porro naturam esse quattuor omnia gignentium corporum,
ut,
quasi partita
habeant inter se ac divisa momenta,
terrena et umida suopte nutu et suo pondere
ad paris angulos in terram et in mare ferantur,
reliquae duae partes,
una ignea, altera animalis,
ut illae superiores in medium locum mundi gravitate ferantur et pondere,
sic hae rursum rectis lineis in caelestem locum subvolent,
sive ipsâ naturâ superiora adpetente
sive quod a gravioribus leviora naturâ repellantur.

quae cum constent,
perspicuum debet esse
animos,
cum e corpore excesserint,
sive illi sint animales,
id est spirabiles,
sive ignei,
sublime ferri.

si vero
aut numerus quidam sit animus,
quod subtiliter magis quam dilucide dicitur,
aut quinta illa non nominata
magis quam non intellecta natura,
multo etiam integriora ac puriora sunt,
ut a terra longissime se ecferant.

Horum igitur aliquid animus,
ne tam vegeta mens
aut in corde cerebrove
aut in Empedocleo sanguine
demersa iaceat.

XVIII.

Dicaearchum vero cum Aristoxeno aequali et condiscipulo suo,
doctos sane homines,
omittamus;

quorum alter ne condoluisse quidem umquam videtur,
qui
animum se habere
non sentiat,
alter ita delectatur suis cantibus,
ut eos etiam ad haec transferre conetur.

harmonian autem ex intervallis sonorum nosse
possumus,
quorum varia compositio etiam harmonias efficit plures;

membrorum vero situs et figura corporis vacans animo
quam possit harmoniam efficere,
non video.

sed hic quidem,
quamvis eruditus sit,
sicut est,
haec magistro concedat Aristoteli,
canere ipse doceat;

bene enim illo Graecorum proverbio praecipitur:

'quam quisque norit artem,
in hac se exerceat.'

illam vero funditus eiciamus
individuorum corporum levium et rutundorum concursionem fortuitam,
quam tamen Democritus concalefactam et spirabilem,
id est animalem,
esse volt.

is autem animus,
qui,
si est horum quattuor generum,
ex quibus omnia constare dicuntur,
ex inflammatâ animâ constat,
ut potissimum videri
video
Panaetio,
superiora capessat
necesse est.

nihil enim habent haec duo genera proni
et
supera semper petunt.

ita,
sive dissipantur,
procul a terris id evenit,
sive permanent
et
conservant habitum suum,
hoc etiam magis necesse est
ferantur ad caelum
et
ab is perrumpatur
et
dividatur crassus hic et concretus aer,
qui est terrae proximus.

calidior est enim
vel potius ardentior animus
quam est hic aer,
quem modo dixi
crassum atque concretum;

quod ex eo sciri potest,
quia corpora nostra
terreno principiorum genere confecta ardore animi
concalescunt.

XIX.

accedit ut
eo facilius animus evadat ex hoc aere,
quem saepe iam appello,
eumque perrumpat,
quod nihil est animo velocius,
nulla est celeritas
quae possit cum animi celeritate contendere.

qui
si permanet incorruptus suique similis,
necesse est
ita feratur,
ut penetret et dividat omne caelum hoc,
in quo nubes, imbres, ventique coguntur,
quod et umidum et caliginosum est propter exhalationes terrae.

Quam regionem cum superavit animus
naturamque sui similem contigit et adgnovit,
iunctis ex anima tenui et ex ardore solis temperato ignibus,
insistit
et
finem altius se ecferendi facit.

cum enim sui similem et levitatem et calorem adeptus (est),
tamquam paribus examinatus ponderibus
nullam in partem movetur,
eaque ei demum naturalis est sedes,
cum ad sui simile penetravit;

in quo nulla re egens aletur et sustentabitur iisdem rebus,
quibus astra sustentantur et aluntur.

Cumque corporis facibus inflammari soleamus
ad omnîs fere cupiditates eoque magis incendi,
quod iis aemulemur,
qui ea habeant
quae nos habere cupiamus,
profecto beati erimus,
cum
corporibus relictis
et cupiditatum et aemulationum erimus expertes;

quodque nunc facimus,
cum laxati curis sumus,
ut spectare aliquid velimus et visere,
id multo tum faciemus liberius
totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus,
propterea quod et naturâ inest in mentibus nostris
insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi
et
orae ipsae locorum illorum,
quo pervenerimus,
quo faciliorem nobis cognitionem rerum caelestium,
eo maiorem cognoscendi cupiditatem dabant.

haec enim pulchritudo etiam in terris
'patritam' illam et 'avitam', ut ait Theophrastus, philosophiam
cognitionis cupiditate incensam
excitavit.

praecipue vero fruentur eâ,
qui
tum etiam,
cum has terras incolentes circumfusi erant caligine,
tamen acie mentis dispicere
cupiebant.

XX.

Etenim
si nunc aliquid adsequi se putant,
qui ostium Ponti viderunt et eas angustias,
per quas penetravit ea
quae est nominata Argo,
quia Argivi in ea delecti viri
Vecti petebant pellem inauratam arietis,
aut ii
qui Oceani freta illa viderunt,
'Europam Libyamque rapax ubi dividit unda',
quod tandem spectaculum fore putamus,
cum totam terram contueri
licebit
eiusque
cum situm, formam, circumscriptionem,
tum et habitabiles regiones
et rursum omni cultu propter vim frigoris aut caloris vacantîs?

nos enim ne nunc quidem oculis cernimus ea
quae videmus;

neque est enim ullus sensus in corpore,
sed,
ut non physici solum docent
verum etiam medici,
qui ista aperta et patefacta viderunt,
viae quasi quaedam sunt
ad oculos, ad aurîs, ad narîs a sede animi perforatae.

itaque saepe
aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti
apertis atque integris et oculis et auribus
nec videmus,
nec audimus,
ut facile intellegi possit animum et videre et audire,
non eas partîs
quae quasi fenestrae sint animi,
quibus tamen sentire nihil queat mens,
nisi id agat et adsit.

quid,
quod eadem mente res dissimillimas comprendimus,
ut colorem, saporem, calorem, odorem, sonum?

quae numquam quinque nuntiis animus cognosceret,
nisi ad eum omnia referrentur
et
is omnium iudex solus esset.

atque ea profecto tum multo puriora et dilucidiora cernentur,
cum,
quo natura fert,
liber animus pervenerit.

nam nunc quidem,
quamquam foramina illa,
quae patent ad animum a corpore,
callidissimo artificio natura fabricata est,
tamen terrenis concretisque corporibus
sunt intersaepta quodam modo:

cum autem nihil erit praeter animum,
nulla res obiecta impediet,
quo minus percipiat,
quale quidque sit.

XXI.

Quamvis copiose haec diceremus,
si res postularet,
quam multa, quam varia, quanta spectacula
animus in locis caelestibus esset habiturus.

quae quidem cogitans
soleo saepe mirari non nullorum insolentiam philosophorum,
qui naturae cognitionem admirantur
eiusque inventori et principi gratias exultantes agunt
eumque venerantur
ut deum;

liberatos enim se per eum dicunt
gravissimis dominis, terrore sempiterno,
et diurno ac nocturno metu.

quo terrore?
quo metu?

quae est anus tam delira
quae timeat ista,
quae vos videlicet,
si physica non didicissetis,
timeretis,
'Acherunsia templa alta Orci,
pallida leti,
nubila tenebris loca'?

non pudet philosophum in eo gloriari,
quod haec non timeat
et
quod falsa esse cognoverit?

e quo intellegi potest,
quam acuti naturâ sint,
quoniam haec sine doctrinâ credituri fuerunt.

praeclarum autem nescio quid adepti sunt,
quod didicerunt se,
cum tempus mortis venisset,
totos esse perituros.

quod ut ita sit
— nihil enim pugno — ,
quid habet ista res aut laetabile aut gloriosum?

Nec tamen mihi sane quicquam occurrit,
cur non Pythagorae sit et Platonis vera sententia.

ut enim rationem Plato nullam adferret
— vide,
quid homini tribuam — ,
ipsâ auctoritate me frangeret:

tot autem rationes attulit,
ut velle ceteris,
sibi certe persuasisse
videatur.

XXII.

Sed plurimi contra nituntur
animosque
quasi capite damnatos
morte multant,
neque aliud est quicquam
cur incredibilis is animorum videatur aeternitas,
nisi quod nequeunt
qualis animus sit vacans corpore
intellegere
et
cogitatione comprehendere.

quasi vero intellegant,
qualis sit in ipso corpore,
quae conformatio, quae magnitudo, qui locus;

ut,
si iam possent in homine vivo cerni omnia
quae nunc tecta sunt,
casurusne in conspectum videatur animus,
an tanta sit eius tenuitas,
ut fugiat aciem?

haec reputent isti
qui negant
animum sine corpore se intellegere posse:

videbunt,
quem in ipso corpore intellegant.

mihi quidem naturam animi intuenti
multo difficilior occurrit cogitatio,
multo obscurior,
qualis animus in corpore sit
tamquam alienae domi,
quam qualis,
cum exierit
et
in liberum caelum
quasi domum suam
venerit.

si enim,
quod numquam vidimus,
id
quale sit
intellegere non possumus,
certe
et deum ipsum
et divinum animum corpore liberatum
cogitatione complecti possumus.

Dicaearchus quidem et Aristoxenus,
quia difficilis erat
animi
quid aut qualis esset
intellegentia,
nullum omnino animum esse
dixerunt.

est illud quidem vel maxumum
animo ipso animum videre,
et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis,
quo monet
ut se quisque noscat.

non enim credo
id praecipit,
ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus;

neque nos corpora sumus,
nec ego tibi
haec dicens
corpori tuo dico.

cum igitur 'nosce te' dicit,
hoc dicit:

'nosce animum tuum.'

nam corpus quidem
quasi vas est aut aliquod animi receptaculum;

ab animo tuo quicquid agitur,
id agitur a te.

hunc igitur nosse
nisi divinum esset,
non esset hoc acrioris cuiusdam animi praeceptum
tributum deo.

Sed si,
qualis sit animus,
ipse animus nesciet,
dic quaeso,
ne esse quidem se sciet,
ne moveri quidem se?

ex quo illa ratio nata est Platonis,
quae a Socrate est
in Phaedro explicata,
a me autem posita est
in sexto libro de re publicâ:

XXIII.

'Quod semper movetur,
aeternum est;

quod autem motum adfert alicui
quodque ipsum agitatur aliunde,
quando finem habet motus,
vivendi finem habeat necesse est.

solum igitur,
quod se ipsum movet,
quia numquam deseritur a se,
numquam ne moveri quidem desinit;

quin etiam ceteris
quae moventur
hic fons, hoc principium est movendi.

principii autem nulla est origo;

nam e principio oriuntur omnia,
ipsum autem nulla ex re alia nasci potest;

nec enim esset id principium,
quod gigneretur aliunde.

quod si numquam oritur,
ne occidit quidem umquam;

nam principium extinctum
nec ipsum ab alio renascetur,
nec ex se aliud creabit,
siquidem necesse est
a principio oriri omnia.

ita fit,
ut motus principium ex eo sit,
quod ipsum a se movetur;

id autem nec nasci potest nec mori,
vel concidat omne caelum omnisque natura
(et)
consistat necesse est
nec vim ullam nanciscatur,
quâ a primo inpulsa moveatur.

cum pateat igitur
aeternum id esse,
quod se ipsum moveat,
quis est
qui hanc naturam animis esse tributam
neget?

inanimum est enim omne,
quod pulsu agitatur externo;

quod autem est animal,
id motu cietur interiore et suo;

nam haec est propria natura animi atque vis.

quae si est una ex omnibus
quae se ipsa [semper] moveat,
neque nata certe est
et
aeterna est'.

licet concurrant omnes plebei philosophi
— sic enim ii,
qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident,
appellandi videntur — ,
non modo nihil umquam tam eleganter explicabunt,
sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter conclusum sit
intellegent.

sentit igitur animus
se moveri;

quod cum sentit,
illud unâ sentit,
se vi suâ, non alienâ moveri,
nec accidere posse
ut ipse umquam a se deseratur.

ex quo efficitur aeternitas,
nisi quid habes ad haec.

Ego vero facile sim passus
ne in mentem quidem mihi aliquid contra venire;

ita isti faveo sententiae.

XXIV.

Quid?

illa tandem num leviora censes,
quae declarant
inesse in animis hominum
divina quaedam?

quae si cernerem
quem ad modum nasci possent,
etiam quem ad modum interirent
viderem.

nam sanguinem, bilem, pituitam, ossa, nervos, venas,
omnem denique membrorum et totius corporis figuram
videor
posse dicere
unde concreta et quo modo facta sint:

animum ipsum
— si nihil esset in eo
nisi id,
ut per eum viveremus,
tam natura putarem hominis vitam sustentari
quam vitis, quam arboris;

haec enim etiam dicimus vivere.

item
si nihil haberet animus hominis
nisi ut appeteret aut fugeret,
id quoque esset ei commune cum bestiis.

Habet primum memoriam,
et eam infinitam rerum innumerabilium.

quam quidem Plato recordationem esse
volt
vitae superioris.

nam in illo libro,
qui inscribitur Menon,
pusionem quendam Socrates interrogat
quaedam geometrica de dimensione quadrati.

ad ea sic ille respondet
ut puer,
et tamen ita faciles interrogationes sunt,
ut gradatim respondens
eodem perveniat,
quo si geometrica didicisset.

ex quo effici
volt Socrates,
ut discere nihil aliud sit
nisi recordari.

quem locum multo etiam accuratius explicat in eo sermone,
quem habuit eo ipso die,
quo excessit e vita;

docet enim quemvis,
qui omnium rerum rudis esse videatur,
bene interroganti respondentem
declarare
se non tum illa discere,
sed reminiscendo recognoscere,
nec vero fieri ullo modo posse,
ut a pueris tot rerum atque tantarum insitas
et quasi consignatas in animis notiones,
quas ennoias vocant,
haberemus,
nisi animus,
ante quam in corpus intravisset,
in rerum cognitione viguisset.

cumque nihil esset ,
ut omnibus locis a Platone disseritur
— nihil enim putat esse,
quod oriatur et intereat,
idque solum esse,
quod semper tale sit
quale est,
idean appellat ille,
nos speciem) — ,
non potuit animus
haec in corpore inclusus adgnoscere,
cognita attulit;

ex quo tam multarum rerum cognitionis admiratio tollitur.

neque ea plane videt animus,
cum repente in tam insolitum tamque perturbatum domicilium inmigravit,
sed cum se collegit atque recreavit,
tum adgnoscit illa reminiscendo.

ita nihil est aliud discere
nisi recordari.

Ego autem maiore etiam quodam modo
memoriam admiror.

quid est enim illud
quo meminimus,
aut quam habet vim
aut unde naturam?

non quaero,
quantâ memoriâ Simonides fuisse dicatur,
quantâ Theodectes,
quantâ is,
qui a Pyrrho legatus ad senatum est missus,
Cineas,
quantâ nuper Charmadas,
quantâ,
qui modo fuit,
Scepsius Metrodorus,
quantâ noster Hortensius:

de communi hominum memoria loquor,
et eorum maxume qui in aliquo maiore studio et arte versantur,
quorum quanta mens sit,
difficile est existimare;

ita multa meminerunt.

XXV.

Quorsus igitur haec spectat oratio?

quae sit illa vis
et
unde sit,
intellegendum puto.

non est certe
nec cordis, nec sanguinis, nec cerebri, nec atomorum;

animae sit ignisne nescio,
nec me pudet
ut istos fateri nescire
quod nesciam:

illud,
si ulla alia de re obscura adfirmare possem,
sive anima
sive ignis sit animus,
eum iurarem esse divinum.

quid enim,
obsecro te,
terrane tibi
hoc nebuloso et caliginoso caelo
aut sata aut concreta videtur tanta vis memoriae?

si
quid sit hoc
non vides,
at
quale sit
vides;

si ne id quidem,
at quantum sit
profecto vides.

quid igitur?

utrum capacitatem aliquam in animo
putamus esse,
quo tamquam in aliquod vas
ea,
quae meminimus,
infundantur?

absurdum id quidem;

qui enim fundus
aut quae talis animi figura
intellegi potest
aut quae tanta omnino capacitas?

an inprimi
quasi ceram
animum
putamus,
et esse memoriam signatarum rerum in mente vestigia?

quae possunt verborum,
quae rerum ipsarum esse vestigia,
quae porro tam inmensa magnitudo,
quae illa tam multa possit effingere?

Quid?

illa vis quae tandem est
quae investigat occulta,
quae inventio atque excogitatio dicitur?

ex hâcne tibi terrenâ mortalique naturâ et caducâ
concreta ea
videtur?

aut qui primus,
quod summae sapientiae Pythagorae visum est,
omnibus rebus imposuit nomina?

aut qui dissipatos homines congregavit
et
ad societatem vitae convocavit,
aut
qui sonos vocis,
qui infiniti videbantur,
paucis litterarum notis terminavit,
aut
qui errantium stellarum cursus, praegressiones, institutiones notavit?

omnes magni;

etiam superiores,
qui fruges,
qui vestitum,
qui tecta,
qui cultum vitae,
qui praesidia contra feras invenerunt,
a quibus mansuefacti et exculti
a necessariis artificiis ad elegantiora
defluximus.

nam et auribus oblectatio magna parta est inventa
et
temperata varietate et naturâ sonorum,
et
astra suspeximus
cum ea
quae sunt infixa certis locis,
tum illa
non re sed vocabulo errantia,
quorum conversiones omnîsque motus
qui animo vidit,
is docuit
similem animum suum eius esse,
qui ea fabricatus esset in caelo.

nam
cum Archimedes lunae, solis, quinque errantium motus
in sphaeram inligavit,
effecit idem
quod ille,
qui in Timaeo mundum aedificavit,
Platonis deus,
ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conversio.

quod si in hoc mundo fieri sine deo non potest,
ne in sphaera quidem eosdem motus
Archimedes sine divino ingenio potuisset imitari.

XXVI.

Mihi vero ne haec quidem notiora et inlustriora
carere vi divinâ
videntur,
ut ego
aut poetam grave plenumque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu
putem fundere,
aut eloquentiam sine maiore quâdam vi fluere
abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis.

philosophia vero,
omnium mater artium,
quid est aliud
nisi,
ut Plato,
donum,
ut ego,
inventum deorum?

haec nos
primum ad illorum cultum,
deinde ad ius hominum,
quod situm est in generis humani societate,
tum ad modestiam magnitudinemque animi
erudivit,
eademque ab animo
tamquam ab oculis caliginem dispulit,
ut omnia supera, infera, prima, ultima, media videremus.

prorsus haec divina mihi videtur vis,
quae tot res efficiat et tantas.

quid est enim memoria rerum et verborum?

quid porro inventio?

profecto id,
quo ne in deo quidem quicquam maius intellegi potest.

non enim ambrosiâ deos
aut nectare aut Iuventate pocula ministrante laetari
arbitror,
nec Homerum audio,
qui Ganymeden ab dis raptum ait propter formam,
ut Iovi bibere ministraret;

non iusta causa,
cur Laomedonti tanta fieret iniuria.

fingebat haec Homerus
et
humana ad deos transferebat:

divina mallem ad nos.

quae autem divina?

vigere,
sapere,
invenire,
meminisse.

ergo animus qui ,
ut ego dico,
divinus est,
ut Euripides dicere audet,
deus.

Et quidem,
si deus aut anima aut ignis est,
idem est animus hominis.

nam
ut illa natura caelestis et terrâ vacat et umore,
sic utriusque harum rerum humanus animus est expers;

sin autem est quinta quaedam natura,
ab Aristotele inducta primum,
haec et deorum est et animorum.

Hanc nos sententiam secuti
his ipsis verbis in Consolatione
hoc expressimus:

XXVII.

'Animorum nulla in terris origo inveniri potest;

nihil enim est in animis
mixtum atque concretum
aut quod ex terra natum atque fictum esse
videatur,
nihil ne aut umidum quidem aut flabile aut igneum.

his enim in naturis nihil inest,
quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat,
quod et praeterita teneat
et
futura provideat
et
complecti possit praesentia.

quae sola divina sunt,
nec invenietur umquam,
unde ad hominem venire possint
nisi a deo.

singularis est igitur quaedam natura atque vis animi
seiuncta ab his usitatis notisque naturis.

ita,
quicquid est illud,
quod sentit,
quod sapit,
quod vivit,
quod viget,
caeleste et divinum ob eamque rem aeternum sit
necesse est.

nec vero deus ipse,
qui intellegitur a nobis,
alio modo intellegi potest
nisi mens soluta quaedam et libera,
segregata ab omni concretione mortali,
omnia sentiens et movens
ipsâque praeditâ motu sempiterno.

hoc e genere atque eâdem e natura est humana mens.'

Ubi igitur aut qualis est ista mens?

— ubi tua aut qualis?

potesne dicere?

an,
si omnia ad intellegendum non habeo
quae habere vellem,
ne iis quidem
quae habeo mihi per te uti licebit?

non valet tantum animus,
ut se ipse videat,
at ut oculus,
sic animus
se non videns,
alia cernit.

non videt autem,
quod minimum est,
formam suam
(quamquam fortasse id quoque,
sed relinquamus);

vim certe, sagacitatem, memoriam, motum, celeritatem
videt.

haec magna,
haec divina,
haec sempiterna sunt;

quâ facie quidem sit
aut ubi habitet,
ne quaerendum quidem est.

XXVIII.

Ut cum videmus
speciem primum candoremque caeli,
dein conversionis celeritatem tantam
quantam cogitare non possumus,
tum vicissitudines dierum ac noctium
commutationesque temporum quadrupertitas ad maturitatem frugum
et ad temperationem corporum aptas
eorumque omnium moderatorem et ducem solem,
lunamque adcretione et deminutione luminis
quasi fastorum notantem et significantem dies,
tum in eodem orbe in duodecim partes distributo,
quinque stellas ferri
eosdem cursus constantissime servantis disparibus inter se motibus,
nocturnamque caeli formam
undique sideribus ornatam,
tum globum terrae
eminentem e mari,
fixum in medio mundi universi loco,
duabus oris distantibus habitabilem et cultum,
quarum altera,
quam nos incolimus,
Sub axe posita ad stellas septem,
unde horrifer,
Aquilonis stridor gelidas molitur nives,
altera australis,
ignota nobis,
quam vocant Graeci antichthon,
ceteras partis incultas,
quod aut frigore rigeant
aut urantur calore;

hic autem,
ubi habitamus,
non intermittit suo tempore Caelum nitescere,
arbores frondescere,
Vites laetificae pampinis pubescere,
Rami bacarum ubertate incurvescere,
Segetes largiri fruges,
florere omnia,
Fontes scatere,
herbis prata convestirier,
tum multitudinem pecudum partim ad vescendum,
partim ad cultus agrorum,
partim ad vehendum,
partim ad corpora vestienda,
hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli
ac deorum cultorem
atque hominis utilitati agros omnîs et maria parentia — :

haec igitur et alia innumerabilia
cum cernimus,
possumusne dubitare
quin iis praesit aliquis vel effector,
si haec nata sunt,
ut Platoni videtur,
vel,
si semper fuerunt,
ut Aristoteli placet,
moderator tanti operis et muneris?

sic mentem hominis,
quamvis eam non videas,
ut deum non vides, tamen,
ut deum adgnoscis ex operibus eius,
sic ex memoria rerum
et inventione
et celeritate motus
omnique pulchritudine virtutis
vim divinam mentis adgnoscito.

XXIX.

In quo igitur loco est?

Credo equidem in capite,
et cur credam
adferre possum.

sed alias,
ubi sit animus;

certe quidem in te est.

quae est ei natura?

propria,
puto,
et sua.

sed fac igneam,
fac spirabilem:

nihil ad id
de quo agimus.

illud modo videto,
ut deum noris,
etsi eius ignores et locum et faciem,
sic animum tibi tuum notum esse oportere,
etiamsi ignores et locum et formam.

in animi autem cognitione dubitare non possumus,
nisi plane in physicis plumbei sumus,
quin nihil sit animis admixtum,
nihil concretum,
nihil copulatum,
nihil coagmentatum,
nihil duplex:

quod cum ita sit,
certe nec secerni,
nec dividi,
nec discerpi,
nec distrahi potest,
ne interire (quidem) igitur.

est enim interitus
quasi discessus et secretio ac diremptus earum partium,
quae ante interitum iunctione aliquâ tenebantur.

His et talibus rationibus adductus
Socrates
nec patronum quaesivit ad iudicium capitis
nec iudicibus supplex fuit
adhibuitque liberam contumaciam
a magnitudine animi ductam,
non a superbia,
et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit
et paucis ante diebus,
cum facile posset
educi e custodia,
noluit,
et tum,
paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum,
locutus ita est,
ut non ad mortem trudi,
verum in caelum videretur escendere.

XXX.

Ita enim censebat
itaque disseruit,
duas esse vias duplicesque cursus
animorum e corpore excedentium:

nam
qui se humanis vitiis contaminavissent
et
se totos libidinibus dedissent,
quibus
caecati vel domesticis vitiis atque flagitiis
se inquinavissent
vel,
re publicâ violandâ,
fraudes inexpiabiles concepissent,
iis devium quoddam iter esse,
seclusum a concilio deorum;

qui autem se integros castosque servavissent,
quibusque fuisset minima cum corporibus contagio
seseque ab is semper sevocavissent
essentque in corporibus humanis vitam imitati deorum,
iis ad illos
a quibus essent profecti
reditum facilem patere.

Itaque commemorat,
ut cygni,
qui non sine causa Apollini dicati sint,
sed quod ab eo divinationem habere videantur,
quâ providentes
quid in morte boni sit
cum cantu et voluptate moriantur,
sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.

(nec vero de hoc quisquam dubitare posset,
nisi idem nobis accideret
diligenter de animo cogitantibus,
quod iis saepe usu venit,
qui cum acriter oculis deficientem solem intuerentur,
ut aspectum omnino amitterent;

sic mentis acies
se ipsa intuens
non numquam hebescit,
ob eamque causam contemplandi diligentiam amittimus.

itaque dubitans, circumspectans, haesitans,
multa adversa reverens
tamquam in rate in mari inmenso
nostra vehitur oratio.

sed haec et vetera et a Graecis;

Cato autem sic abiit e vita,
ut causam moriendi nactum se esse gauderet.

vetat enim dominans ille in nobis deus
iniussu hinc nos suo demigrare;

cum vero causam iustam deus ipse dederit,
ut tunc Socrati,
nunc Catoni,
saepe multis,
ne ille me Dius Fidius vir sapiens laetus
ex his tenebris in lucem illam excesserit,
nec tamen ille vincla carceris ruperit
— leges enim vetant — ,
sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitimâ,
sic a deo evocatus atque emissus
exierit.

Tota enim philosophorum vita,
ut ait idem,
commentatio mortis est.

XXXI.

nam quid aliud agimus,
cum a voluptate,
id est a corpore,
cum a re familiari,
quae est ministra et famula corporis,
cum a re publica,
cum a negotio omni sevocamus animum,
quid,
inquam,
tum agimus
nisi animum ad se ipsum advocamus,
secum esse
cogimus
maximeque a corpore abducimus?

secernere autem a corpore animum,
nec quicquam aliud,
est mori discere.

quare hoc commentemur,
mihi crede,
disiungamusque nos a corporibus,
id est consuescamus mori.

hoc,
et dum erimus in terris,
erit illi caelesti vitae simile,
et cum illuc ex his vinclis emissi feremur,
minus tardabitur cursus animorum.

nam qui in compedibus corporis semper fuerunt,
etiam cum soluti sunt,
tardius ingrediuntur,
ut ii
qui ferro vincti multos annos fuerunt.

quo cum venerimus,
tum denique vivemus.

nam haec quidem vita mors est,
quam lamentari possem,
si liberet.

Satis tu quidem in Consolatione es lamentatus;

quam cum lego,
nihil malo
quam has res relinquere,
his vero modo auditis,
multo magis.

Veniet tempus,
et quidem celeriter,
sive retractabis,
sive properabis;

volat enim aetas.

tantum autem abest ab eo
ut malum mors sit,
quod tibi dudum videbatur,
ut verear
ne homini nihil sit non malum aliud certius,
nihil bonum aliud potius,
si quidem vel di ipsi vel cum dis futuri sumus
quid refert?

Adsunt enim,
qui haec non probent.

ego autem numquam ita te in hoc sermone dimittam,
ulla uti ratione mors tibi videri malum possit.

Qui potest,
cum ista cognoverim?

Qui possit,
rogas?

catervae veniunt contra dicentium,
nec solum Epicureorum,
quos equidem non despicio,
sed nescio quo modo doctissimus quisque contemnit,
acerrume autem deliciae meae Dicaearchus
contra hanc inmortalitatem disseruit.

is enim tris libros scripsit,
qui Lesbiaci vocantur
quod Mytilenis sermo habetur,
in quibus volt efficere
animos esse mortalis.

Stoici autem usuram nobis largiuntur
tamquam cornicibus:

diu mansuros aiunt animos,
semper negant.

XXXII.

num non vis igitur audire,
cur,
etiamsi ita sit,
mors tamen non sit in malis?

Ut videtur,
sed me nemo de inmortalitate depellet.

Laudo id quidem,
etsi nihil nimis oportet confidere;

movemur enim saepe aliquo acute concluso,
labamus
mutamusque sententiam
clarioribus etiam in rebus;

in his est enim aliqua obscuritas.

id igitur si acciderit,
simus armati.

Sane quidem,
sed ne accidat,
providebo.

Num quid igitur est causae,
quin amicos nostros Stoicos dimittamus?

eos dico,
qui aiunt manere animos,
cum e corpore excesserint,
sed non semper.

Istos vero qui,
quod tota in hac causa difficillimum est,
suscipiant,
posse animum manere corpore vacantem,
illud autem,
quod non modo facile ad credendum est,
sed eo concesso,
quod volunt,
consequens,
id vero non dant,
ut,
cum diu permanserit,
ne intereat.

Bene reprehendis,
et se isto modo res habet.

credamus igitur Panaetio
a Platone suo dissentienti?

quem enim omnibus locis divinum,
quem sapientissimum,
quem sanctissimum,
quem Homerum philosophorum appellat,
huius hanc unam sententiam
de inmortalitate animorum non probat.

volt enim,
quod nemo negat,
quicquid natum sit interire;

nasci autem animos,
quod declaret eorum similitudo
qui procreentur,
quae etiam in ingeniis,
non solum in corporibus appareat.

alteram autem adfert rationem,
nihil esse
quod doleat,
quin id aegrum esse quoque possit;

quod autem in morbum cadat,
id etiam interiturum;

dolere autem animos,
ergo etiam interire.

XXXIII.

haec refelli possunt:

sunt enim ignorantis,
cum de aeternitate animorum dicatur,
de mente dici,
quae omni turbido motu semper vacet,
non de partibus iis,
in quibus
aegritudines, irae, libidinesque versentur,
quas is,
contra quem haec dicuntur,
semotas a mente et disclusas putat.

iam similitudo magis apparet in bestiis,
quarum animi sunt rationis expertes;

hominum autem similitudo
in corporum figurâ magis exstat,
et ipsi animi magni refert
quali in corpore locati sint.

multa enim e corpore existunt,
quae acuant mentem,
multa,
quae obtundant.

Aristoteles quidem ait
omnîs ingeniosos melancholicos esse,
ut ego me tardiorem esse
non moleste feram.

enumerat multos,
idque quasi constet,
rationem
cur ita fiat
adfert.

quod si tanta vis est ad habitum mentis in iis
quae gignuntur in corpore,
ea sunt autem,
quaecumque sunt,
quae similitudinem faciant,
nihil necessitatis adfert,
cur nascantur animi,
similitudo.

omitto dissimilitudines.

vellem adesse posset Panaetius
— vixit cum Africano — ,
quaererem ex eo,
cuius suorum similis fuisset Africani fratris nepos,
facie vel patris,
vita omnium perditorum ita similis,
ut esset facile deterrimus;

cuius etiam similis P.Crassi,
et sapientis et eloquentis et primi hominis,
nepos multorumque aliorum clarorum virorum,
quos nihil attinet nominare,
nepotes et filii.

Sed quid agimus?

oblitine sumus
hoc nunc nobis esse propositum,
cum satis de aeternitate dixissemus,
ne si interirent quidem animi,
quicquam mali esse in morte?

Ego vero memineram,
sed te de aeternitate dicentem
aberrare a proposito
facile patiebar.

XXXIV.

Video te alte spectare et velle in caelum migrare.

spero fore
ut contingat id nobis.

sed fac,
ut isti volunt,
animos non remanere post mortem:

video nos,
si ita sit,
privari spe beatioris vitae;

mali vero quid adfert ista sententia?

fac enim
sic animum interire
ut corpus:

num igitur aliquis dolor
aut omnino post mortem sensus
in corpore est?

nemo id quidem dicit,
etsi Democritum insimulat Epicurus,
Democritii negant.

ne in animo quidem igitur sensus remanet;

ipse enim nusquam est.

ubi igitur malum est,
quoniam nihil tertium est?

an quod ipse animi discessus a corpore
non fit sine dolore?

ut credam ita esse,
quam est id exiguum!

sed falsum esse
arbitror,
et fit plerumque sine sensu,
non numquam etiam cum voluptate,
totum.

que hoc leve est,
qualecumque est;

fit enim ad punctum temporis.

'Illud angit vel potius excruciat,
discessus ab omnibus iis
quae sunt bona in vita'.

vide ne 'a malis' dici verius possit.

quid ego nunc lugeam vitam hominum?

vere et iure possum;

sed quid necesse est,
cum id agam
ne post mortem miseros nos putemus fore,
etiam vitam efficere deplorando miseriorem?

fecimus hoc in eo libro,
in quo nosmet ipsos,
quantum potuimus,
consolati sumus.

a malis igitur mors abducit,
non a bonis,
verum si quaerimus.

et quidem hoc a Cyrenaico Hegesia sic copiose disputatur,
ut is a rege Ptolomaeo prohibitus esse dicatur
illa in scholis dicere,
quod multi is auditis mortem sibi ipsi consciscerent.

Callimachi quidem epigramma in Ambraciotam Theombrotum est,
quem ait,
cum ei nihil accidisset adversi,
e muro se in mare abiecisse,
lecto Platonis libro.

eius autem,
quem dixi,
Hegesiae liber est apokarteron,
quo a vita quidem per inediam discedens
revocatur ab amicis;

quibus respondens
vitae humanae enumerat incommoda.

possem idem facere,
etsi minus quam ille,
qui omnino vivere expedire nemini putat.

mitto alios:

etiamne nobis expedit?

qui et domesticis et forensibus solaciis ornamentisque privati certe
si ante occidissemus,
mors nos a malis,
non a bonis abstraxisset.

XXXV.

Sit igitur aliquis,
qui nihil mali habeat,
nullum a fortuna volnus acceperit:

Metellus ille honoratis quattuor filiis
aut quinquaginta Priamus,
e quibus septemdecim iustâ uxore natis;

in utroque eandem habuit fortuna potestatem,
sed usa in altero est:

Metellum enim multi filii, filiae, nepotes, neptes in rogum inposuerunt,
Priamum tantâ progenie orbatum,
cum in aram confugisset,
hostilis manus interemit.

hic si vivis filiis incolumi regno occidisset

astante ope barbaricâ
Tectis caelatis laqueatis,

utrum tandem a bonis an a malis discessisset?

tum profecto videretur a bonis.

at certe ei melius evenisset
nec tam flebiliter illa canerentur:

'Haec omnia vidi inflammari,
Priamo vi vitam evitari,
Iovis aram sanguine turpari.'

quasi vero istâ vi quicquam tum potuerit ei melius accidere!

quodsi ante occidisset,
talem eventum omnino amisisset;

hoc autem tempore sensum amisit malorum.

Pompeio,
nostro familiari,
cum graviter aegrotaret Neapoli,
melius est factum.

coronati Neapolitani fuerunt,
nimirum etiam Puteolani;

volgo ex oppidis publice gratulabantur:

ineptum sane negotium et Graeculum,
sed tamen fortunatum.

utrum igitur,
si tum esset extinctus,
a bonis rebus an a malis discessisset?

certe a miseris.

non enim cum socero bellum gessisset,
non inparatus arma sumpsisset,
non domum reliquisset,
non ex Italia fugisset,
non exercitu amisso nudus in servorum ferrum et manus incidisset,
non liberi defleti,
non fortunae omnes a victoribus possiderentur.

qui,
si mortem tum obisset,
in amplissimis fortunis occidisset,
is propagatione vitae
quot, quantas, quam incredibilîs hausit calamitates!

XXXVI.

haec morte effugiuntur,
etiamsi non evenerunt,
tamen,
quia possunt evenire;

sed homines
ea sibi accidere posse
non cogitant:

Metelli sperat sibi quisque fortunam,
proinde quasi
aut plures fortunati sint quam infelices
aut certi quicquam sit in rebus humanis
aut sperare sit prudentius quam timere.

Sed hoc ipsum concedatur,
bonis rebus homines morte privari:

ergo etiam carere mortuos vitae commodis
idque esse miserum?

certe ita dicant
necesse est.

an potest is,
qui non est,
re ullâ carere?

triste enim est nomen ipsum carendi,
quia subicitur haec vis:

habuit,
non habet;

desiderat requirit indiget.

haec,
opinor,
incommoda sunt carentis:

caret oculis,
odiosa caecitas;

liberis,
orbitas.

valet hoc in vivis,
mortuorum autem non modo vitae commodis,
sed ne vitâ quidem ipsâ quisquam caret.

de mortuis loquor,
qui nulli sunt:

nos,
qui sumus,
num aut cornibus caremus
aut pinnis?

ecquis id dixerit?

certe nemo.

quid ita?

quia,
cum id non habeas
quod tibi
nec usu nec naturâ
sit aptum,
non careas,
etiamsi sentias te non habere.

hoc premendum etiam atque etiam est
et urguendum confirmato illo,
de quo,
si mortales animi sunt,
dubitare non possumus,
quin tantus interitus in morte sit,
ut ne minima quidem suspicio sensus relinquatur
— hoc igitur probe stabilito et fixo illud excutiendum est,
ut sciatur,
quid sit carere,
ne relinquatur aliquid erroris in verbo.

carere igitur hoc significat:

egere eo quod habere velis;

inest enim velle in carendo,
nisi cum sic tamquam in febri dicitur aliâ quâdam notione verbi.

dicitur enim alio modo etiam carere,
cum aliquid non habeas
et non habere te sentias,
etiamsi id facile patiare.

(ita) carere in morte non dicitur;

nec enim esset dolendum;

dicitur illud:

'bono carere',
quod est malum.

sed ne vivus quidem bono caret,
si eo non indiget;

sed in vivo intellegi tamen potest regno te carere
— dici autem hoc in te satis subtiliter non potest;

posset in Tarquinio,
cum regno esset expulsus — :

at in mortuo ne intellegi quidem.

carere enim sentientis est;

nec sensus in mortuo:

ne carere quidem igitur in mortuo est.

XXXVII.

Quamquam quid opus est in hoc philosophari,
cum rem non magnopere philosophiâ egere videamus?

quotiens non modo ductores nostri,
sed universi etiam exercitus ad non dubiam mortem concurrerunt!

quae quidem si timeretur,
non Lucius Brutus
arcens eum reditu tyrannum,
quem ipse expulerat,
in proelio concidisset;

non cum Latinis decertans pater Decius,
cum Etruscis filius,
cum Pyrrho nepos
se hostium telis obiecissent;

non uno bello pro patria cadentîs Scipiones Hispania vidisset,
Paulum et Geminum Cannae,
Venusia Marcellum,
Litana Albinum,
Lucani Gracchum.

num quis horum miser hodie?

ne tum quidem post spiritum extremum;

nec enim potest esse miser quisquam,
sensu perempto.

  

  

  


  

© 1998 - 2013 Claude Pavur at Saint Louis University. This material is made freely available for individual non-commercial educational use. Last edited: April 8, 2006. For further information, preface to the series, revisions, updates, and related materials, see Latin Teaching Materials at Saint Louis University.

  

top

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper