Ludovicus Rex Francorum

De sancto Ludovico rege Francorum.

Legenda Aurea. CAP. CCXIII.

Textus Articulis Paucioribus - Low Segmentation

Note on the Text

Acceleration Readers Index

Acceleration Reader Introductory Note

  

This material can be saved as a text file and run in a tachistoscopic reader like the Reading Acceleration Machine to improve your comprehension-speed.

  


  

1 Ludovicus dicitur
quasi lucem donans
seu lucis dator.

2 Interpretatur etiam
quantum ad ultimam nominis partem custos.

3 Icos enim graece
dicitur
custos latine.

4 Fuit enim severus verbi custos Dei,
ut ex ejus gestis demonstratur.

5 Fuit etiam pervigil custos exercitus sui
in terra et mari
ac etiam in ipso conflictu certaminis.

6 Unde de eo in ecclesia cantatur.

7 Ludovicus
ex nomine lucis dator
exprimitur
et custos
in certamine praesentis vitae
ponitur.

8 Beatus Ludovicos
quondam rex Francorum illustris
patrem habuit christianissimum regem
nomine Ludovicum.

9 Hic
de Albigesio et comitatu Tolosano
haereticos debellavit
et haereses exstirpavit,
et dum reverteretur in Franciam,
migravit ad Christum.

10 Puer igitur
sanctae indolis patre strenuissimo sic orbatus
sub tutela matris
videlicet Blancae reginae
quondam regis Castellae filiae
remansit.

11 Quem ipsa tenerrime diligens
sub custodia spiritualis magistri
et consilio religiosorum
maxime ordinis fratrum praedicatorum et minorum
in moribus et scientia litterarum
tradidit imbuendum.

12 At ipse velut alter Salomon
puer ingeniosus et bonam sortitus animam
super coaetaneos suos
profecit valde laudabiliter in utrisque.

13 Cujus sanctitati congaudens
pia mater pluries dicebat eidem:
plus vellem,
fili carissime,
te mortem incurrere temporalem,
quam per aliquod peccatum mortale
te tuum offendere creatorem.

14 Quod verbum
devotus filius in animo sic firmavit,
quod divina comitante gratia
a vitiis abstinentiâ
ad culmen virtutum pervenisse
ab omnibus censeretur.

15 Dehinc divina providentia
ne tam nobile regnum regali successione careret,
uxorem duxit,
de qua susceptam sobolem generosam
vir sanctus summo opere studuit educare,
super omnia timere Deum
et ab omni peccato jugiter abstinere.

16 Serta quoque de rosis
seu alios capellos
eos portare sextis feriis prohibebat
propter coronam spineam tali die
impositam capiti salvatoris.

17 Ipse vero exemplo apostoli
corpus suum castigans
et in servitutem redigens
castigatione multiplici suo spiritui servire cogebat,
multo tempore cilicium ad carnem applicans.

18 Jejunabat quoque
omni tempore sextis feriis
et maxime in adventu et quadragesima,
in quibus a piscibus et fructibus abstinebat,
laboribus, vigiliis, orationibus
et aliis secretis abstinentiis et disciplinis
jugiter se affligens.

19 Quolibet etiam sabbato
consueverat
in loco secretissimo quorundam pauperum
propriis manibus
abluere pedes
et deinde tergere ac humiliter osculari,
similiter et manus,
cuilibet certam summam pecuniae tribuendo.

20 Pluries etiam CXX pauperibus,
qui in curia sua omni die reficiebantur abunde,
et vigiliis sollemnibus
ac quibusdam certis diebus
per annum CC pauperibus,
antequam ipse comederet,
manu propria fercula ministravit.

21 Semper enim in prandio et coena
prope se tres senes pauperes recumbentes habebat,
quibus de cibis sibi appositis caritative ministrabat,
Christum pauperem in suis pauperibus venerando,
de quorum reliquiis comedere non horrebat.

22 Scarleto etiam
seu bruneto aut viridi
vel alia veste pomposa
uti nolebat
nec pellibus variis
aut nimium sumtuosis,
maxime postquam de partibus transmarinis
rediit prima vice.

23 Dilatationem vero fidei
ardenti desiderio cupiebat,
unde tamquam verus amator fidei
et zelator
tres fratres suos commilitones
ac majores regni barones et milites
secum ducens
cum exercitu maximo
applicuit in Aegyptum,
ubi multa in se et suis mala perpessus
dehinc ab hostibus captus
et carceri mancipatus
modico tandem pretio,
quod mirabile est,
redemtus fuit et liberatus.

24 Eductus itaque de carcere
per quinque annos in Syria remansit
multos Saracenos ad fidem convertens
ac captivos christianos redimens,
quorum corpora plerumque propriis manibus sepeliebat.

25 Ubi quanta pro fide Christi
in hoc peregrinatione ac etiam in alia,
quam secundo transfretavit,
sustinuit,
nisi qui affuit aut majora volumina inspexit,
nemo sufficienter mente perpendit.

26 Quae quia in historiali circa finem
satis diffuse narrat Vincentius,
ubi non de auditis relatu,
sed suo tempore gestis fidem facit,
brevitatis gratia dimittuntur.

27 Postmodum vero
audita morte reginae matris suae
baronum suorum consilio
redire in Franciam acquievit,
dum esset in mari,
navis ipsum deferens
bina impulsione ad rupem
tam fortiter est collisa,
quod a nautis et aliis peritura crederetur.

28 Tanta igitur concussione perterriti
sacerdotes, clerici et alii
sanctum regem invenerunt
orantem coram sacro corpore Jesu Christi
et fuit eorum omnium firma fides,
quod ejus meritis et precibus eos
omnipotens Deus a mortis periculo liberasset.

29 Reversus itaque in Franciam
cum ineffabili gaudio ab omnibus est receptus
ac extunc de virtute in virtutem proficiens
ad omnimodam vitae perfectionem pervenit.

30 Tunc enim coepit
fundare hospitales domos pauperum,
religiosorum aedificare monasteria,
claustra dormitoria,
ecclesias,
loca
et alia aedificia opportuna.

31 Caecis, beguinis filiabus Dei
fere in omni civitate regni
cum certis elemosinis
de locis et domibus
sibi competentibus providit.

32 Plura etiam monasteria diversorum ordinum
ab ipso fundata
ex toto magnis donavit reditibus,
inter quae
abbatiam regalis montis Cisterciensis ordinis
magnifice fundavit
et dotavit.

33 In qua semel,
quod mirabile est dictu,
cuidam monacho leproso
in quodam prandio
flexis genibus
cibum et potum in os ejus immittendo
humiliter ministravit,
abbate et qui aderant
in lacrymas prorumpentibus,
prae horrore vix videre valentibus.

34 Praecipua etiam devotione
sanctas venerabatur reliquias
et Dei cultum
et honorem sanctorum jugiter augmentabat.

35 Parisiis siquidem in regali palatio
capellam speciosissimam construxit,
in qua sacrosanctam coronam domini
et maximam partem sanctae crucis
ferrumque lanceae,
quod latus aperuit salvatoris,
cum pluribus aliis reliquiis
dignissime collocavit,
quas
a Constantinopolitano imperatore
receperat
cum immensis laboribus et expensis.

36 Opprobria vero fidei christianae
audire non poterat,
sed zelando zelum Dei graviter puniebat.

37 Unde quendam civem Parisiensem,
qui turpiter jurando Christum blasphemaverat,
in peccati poenam et aliorum terrorem
ferro candenti
in labiis suis cauterisari praecepit
dicens:
vellem, quoad vixero,
in labiis meis
talem indecentiam sustinere,
dummodo hoc pessimum jurationis vitium
de regno nostro
penitus tolleretur.

38 Similiter
Saracenis petentibus
in pactione
de solvenda pecunia
pro se et suis addere,
quod fidem Christi negaret,
si pactum non teneret,
facere constanter denegavit
et persuadentibus,
qui aderant,
quod hoc sine peccato facere possit,
respondit:
tantum horreo
verbum de neganda fide
etiam sub conditione audire,
quod non possem illud exprimere
sono vocis.

39 Ibidem etiam
quendam nobilem Saracenum,
qui recenter Soldanum occiderat,
facere militem recusavit,
dicens,
quod nec pro morte nec pro vita
infidelem quemquam insigniret
baltheo militari.

40 In tanta etiam veneratione
habebat signaculum crucis,
quod desuper calcare nolebat
et a pluribus religiosis exegit,
ut in claustris eorum,
in tumbis cruces
non insculperentur
et insculptae penitus raderentur.

41 In regimine vero ita pudenter se gerebat,
quod absque personarum acceptione
justitiam reddebat unicuique.

42 Timens vero,
ne causae pauperum
vix ingrederentur ad judices,
bis in hebdomada audiendum conquirentes,
loco patenti se ponebat
et eos celeriter,
quantum poterat,
expediri faciebat.

43 Et quando negotium fidei
per praelatos seu inquisitores
deferebatur ad eum,
omnibus allis postpositis
faciebat quam citius expediri.

44 Duella vero tamquam a jure prohibita
cujusquam instantia non admittebat,
sed per aliam viam juri consonam
etiam magnatum maleficia puniebat.

45 Statuit insuper
ad abolendum usuras,
ut obligatos Judaeis
aut aliis publicis usurariis
nullus judex compelleret ad solvendum.

46 Et quia pacem operatur justitia,
dedit sibi Deus pacem
et regno tranquillitatem.

47 Tandem post multorum annorum spatia
audiens desolationem terrae sanctae
et mala christianae gentis ferre non valens
cum filiis suis
ac regni comitibus
et magnatibus
secundo transfretare disposuit.

48 In qua transfretatione
diem suum ultimum appropinquantem videns
filios suos admonebat,
ut pro ecclesia Dei
et defensione terrae sanctae,
uti ipse faciebat,
omni virtute insisterent.

49 Currente igitur navigio
versus Tunicium
et exercitu suo libere capiente portum in Africa,
Carthaginis castrum
et adjacentem regionem
vi armorum ceperunt.

50 Deinde inter Carthaginem et Tunicitium
fixerant tentoria,
ibi aliquamdiu moraturi.

51 Illic ergo beatus Ludovicus
post tot laudabilia virtutum opera,
post tot laboriosos agones,
quos
pro fide Christi
indefesso animo toleraverat,
disponente Deo,
qui labores suos voluit
feliciter consummare
et laborum suorum fructum retribuere,
lecto decubuit
febre continua fatigatus.

52 Invalescente igitur morbo,
sana mente,
integro affectu atque auditu orans
ac sanctos invocans
devote suscepit omnia ecclesiastica sacramenta.

53 Demum ad extremam horam veniens
et super stratum cinereum recubans
verba proferens ultima parte:
in manus tuas, domine,
commendo spiritum meum.

54 Anno domini MCCLXX hora IX
feliciter migravit ad Christum,
corpus vero illius delatum fuit
ad sepulchrum patrum suorum
apud sanctum Dionysium in Francia,
ubi et etiam alibi in diversis mundi partibus
crebris coruscat miraculis.

55 In die sepulturae ejus
quaedam mulier Sagiensis dyoecesis visum,
quem prius perdiderat,
recuperavit omnino meritis et precibus pii regis.

56 Quidam juvenis de Burgundia
surdus et mutus a nativitate
cum aliis veniens ad sepulchrum ejus,
prout videbat alios facere,
nutibus exterioribus Sancti suffragium implorabat.

57 Et cum ibi aliquamdiu permansisset,
apertae sunt aures ejus
et solutum vinculum linguae ejus,
et qui nunquam Gallicum audierat,
pure Gallicum loquebatur.

58 Et cum audivit primo
campanas pulsari,
maximo terrore perterritus putabat,
totam ecclesiam super se ruituram.

59 Anno,
quo beatus Ludovicus
fuit ascriptus sanctorum catalogo,
in diversis partibus
ad invocationem ipsius
multa contigerunt miracula.

60 Ebroicis namque puerum quendam
prope quoddam molendinum submersum parentes
multis sanctorum suffragiis commendaverunt.

61 Verum omnipotenti Deo misericorditer disponente
mirificare sanctum suum vox intonuit,
ut puer praedictus beato Ludovico devoveretur.

62 Quo statim ad ecclesiam fratrum praedicatorum
nuper in honorem beati Ludovici fundatam
cum solitis oblationibus delato
confestim vivus apparuit.

  


  

top

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

© 1998 - 2009 Claude Pavur at Saint Louis University. The text has been taken from Jacobi a Voragine, Legenda Aurea. Vulgo Historia Lombardica Dicta. Ad Optimorum Librorum Fidem. Recensuit Dr. Th. Graesse. Editio Tertia. Vratislaviae. Apud Guilelmum Koebner. 1890. This material is made freely available for non-commercial educational use. Last edited: January 13, 2006. For further information, preface to the series, revisions, updates, and related materials, see Latin Teaching Materials at Saint Louis University.

  

  

  

pagekeeper