Full text of Livy XXIII available at B&N.
[1]
Hannibal
post Cannensem pugnam
castraque capta ac direpta
confestim ex Apulia
in Samnium mouerat,
accitus in Hirpinos
a Statio Trebio
pollicente se Compsam traditurum.
Compsanus erat
Trebius
nobilis inter suos;
sed premebat eum
Mopsiorum factio,
familiae per gratiam Romanorum potentis.
Post famam Cannensis pugnae
uolgatumque Trebi sermonibus aduentum Hannibalis
cum Mopsiani urbe excessissent,
sine certamine
tradita urbs Poeno
praesidiumque acceptum est.
Ibi
praeda omni atque impedimentis relictis,
exercitu partito
Magonem
regionis eius urbes
aut deficientes ab Romanis
accipere
aut detractantes
cogere ad defectionem
iubet,
ipse
per agrum Campanum
mare inferum petit,
oppugnaturus Neapolim,
ut urbem maritimam haberet.
Ubi fines Neapolitanorum intrauit,
Numidas
partim in insidiis
— et pleraeque cauae sunt
uiae sinusque occulti—
quacumque apte poterat
disposuit,
alios
prae se actam praedam ex agris
ostentantes
obequitare portis
iussit.
In quos,
quia nec multi et incompositi uidebantur,
cum turma equitum erupisset,
ab cedentibus consulto
tracta in insidias
circumuenta est;
nec euasisset quisquam,
ni mare propinquum
et haud procul litore naues,
piscatoriae pleraeque,
conspectae
peritis nandi
dedissent effugium.
Aliquot tamen
eo proelio
nobiles iuuenes
capti caesique,
inter quos et Hegeas,
praefectus equitum,
intemperantius cedentes secutus
cecidit.
Ab urbe oppugnanda
Poenum absterruere
conspecta moenia
haudquaquam prompta oppugnanti.
[2]
Inde
Capuam flectit iter,
luxuriantem
longa felicitate
atque indulgentia fortunae,
maxime tamen
inter corrupta omnia
licentia plebis
sine modo libertatem exercentis.
Senatum
et sibi et plebi obnoxium
Pacuuius Calauius fecerat,
nobilis idem
ac popularis homo,
ceterum malis artibus nanctus opes.
Is
cum eo forte anno,
quo
res male gesta ad Trasumennum est,
in summo magistratu esset,
iam diu infestam senatui plebem ratus
per occasionem nouandi res
magnum ausuram facinus
ut,
si in ea loca
Hannibal
cum uictore exercitu uenisset,
trucidato senatu
traderet Capuam Poenis,
improbus homo
sed non ad extremum perditus,
cum mallet
incolumi quam euersa re publica
dominari,
nullam autem incolumem esse
orbatam publico consilio
crederet,
rationem iniit
qua
et senatum seruaret
et obnoxium sibi ac plebi faceret.
Vocato senatu
cum
sibi defectionis ab Romanis consilium
placiturum nullo modo,
nisi necessarium fuisset,
praefatus esset,
quippe qui
liberos
ex Ap. Claudi filia haberet
filiamque Romam
nuptum M. Liuio dedisset;
ceterum maiorem multo rem
magisque timendam instare;
non enim per defectionem
ad tollendum ex ciuitate senatum
plebem spectare
sed per caedem senatus
uacuam rem publicam tradere
Hannibali ac Poenis
uelle;
eo se periculo
posse liberare eos
si permittant sibi
et certaminum in re publica obliti
credant,
— cum omnes uicti metu permitterent,
"claudam" inquit "in curia
uos et,
tamquam et ipse
cogitati facinoris particeps,
approbando consilia
quibus nequiquam aduersarer
uiam saluti uestrae
inueniam.
In hoc fidem,
quam uoltis ipsi,
accipite."
Fide data
egressus
claudi curiam iubet
praesidiumque
in uestibulo relinquit
ne quis
adire curiam
iniussu suo
neue inde egredi possit.
[3]
Tum
uocato ad contionem populo
"quod saepe" inquit "optastis,
Campani,
ut supplicii sumendi uobis
ex improbo ac detestabili senatu
potestas esset,
eam
non per tumultum
expugnantes domos singulorum,
quas
praesidiis clientium seruorumque
tuentur,
cum summo uestro periculo,
sed tutam habetis ac liberam;
clausos omnes
in curia accipite,
solos, inermes.
Nec quicquam
raptim aut forte temere egeritis;
de singulorum capite
uobis ius sententiae dicendae faciam,
ut
quas quisque meritus est poenas
pendat;
sed ante omnia
ita uos
irae indulgere oportet,
ut potiorem ira
salutem atque utilitatem uestram
habeatis.
Etenim hos,
ut opinor,
odistis senatores,
non senatum omnino habere
non uoltis;
quippe aut rex,
quod abominandum,
aut,
quod unum liberae ciuitatis consilium est,
senatus
habendus est.
Itaque duae res
simul agendae uobis sunt,
ut
et ueterem senatum
tollatis
et nouum
cooptetis.
Citari singulos senatores
iubebo
de quorum capite
uos consulam;
quod de quoque censueritis
fiet;
sed prius
in eius locum
uirum fortem ac strenuum
nouum senatorem
cooptabitis
quam de noxio supplicium sumatur."
Inde consedit
et nominibus in urnam coniectis
citari
quod primum sorte nomen excidit
ipsumque e curia produci
iussit.
Ubi auditum est nomen,
malum et improbum
pro se
quisque clamare
et supplicio dignum.
Tum Pacuuius:
"uideo
quae de hoc sententia sit;
date igitur
pro malo atque improbo
bonum senatorem et iustum."
Primo silentium erat
inopia potioris subiciundi;
deinde cum aliquis
omissa uerecundia
quempiam nominasset,
multo maior extemplo
clamor oriebatur,
cum alii negarent nosse,
alii nunc probra,
nunc humilitatem
sordidamque inopiam
et pudendae artis aut quaestus genus
obicerent.
Hoc
multo magis
in secundo ac tertio citato senatore
est factum,
ut ipsius paenitere homines appareret,
quem autem
in eius substituerent locum deesse,
quia nec eosdem nominari attinebat,
nihil aliud quam
ad audienda probra nominatos,
et multo humiliores obscurioresque
ceteri erant
eis
qui primi memoriae occurrebant.
Ita dilabi homines,
notissimum quodque malum
maxime tolerabile dicentes esse
iubentesque
senatum
ex custodia dimitti.
[4]
Hoc modo
Pacuuius
cum obnoxium uitae beneficio senatum
multo sibi magis quam plebi
fecisset,
sine armis
iam omnibus concedentibus
dominabatur.
Hinc senatores
omissa dignitatis libertatisque memoria
plebem adulari;
salutare,
benigne inuitare,
apparatis accipere epulis,
eas causas suscipere,
ei semper parti adesse,
secundum eam litem
iudices dare
quae
magis popularis
aptiorque
in uolgus fauori conciliando
esset;
iam uero
nihil in senatu agi
aliter quam si
plebis ibi esset concilium.
Prona semper ciuitas in luxuriam
non ingeniorum modo uitio
sed afluenti copia uoluptatium
et illecebris
omnis amoenitatis
maritimae terrestrisque,
tum uero
ita obsequio principum
et licentia plebei lasciuire
ut nec libidini nec sumptibus
modus esset.
Ad contemptum legum, magistratuum, senatus
accessit tum,
post Cannensem cladem,
ut,
cuius aliqua uerecundia erat,
Romanum quoque spernerent imperium.
Id modo erat in mora
ne extemplo deficerent,
quod conubium uetustum
multas familias claras ac potentes
Romanis miscuerat,
et, quod maximum uinculum erat,
trecenti equites,
nobilissimus quisque Campanorum,
cum militarent aliquando
apud Romanos
in praesidia Sicularum urbium
delecti ab Romanis
ac missi.
[5]
Horum parentes cognatique
aegre peruicerunt
ut legati
ad consulem Romanum mitterentur.
Ii
nondum Canusium profectum
sed Venusiae
cum paucis ac semiermibus
consulem inuenerunt,
quam poterant maxime miserabilem bonis sociis,
superbis atque infidelibus,
ut erant Campani,
spernendum.
Et auxit
rerum suarum suique contemptum
consul
nimis detegendo cladem nudandoque.
Nam cum
legati
aegre ferre senatum populumque Campanum
aduersi quicquam euenisse Romanis
nuntiassent
pollicerenturque
omnia
quae ad bellum opus essent,
"morem magis" inquit "loquendi
cum sociis seruastis, Campani,
iubentes
quae opus essent
ad bellum imperare,
quam conuenienter
ad praesentem fortunae nostrae statum
locuti estis.
Quid enim nobis
ad Cannas
relictum est
ut,
quasi aliquid habeamus,
id quod deest
expleri ab sociis uelimus?
Pedites uobis imperemus
tamquam equites
habeamus?
Pecuniam deesse dicamus
tamquam ea tantum desit?
Nihil,
ne quod suppleremus quidem,
nobis reliquit fortuna.
Legiones, equitatus, arma,
signa, equi uirique, pecunia, commeatus
aut in acie
aut binis postero die amissis castris
perierunt.
Itaque non iuuetis
nos in bello oportet, Campani,
sed paene bellum
pro nobis suscipiatis.
Veniat in mentem,
ut trepidos quondam
maiores uestros
intra moenia compulsos,
nec Samnitem modo hostem
sed etiam Sidicinum pauentes,
receptos in fidem ad Saticulam
defenderimus
coeptumque propter uos
cum Samnitibus
bellum
per centum prope annos
uariante fortuna
euentum tulerimus
Adicite ad haec,
quod foedus aequum deditis,
quod leges uestras,
quod ad extremum,
id quod
ante Cannensem
certe cladem maximum fuit,
ciuitatem nostram
magnae parti uestrum dedimus
communicauimusque uobiscum.
Itaque communem uos hanc cladem
quae accepta est
credere, Campani, oportet,
communem patriam
tuendam arbitrari esse.
Non cum Samnite aut Etrusco
res est
ut quod a nobis ablatum sit
in Italia tamen
imperium maneat;
Poenus hostis
ne Africae quidem
indigenam ab ultimis terrarum oris,
freto Oceani Herculisque columnis,
expertem
omnis iuris et condicionis
et linguae prope humanae
militem
trahit.
Hunc
natura et moribus immitem
ferumque insuper
dux ipse efferauit
pontibus ac molibus
ex humanorum corporum strue faciendis
et,
quod proloqui etiam piget,
uesci corporibus humanis docendo.
His infandis pastos epulis,
quos contingere etiam nefas sit,
uidere atque habere dominos
et ex Africa et a Carthagine
iura petere
et Italiam
Numidarum ac Maurorum pati prouinciam esse,
cui non,
genito modo in Italia,
detestabile sit?
Pulchrum erit, Campani,
prolapsum clade Romanum imperium
uestra fide,
uestris uiribus retentum
ac reciperatum esse.
Triginta milia peditum,
quattuor milia equitum
arbitror ex Campania scribi posse;
iam pecuniae adfatim est frumentique.
Si parem fortunae uestrae fidem habetis,
nec Hannibal se uicisse sentiet
nec Romani uictos esse."
[6]
Ab hac oratione consulis dimissis
redeuntibusque domum legatis
unus ex iis
Vibius Virrius
tempus uenisse ait,
quo Campani
non agrum solum
ab Romanis quondam per iniuriam ademptum
reciperare
sed imperio etiam Italiae
potiri possint;
foedus enim
cum Hannibale
quibus uelint legibus
facturos;
neque controuersiam fore
quin,
cum ipse confecto bello
Hannibal uictor
in Africam decedat
exercitumque deportet,
Italiae imperium
Campanis relinquatur.
Haec Virrio loquenti
assensi omnes
ita renuntiant legationem
uti deletum omnibus uideretur
nomen Romanum.
Extemplo
plebes ad defectionem
ac pars maior senatus
spectare;
extracta tamen auctoritatibus seniorum
per paucos dies
est res.
Postremo
uicit sententia plurium
ut iidem legati
qui ad consulem Romanum ierant
ad Hannibalem mitterentur.
Quo priusquam iretur
certumque defectionis consilium esset,
Romam
legatos missos a Campanis
in quibusdam annalibus inuenio,
postulantes
ut alter consul Campanus fieret,
si rem Romanam adiuuari uellent;
indignatione orta
summoueri a curia iussos esse,
missumque lictorem
qui ex urbe educeret eos
atque eo die
manere extra fines Romanos
iuberet.
Quia nimis compar
Latinorum quondam postulatio erat
Coeliusque et alii
id haud sine causa
praetermiserint scriptores,
ponere pro certo
sum ueritus.
[7]
Legati
ad Hannibalem uenerunt
pacemque cum eo condicionibus fecerunt
ne quis imperator magistratusue Poenorum
ius ullum
in ciuem Campanum haberet
neue ciuis Campanus inuitus militaret
munusue faceret;
ut suae leges,
sui magistratus
Capuae essent;
ut trecentos ex Romanis captiuis
Poenus daret Campanis,
quos ipsi elegissent,
cum quibus equitum Campanorum,
qui in Sicilia stipendia facerent,
permutatio fieret.
Haec pacta:
illa insuper quam quae pacta erant
facinora Campani ediderunt:
nam praefectos socium
ciuesque Romanos alios,
partim aliquo militiae munere occupatos,
partim priuatis negotiis implicitos,
plebs repente
omnes comprehensos
uelut custodiae causa
balneis includi iussit,
ubi feruore atque aestu
anima interclusa
foedum in modum
exspirarent.
Ea
ne fierent
neu legatio mitteretur ad Poenum,
summa ope
Decius Magius,
uir
cui
ad summam auctoritatem
nihil praeter sanam ciuium mentem
defuit,
restiterat.
Ut uero praesidium
mitti ab Hannibale audiuit,
Pyrrhi superbam dominationem
miserabilemque Tarentinorum seruitutem
exempla referens,
primo
ne reciperetur praesidium
palam uociferatus est,
deinde ut receptum
aut eiceretur
aut,
si malum facinus
quod a uetustissimis sociis consanguineisque defecissent
forti ac memorabili facinore
purgare uellent,
ut interfecto Punico praesidio
restituerent Romanis se.
Haec
— nec enim occulta agebantur—
cum relata Hannibali essent,
primo misit
qui uocarent Magium
ad sese in castra;
deinde,
cum is ferociter negasset
se iturum
nec enim Hannibali ius esse
in ciuem Campanum,
concitatus ira
Poenus
comprehendi hominem
uinctumque attrahi ad sese
iussit.
Veritus deinde
ne quid
inter uim tumultus
atque ex concitatione animorum
inconsulti certaminis
oreretur,
ipse praemisso nuntio ad Marium Blossium,
praetorem Campanum,
postero die
se Capuae futurum,
proficiscitur e castris
cum modico praesidio.
Marius
contione aduocata
edicit,
ut frequentes cum coniugibus ac liberis
obuiam irent Hannibali.
Ab uniuersis
id
non obedienter modo sed enixe,
fauore etiam uolgi
et studio uisendi
tot iam uictoriis clarum imperatorem,
factum est.
Decius Magius
nec obuiam egressus est nec,
quo timorem aliquem
ex conscientia significare posset,
priuatim se tenuit;
in foro
cum filio clientibusque paucis
otiose inambulauit
trepidante tota ciuitate
ad excipiendum Poenum uisendumque.
Hannibal
ingressus urbem
senatum extemplo postulat,
precantibusque inde primoribus Campanorum
ne quid
eo die
seriae rei
gereret diemque
ut ipse, aduentu suo festum,
laetus ac libens celebraret,
quamquam praeceps ingenio in iram erat,
tamen, ne quid in principio negaret,
uisenda urbe
magnam partem diei
consumpsit.
[8]
Deuersatus est apud Ninnios Celeres,
Sthenium Pacuuiumque,
inclitos nobilitate ac diuitiis.
Eo Pacuuius Calauius,
de quo ante dictum est,
princeps factionis eius
quae traxerat rem ad Poenos,
filium iuuenem adduxit
abstractum ab Deci Magi latere,
cum quo
ferocissime pro Romana societate
aduersus Punicum foedus
steterat,
nec eum
aut inclinata in partem alteram ciuitas
aut patria maiestas sententia depulerat.
Huic tum pater iuueni
Hannibalem
deprecando magis quam purgando
placauit,
uictusque patris precibus lacrimisque
etiam ad cenam
eum cum patre
uocari iussit,
cui conuiuio
neminem Campanum
praeterquam hospites Vibelliumque Tauream,
insignem bello uirum,
adhibiturus erat.
Epulari coeperunt
de die,
et conuiuium
non ex more Punico aut militari disciplina esse
sed,
ut in ciuitate atque etiam domo diti ac luxuriosa,
omnibus uoluptatium inlecebris instructum.
Unus
nec dominorum inuitatione
nec ipsius interdum Hannibalis
Calauius filius
perlici ad uinum potuit,
ipse
ualetudinem excusans
patre
animi quoque eius
haud mirabilem perturbationem
causante.
Solis ferme occasu
patrem Calauium
ex conuiuio egressum
secutus filius,
ubi in secretum
— hortus erat
posticis aedium partibus—
peruenerunt,
"consilium" inquit "adfero, pater,
quo non ueniam solum peccati,
quod defecimus ad Hannibalem,
impetraturi ab Romanis
sed in multo maiore dignitate et gratia
simus Campani futuri
quam unquam fuimus.
Cum mirabundus pater
quidnam id esset consilii quaereret,
toga reiecta ab umero
latus succinctum gladio nudat.
"Iam ego" inquit
"sanguine Hannibalis
sanciam Romanum foedus.
Te id prius scire
uolui,
si forte abesse,
dum facinus patratur,
malles."
[9]
Quae ubi uidit audiuitque senex,
uelut si iam agendis quae audiebat interesset,
amens metu
"per ego te" inquit, "fili,
quaecumque iura
liberos iungunt parentibus,
precor quaesoque
ne ante oculos patris
facere et pati omnia infanda uelis.
Paucae horae sunt
intra quas
iurantes per quidquid deorum est,
dextrae dextras iungentes,
fidem obstrinximus
— ut sacratas fide manus,
digressi a conloquio,
extemplo in eum armaremus?
Ab hospitali mensa surgis,
ad quam
tertius Campanorum adhibitus es
ab Hannibale,—
ut eam ipsam mensam cruentares
hospitis sanguine?
Hannibalem
pater
filio meo potui placare,
filium
Hannibali non possum?
Sed sit nihil sancti,
non fides, non religio, non pietas;
audeantur infanda,
si non perniciem
nobis cum scelere ferunt.
Unus
adgressurus es Hannibalem?
Quid
illa turba
tot liberorum seruorumque?
Quid
in unum intenti
omnium oculi?
Quid
tot dextrae?
Torpescent
in amentia illa?
Voltum ipsius Hannibalis,
quem armati exercitus sustinere nequeunt,
quem horret populus Romanus,
tu sustinebis?
Ut alia auxilia desint,
me ipsum ferire corpus meum
opponentem pro corpore Hannibalis
sustinebis?
Atqui per meum pectus
petendus ille tibi
transfigendusque est.
Sed hic te deterreri sine
potius quam illic uinci.
Valeant preces apud te meae,
sicut pro te
hodie ualuerunt."
Lacrimantem inde iuuenem cernens
medium complectitur
atque osculo haerens
non ante precibus abstitit
quam peruicit,
ut gladium poneret
fidemque daret nihil facturum tale.
Tum iuuenis "ego quidem" inquit,
"quam patriae debeo pietatem
exsoluam patri.
Tuam doleo uicem,
cui ter proditae patriae sustinendum est crimen,
semel
cum defectionem inisti ab Romanis,
iterum
cum pacis cum Hannibale fuisti auctor,
tertio hodie,
cum restituendae Romanis Capuae
mora atque impedimentum es.
Tu, patria,
ferrum,
quo
pro te armatus
hanc arcem hostium inii,
quoniam parens extorquet,
recipe."
Haec cum dixisset,
gladium in publicum
trans maceriam horti
abiecit
et,
quo minus
res suspecta esset,
se ipse conuiuio reddidit.
[10]
Postero die
senatus frequens datus Hannibali;
ubi prima eius oratio
perblanda ac benigna fuit,
qua gratias egit Campanis
quod amicitiam suam
Romanae societati praeposuissent,
et inter cetera magnifica promissa
pollicitus
breui caput Italiae omni Capuam fore
iuraque inde
cum ceteris populis
Romanum etiam petiturum.
Unum esse
exsortem Punicae amicitiae
foederisque secum facti,
quem
neque esse Campanum
neque dici debere,
Magium Decium;
eum postulare
ut sibi dedatur,
ac se praesente
de eo referatur
senatusque consultum fiat.
Omnes in eam sententiam ierunt,
quamquam magnae parti
et uir indignus ea calamitate
et haud paruo initio minui
uidebatur ius libertatis.
Egressus curia
in templo magistratuum consedit
comprehendique Decium Magium
atque ante pedes destitutum
causam dicere iussit.
Qui cum
manente ferocia animi
negaret lege foederis id cogi posse,
tum iniectae catenae
ducique ante lictorem in castra est iussus.
Quoad capite aperto
est ductus,
contionabundus incessit,
ad circumfusam undique multitudinem
uociferans:
"habetis libertatem, Campani,
quam petistis.
Foro medio,
luce clara,
uidentibus uobis
nulli Campanorum secundus
uinctus ad mortem rapior.
Quid uiolentius
capta Capua
fieret?
Ite obuiam Hannibali,
exornate urbem
diemque aduentus eius consecrate,
ut hunc triumphum
de ciue uestro spectetis."
Haec uociferanti,
cum moueri uolgus uideretur,
obuolutum caput est
ociusque rapi extra portam iussus.
Ita in castra perducitur
extemploque impositus in nauem
et Carthaginem missus,
ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto
senatum quoque paeniteret
dediti principis
et legatione missa ad repetendum eum
aut negando
rem quam primam peterent
offendendi sibi noui socii
aut tribuendo
habendus Capuae esset
seditionis ac turbarum auctor.
Nauem Cyrenas detulit tempestas,
quae tum in dicione regum erant.
Ibi cum Magius
ad statuam Ptolomaei regis
confugisset,
deportatus a custodibus
Alexandream ad Ptolomaeum,
cum eum docuisset
contra ius foederis
uinctum se ab Hannibale esse,
uinclis liberatur,
permissumque
ut rediret seu Romam seu Capuam mallet.
Nec Magius
Capuam sibi tutam dicere
et Romam
eo tempore
quo inter Romanos Campanosque bellum sit
transfugae magis quam hospitis
fore domicilium;
nusquam malle
quam in regno eius uiuere
quem uindicem atque auctorem habeat libertatis.
Full text of Livy XXIII available at B&N.
© Claude Pavur 2004-2013.