Full text of Books I and II available at B&N.
Note: Where the syntax allowed it, I have divided the lines into intelligible sub-units that can be understood even apart from the context. But I have also tried to highlight syntactical parallelisms and to keep the phrase lengths short and manageable. Where Greek is quoted, you will only see a coded version of the Greek letters.
I. 1 C.~PLINIVS SEPTICIO CLARO SVO S.
Frequenter hortatus es
ut epistulas,
si quas paulo curatius scripsissem,
colligerem publicaremque.
Collegi
non seruato temporis ordine
(neque enim historiam componebam),
sed
ut quaeque in manus uenerat.
Superest
ut nec te consilii nec me paeniteat obsequii.
Ita enim fiet,
ut eas
quae adhuc neglectae iacent
requiram
et
si quas addidero
non supprimam.
Vale.
I. 2 C.~PLINIVS MATVRO ARRIANO SVO S.
Quia tardiorem aduentum tuum prospicio,
librum
quem prioribus epistulis promiseram
exhibeo.
Hunc rogo
ex consuetudine tua
et legas et emendes,
eo magis quod
nihil ante peraeque eodem zh/l%
scripsisse uideor.
Temptaui enim imitari
Demosthenen semper tuum,
Caluum nuper meum,
dumtaxat figuris orationis;
nam uim tantorum uirorum,
'pauci quos aequus...'
adsequi possunt.
Nec materia ipsa
huic
(uereor ne improbe dicam)
aemulationi
repugnauit:
erat enim prope tota in contentione dicendi,
quod me longae desidiae indormientem excitauit,
si modo is sum ego
qui excitari possim.
Non tamen omnino
Marci nostri lhku/qouj fugimus,
quotiens paulum itinere decedere
non intempestiuis amoenitatibus
admonebamur:
acres enim esse
non tristes
uolebamus.
Nec est quod putes
me sub hac exceptione ueniam postulare.
Nam quo magis intendam limam tuam,
confitebor
et ipsum me et contubernales
ab editione non abhorrere,
si modo tu fortasse
errori nostro album calculum adieceris.
Est enim plane aliquid edendum--
atque utinam hoc potissimum
quod paratum est!
audis desidiae uotum--
edendum autem ex pluribus causis,
maxime quod
libelli
quos emisimus
dicuntur in manibus esse,
quamuis iam gratiam nouitatis exuerint;
nisi tamen auribus nostris bibliopolae blandiuntur.
Sed sane blandiantur,
dum per hoc mendacium
nobis studia nostra commendent.
Vale.
I. 3 C.~PLINIVS CANINIO RVFO SVO S.
Quid agit Comum,
tuae meaeque deliciae?
quid suburbanum amoenissimum,
quid illa porticus uerna semper,
quid platanon opacissimus,
quid euripus uiridis et gemmeus,
quid subiectus et seruiens lacus,
quid illa mollis et tamen solida gestatio,
quid balineum illud
quod plurimus sol implet et circumit,
quid triclinia illa popularia illa paucorum,
quid cubicula diurna nocturna?
Possident te
et per uices partiuntur?
an,
ut solebas,
intentione rei familiaris obeundae
crebris excursionibus auocaris?
Si possident,
felix beatusque es;
si minus,
'unus ex multis'.
Quin tu
(tempus enim)
humiles et sordidas curas aliis mandas,
et ipse te
in alto isto pinguique secessu
studiis adseris?
Hoc sit negotium tuum
hoc otium;
hic labor
haec quies;
in his uigilia,
in his etiam somnus
reponatur.
Effinge aliquid
et excude,
quod sit perpetuo tuum.
Nam reliqua rerum tuarum post te
alium atque alium dominum sortientur,
hoc numquam tuum desinet esse
si semel coeperit.
Scio
quem animum,
quod horter ingenium;
tu modo enitere
ut tibi ipse sis tanti,
quanti uideberis aliis
si tibi fueris.
Vale.
I. 4 C.~PLINIVS POMPEIAE CELERINAE SOCRVI S.
Quantum copiarum
in Ocriculano,
in Narniensi,
in Carsulano,
in Perusino tuo,
in Narniensi uero etiam balineum!
Ex epistulis meis,
nam iam tuis
opus non est:
una illa breuis et uetus sufficit.
Non mehercule tam mea sunt
quae mea sunt,
quam
quae tua;
hoc tamen differunt,
quod sollicitius et intentius
tui me
quam mei
excipiunt.
Idem fortasse eueniet tibi,
si quando in nostra deuerteris.
Quod uelim facias,
primum
ut perinde nostris rebus ac nos tuis perfruaris,
deinde
ut mei expergiscantur aliquando,
qui me secure ac prope neglegenter exspectant.
Nam mitium dominorum apud seruos
ipsâ consuetudine
metus exolescit;
nouitatibus excitantur,
probarique dominis
per alios magis quam per ipsos
laborant.
Vale.
I. 5 C.~PLINIVS VOCONIO ROMANO SVO S.
Vidistine quemquam
M.~Regulo timidiorem humiliorem
post Domitiani mortem?
sub quo
non minora flagitia commiserat
quam sub Nerone
sed tectiora.
Coepit uereri
ne sibi irascerer,
nec fallebatur:
irascebar.
Rustici Aruleni periculum fouerat,
exsultauerat morte;
adeo
ut librum recitaret publicaretque,
in quo Rusticum insectatur
atque etiam
'Stoicorum simiam' adpellat,
adicit
'Vitelliana cicatrice stigmosum'
(agnoscis eloquentiam Reguli),
lacerat Herennium Senecionem
tam intemperanter quidem,
ut dixerit ei Mettius Carus
'Quid tibi cum meis mortuis?
Numquid ego Crasso aut Camerino
molestus sum?'
quos ille sub Nerone accusauerat.
Haec me Regulus dolenter tulisse credebat,
ideoque etiam
cum recitaret librum
non adhibuerat.
Praeterea reminiscebatur,
quam capitaliter ipsum me apud centumuiros lacessisset.
Aderam Arrionillae Timonis uxori,
rogatu Aruleni Rustici;
Regulus contra.
Nitebamur nos in parte causae
sententia Metti Modesti optimi uiri:
is tunc in exsilio erat,
a Domitiano relegatus.
Ecce tibi Regulus
'Quaero,' inquit,
'Secunde,
quid de Modesto sentias.'
Vides
quod periculum,
si respondissem 'bene';
quod flagitium
si 'male'.
Non possum dicere aliud tunc
mihi quam deos adfuisse.
'Respondebo' inquam
'si de hoc centumuiri iudicaturi sunt.'
Rursus ille:
'Quaero,
quid de Modesto sentias.'
Iterum ego:
'Solebant testes
in reos, non in damnatos interrogari.'
Tertio ille:
'Non iam quid de Modesto,
sed quid de pietate Modesti sentias
quaero.'
'Quaeris' inquam
'quid sentiam;
at ego ne interrogare quidem fas puto,
de quo pronuntiatum est.'
Conticuit;
me laus et gratulatio secuta est,
quod
nec famam meam aliquo responso
utili fortasse,
inhonesto tamen
laeseram,
nec me
laqueis tam insidiosae interrogationis
inuolueram.
Nunc ergo conscientiâ exterritus
adprehendit Caecilium Celerem,
mox Fabium Iustum;
rogat
ut me sibi reconcilient.
Nec contentus peruenit ad Spurinnam;
huic suppliciter,
ut est
cum timet abiectissimus:
'Rogo
mane uideas Plinium domi,
sed plane mane
(neque enim ferre diutius sollicitudinem possum),
et quoquo modo efficias,
ne mihi irascatur.'
Euigilaueram;
nuntius a Spurinna:
'Venio ad te.'
'Immo ego ad te.'
Coimus in porticum Liuiae,
cum alter ad alterum tenderemus.
Exponit Reguli mandata,
addit preces suas,
ut decebat optimum uirum pro dissimillimo,
parce.
Cui ego:
'Dispicies ipse
quid renuntiandum Regulo
putes.
Te decipi a me
non oportet.
Exspecto Mauricum'
(nondum ab exsilio uenerat):
'ideo nihil alterutram in partem
respondere tibi possum,
facturus
quidquid ille decreuerit;
illum enim esse huius consilii ducem,
me comitem
decet.'
Paucos post dies
ipse me Regulus conuenit
in praetoris officio;
illuc persecutus secretum petit;
ait
timere se
ne animo meo penitus haereret,
quod in centumuirali iudicio aliquando dixisset,
cum responderet mihi et Satrio Rufo:
'Satrius Rufus,
cui non est cum Cicerone aemulatio
et
qui contentus est eloquentiâ saeculi nostri'.
Respondi
nunc me intellegere
maligne dictum
quia ipse confiteretur,
ceterum potuisse
honorificum existimari.
'Est enim' inquam
'mihi cum Cicerone aemulatio,
nec sum contentus eloquentiâ saeculi nostri;
nam stultissimum credo
ad imitandum non optima quaeque
proponere.
Sed tu
qui huius iudicii meministi,
cur illius oblitus es,
in quo me interrogasti,
quid de Metti Modesti pietate sentirem?'
Expalluit notabiliter,
quamuis palleat semper,
et haesitabundus:
'Interrogaui
non ut tibi nocerem,
sed
ut Modesto.'
Vide hominis crudelitatem,
qui se non dissimulet
exsuli nocere uoluisse.
Subiunxit egregiam causam:
'Scripsit' inquit
'in epistula quadam,
quae apud Domitianum recitata est:
"Regulus,
omnium bipedum nequissimus"';
quod quidem Modestus uerissime scripserat.
Hic fere nobis sermonis terminus;
neque enim uolui progredi longius,
ut mihi omnia libera seruarem
dum Mauricus uenit.
Nec me praeterit
esse Regulum duskaqai/reton;
est enim locuples, factiosus,
curatur a multis,
timetur a pluribus,
quod plerumque fortius amore est.
Potest tamen fieri
ut haec concussa labantur;
nam gratia malorum
tam infida est
quam ipsi.
Verum,
ut idem saepius dicam,
exspecto Mauricum.
Vir est grauis prudens,
multis experimentis eruditus,
et qui futura possit ex praeteritis prouidere.
Mihi
et temptandi aliquid
et quiescendi illo auctore
ratio constabit.
Haec tibi scripsi,
quia aequum erat
te pro amore mutuo
non solum omnia mea facta dictaque,
uerum etiam consilia cognoscere.
Vale.
Full text of Books I and II available at B&N.
© 1998-2013 Claude Pavur. Last revised October 16, 2013.