|
Thales |
1.Thales, interrogatus an facta hominum deos laterent, respondit, ne cogitata quidem. |
|
Solon |
2. Solon, qui Atheniensibus leges scripsit, dicebat neminem, dum viveret, beatum haberi posse, quod omnes ad ultimum usque diem ancipiti fortunae obnoxii essent. |
|
Pythagoras |
3. Pythagorae philosophi tanta fuit apud discipulos suos auctoritas, ut, quae ab eo audivissent, ea in dubitationem adducere non auderent. Rogati autem, ut causam redderent eorum, quae dixissent, respondebant "Ipsum dixisse." Ipse autem erat Pythagoras. |
|
Bias |
4. Bias, unus ex septem Sapientibus, quum patriam Prienen ab hostibus expugnatam et eversam fugeret, interrogatus cur nihil ex bonis suis secum ferret; ego vero, respondit, bona mea mecum porto omnia. |
|
Democritus |
5. Democritus, cui pater ingentes divitias reliquerat, omne fere patrimonium suum civibus donavit, ne domesticarum rerum cura philosophiae studio avocaretur. |
|
Crates |
6. Etiam Crates Thebanus bona sua inter Thebanos divisit, nihil sibi servans praeter peram et baculum: Haec enim Cynicorum instrumenta erant. A quo consilio quum amici et propinqui eum avocare studerent, eos correpto baculo fugavit, nihil pulchrius esse arbitratus, quam ab omnibus curis vacuum uni philosophiae operam dare. |
|
Anaxagoras |
7. Anaxagoras quum a longinqua peregrinatione, scientiae augendae causa suscepta, in patriam rediisset, agrosque suos neglectos et desertos videret, non essem, inquit, salvus, nisi ista periissent. |
|
Carneades |
8. Carneades usque ad extremam senectam numquam cessavit a philosophiae studio. Saepe ei accidit, ut, quum cibi capiendi causa accubuisset, cogitationibus inhaerens, manum ad cibos appositos porrigere oblivisceretur. |
|
Carneades |
9. Idem adversus Zenonem Stoicum scripturus, caput helleboro purgabat, ne corrupti humores sollertiam et, acumen mentis impedirent. |
|
Anaxagoras |
10. Anaxagoras, philosophus, morte filii audita, vultu nihil immutato dixit: Sciebam me mortalem genuisse. |