APOLOGIA SOCRATIS (1)

Versio Latina Friderici Astii (1825)

  

  

Paedagogica Index     Secunda Pars

  

Quomodo vos, Athenienses, affecerint accusatores mei, nescio; ego certe ipse quoque illis dicentibus paene mei sum oblitus; adeo ad persuadendum apposita eorum erat oratio, quamquam veri quidem nihil propemodum dixerunt. sed ex plurimis rebus quas mentiti sunt maxime unam sum hanc miratus, quod monebant cavendum esse vobis, ne a me deciperemini, quippe qui eloquens essem. quod enim eos non puduit huius mendacii; quum statim re ipsa convicturus sim nullo me modo eloquentem esse, id mihi visum est ab iis imprudentissime fieri, nisi forte eloquentem hi vocant eum, qui vera dicat; quodsi enim hoc volunt, fatebor equidem oratorem me esse, sed istorum dissimilem. isti igitur, ut ego aio, nihil veri dixerunt, vos autem ex me, audietis quomodo res se habeat neque tamen hercle, Athenienses, orationem, qualis horum, verbis et vocabulis pulchris illustratam, neque ornatam audietis, sed subito dicta et quotidianis vocabulis exposita; etenim credo iusta esse quae dico; et ne quisquam vestrum exspectet aliter. neque enim, opinor, deceret, cives, hanc aetatem, velut adolescentulum cum oratione facta ad vos prodire. at vero, hoc etiam atque etiam, Athenienses, vos rogo atque oro ut, si me eodem genere audias, pro me dicentem, quo loqui sum solitus et in foro apud mensas, ubi me vestrum plerique audierunt, et aliis in locis, nec miremini neque ob illud obstrepatis. nam ita se res habet: nunc ego primum in suggestum iudicii adscendi, annos natus plus septuaginta: prorsus igitur hospes sum in dictione hic usitata. quemadmodum igitur, si revera hospes essem, veniam mihi, opinor, daretis, si et lingua et modo illo loquerer in quibus nutritus essem, ita etiam nunc a vobis peto, id quod iustum est, ut arbitror, ut mihi dicendi modum permittatis (fortasse enim aliquantulum deterior erit, fortasse melior), idque solum consideretis atque ad id animum advertatis, utrum iusta dicam necne; nam iudicis haec est virtus, oratoris autem vera dicere.

  

top

  

Primum igitur aequum est, Athenienses, me ad prima quae in me iacta sunt mendacia et primis accusatoribus respondere; deinde ad posteriora et posterioribus. mihi enim apud vos multi exstiterunt accusatores, qui iam pridem multos per annos et nihil veri dixerunt; quos ego magis metuo quam Anytum eiusque socios, quamvis etiam hi sint graves; verum illi sunt graviores, qui vestrum plerosque a pueritia occupaverint rem persuadentes, quam crimini mihi darent, falsissimam: esse quendam Socratem, virum sapientem, qui et caelestia curet, et quae sub terra sint omnia perquisierit causamque inferiorem efficiat superiorem. hi quod eam famam sparserunt, Athenienses, graves illi sunt accusatores mei; nam qui audiunt putant eos qui talia quaerant ne deos quidem esse statuere. deinde accusatores hi sunt numero multi et longo iam tempore me accusarunt; tum etiam ea aetate vobis haec dicebant, qua maxime credere possetis, quum vos partim pueri essetis et adolescentuli, planeque absentem accusabant, nemine causam dicente. sed quod omnium maxime inexplicabile est, ne nomina quidem eorem licet scire aut dicere, praeterquam si quis poeta inter eos est comicus. quicumque autem invidia moti et calumnia usi sollicitabant vos, et quod sibimet ipsis persuasum erat aliis pugnabiles, hi omnium maxime sunt inexpugnabiles; neque enim huc producere licet eorum quemquam nec redarguere, sed necesse est prorsus inanem pugnam committere et dicendo et redarguendo, nemine respondente. itaque etiam vos existimate, ut ego aio, duplices mihi accusatores exstitisse; alteros qui modo accusarunt; alteros qui iam pridem, quos dixi; ac putate mihi faciendum ut adversus illos veteres me primum defendam. nam vos quoque illis prius accusantibus aures praebuistis, multoque magis quam his posterioribus.

  

top

  

Iam me defendere oportet, Athenienses, atque eniti ut invidia, quam vos longo tempore conceptam habetis, vobis eximatur tam brevi tempore. velim igitur hoc ita fieri, si quid expediat et vobis et mihi, et respondendo me quippiam proficere; sed arbitror id difficile esse, minimeque me latet qualis sit rei conditio. verum tamen hoc ita eveniat, uti deo placet; legi quidem parendum est et causa dicenda.

  

top

  

Itaque repetamus a principio, quae illa accusatio sit unde exorta est infamia mea; cui quidem confidens Melitus hanc mihi actionem intendit. quidnam igitur dixerunt criminandi causa qui me criminati sunt? velut accusatorum enim nobis recitanda est accusationis quam composuerunt formula: Socrates iniuste curioseque facit, quod anquirit quae sub terra sunt et quae in caelo, et causam inferiorem efficit superiorem aliosque eadem haec docet.

  

top

  

Talis fere formula est; talia enim videbatis ipsi quoque in Aristophanis comoedia, Socratem quendam ibi traductum, praedicantem se per aerem gradiri et alias plurimas nugas agentem, quorum ego nihil omnino scio. atque hoc non dico tamquam contemnens id genus scientiae, si quis talium rerum sapiens est: nequaquam ego tantis criminibus a Melito accuser! sed mihi talibus cum rebus, Athenienses, nihil est. testes vero ipsos adhibeo plerosque vestrum, postuloque ut vos alius alium edoceatis et dicatis, quotquot me umquam audistis disserentem; nam multi vestrum sunt qui audierunt. dicite ergo inter vos, an quis vestrum umquam de talibus rebus me quicquam omnino audierit disserentem; atque ex eo cognoscetis huiusmodi esse etiam cetera de me vulgo narrata. at neque horum quicquam factum est, neque si ex quoquam audistis, me ad homines erudiendos aggredi et mercedem exigere, nec hoc est verum. quamquam etiam hoc mihi videtur pulchrum esse, si quis possit erudire homines, quemadmodum et Leontinus Gorgias et Prodicus Ceus et Hippias Eleus. nam horum quisque, cives, potest in quamvis civitatem profectus adolescentibus, quos nihil prohibet cum quocumque velint suorum civium gratis versari, his, inquam, persuadent ut, relicta illorum consuetudine, cum ipsis versentur pretio soluto atque insuper gratiam habeant. ceterum etiam alius vir Parius hic est sapiens, quem ego comperi in urbe commorari. forte enim conveneram virum, qui sapientiae doctoribus plus pecuniae numeraverat quam ceteri omnes, Calliam Hipponici. hunc igitur rogabam (sunt enim ei duo filii) Callia, inquam, si tui filii pulli equini aut vituli essent nati, haberemus certe quem iis magistrum caperemus et conduceremus, qui eos esset probos praestantesque redditurus in quo conveniret genere virtutis; quippe is foret aliquis peritorum aut rei equestris aut agriculturae; nunc vero quum homines sint, quem iis magistrum capere cogitas? quis huius humanae et civilis virtutes sciens est? nam te puto id quaesivisse propterea quod filios habes. estne aliquis, inquam, necne? Vero, inquit. Quis, inquam, et cuias? et quo pretio docet? Evenus, inquit, mi Socrates, Parius quinque minis. Ibi tum ero Evenum beatum praedicavi, si vere nosset hanc artem et adeo commode doceret. ego certe ipso quoque mihi placerem et superbirem, ista si tenerem; at enim non teneo, Athenienses.

  

top

  

Hic forsitan suscipiens aliquis dicat vestrum Quodnam ergo tibi, Socrate, negotium est? unde criminationes hae in te conflatae sunt? neque enim tibi aliud quid agenti atque ceteri tantus rumor et sermo exstitisset, nisi aliud quid ageres quam plerique. dic ergo nobis, quid rei sit, ne nos temere de te pronunciemus. Hoc qui dicit videtur mihi aequum dicere; quare ego conabor vobis demonstrare quae tandem ea res sit quae mihi et nomen et invidiam conflaverit. audite, quaeso. ac fortasse nonnullis vestrum videbor ludere; sed mihi credite, nihil vobis nisi verum narrabo. ego enim, Athenienses, ob nullam rem aliam nisi ob sapientiam quandam hoc nomen adeptus sum. qualis ista sapientia sit, rogatis. est ea, ut opinor, humana sapientia. vere enim videor in hoc genere sapiens esse; illi autem, quos modo dicebam, maioris cuiusdam quam quae in hominem cadat sapientiae fuerint intelligentes; aut non habeo quod dicam; neque enim illam teneo; sed quisquis id ait, is et mentitur et mei criminandi causa dicit. at ne mihi obstrepatis, Athenienses, etiamsi videar vobis magna loqui; non enim meum erit dictum, quod, dicam, sed auctorem, qui dixit, vobis locupletem laudabo. mea enim an sit aliqua sapientia et qualis, testem vobis adhibebo deum Delphicum. nam Chaerephontis, opinor, meministis. is et mihi sodalis erat a pueritia et vestrum maiori parti sodalis, simulque in fugam illam se contulit et vobiscum redit. ac nostis sane qualis fuerit Chaerephon, quam vehemens ad quamcumque rem animum appulisset. ita etiam quondam Delphos profectus hanc rem ausus est sciscitari (sed, quod dixi, ne obstrepatis, cives); rogavit enim hercle, an quisquam esset me sapientior; Pythia autem respondit, neminem sapientiorem esse. quibus de rebus apud vos hic frater eius testabitur, quoniam ipse mortuus est. videte autem quibus de causis haec dicam. volo enim vos docere unde mihi invidia conflata sit. nam ego illa re audita sic cogitabam: Quid tandem dicit deus, et quid significat? nam ego sane mihi ipse nullus omnino conscius sum sapientiae. quid ergo tandem licet, quum ait me sapientissimum esse? non enim profecto mentitur, puto; neque enim fas illi. sic diu haerebam, quid tandem diceret. posthac satis aegre ad hanc eius rei investigationem me converti. accessi ad eorum quendam qui sapientes videbantur esse, ibi credens me, si usquam, posse arguere oraculum eiusque responso declarare: Hicce est certe sapientior quam ego, tu autem dixisti me. ergo quum dispicerem hominem (nomine enim appellare nihil attinet; erat autem civilium virorum quidam, quem mihi exploranti hoc accidit, Athenienses) mihi cum eo colloquenti visus est ille vir quum aliis multis hominibus tum sibi maxime sapiens videri, neque tamen esse. deinde conabar ei ostendere, ipsum putare se esse sapientem, at non esse. ex eo igitur et in ipsius offensionem incurri et multorum eorum qui aderant. atque ego discedens hoc mecum reputabam: Isto quidem homine ego sapientior sum; nam videtur quidem neuter nostrum quicquam scire rei praeclarae ac bonae, at ille putat se aliquid scire, quum nihil sciat, ego autem, ut nihil scio, ita nec arbitror me quicquam scire. igitur tantulo hoc ipso videor esse sapientior illo, quod quae nescio, ea me nec puto scire. inde me ad alium contuli ex iis, qui sapientiores illo habebantur; et mihi idem hoc visum est; et ibi in huius et aliorum multorum offensionem incurri. Postea ergo iam ordine singulos adi, videns quidem et dolens et metuens invidiam, necessarium tamen videbatur divitiam vocem plurimi facere, quocirca accedendum mihi esse exploranti quid illa sibi vellet ad omnes omnino qui aliquid scire viderentur. atque per canem, Athenienses (oportet enim verum ad vos dici), hoc sane mihi accidit: qui summa florebant existimatione, ii paene maxime mihi visi sunt inopes esse quaerenti de monitu dei, alii vero qui contemptiores habebantur, ad prudentiam probatiores esse homines. oportet enim me vobis ostendere quantum oberraverim et quos quasi exantlaverim labores, quo videlicet adeo certum mihi fieret oraculum ut iam convinci non posset. nam post civiles viros conveni poetas tum tragicos tum dithyrambicos tum ceteros, ibi arbitrans fore ut manifesto illis indoctior reperirer. ergo in manus sumptis eorum carminibus, quae mihi maxime ab iis elaborata viderentur, sedulo eos interrogabam quid diceret, ut simul etiam aliquid discerem ab illis. atqui pudet me vobis verum fateri, cives; attamen fatendum est. nam prope dixerim, omnes paene qui hic adsunt istis melius dicerent de iis quae isti fecerant. unde intellexi brevi etiam poetas quae facerent carmina ea non sapientia ductos facere; sed naturae quadam vi et divino afflatu concitatos, veluti vates atque fatidicos; nam hi quoque multa et praeclara dicunt, nec tamen quicquam intelligunt eorum quae dicunt: hoc etiam poetis cognovi accidere; simulque animadverti eos propter carminum condendorum artem putare se rerum quoque ceterarum sapientissimos esse homines, quarum non essent. itaque etiam hinc abi, credens me illis eadem re superiorem esse, qua fuissem viris civilibus. postremo ad artifices ivi; nam conscius mihi eram, nihil propemodum me scire, hos autem noram me multa et praeclara doctos reperturum esse. neque ea quidem me fefellit opinio, sed sciebant res quas ego nesciebam, et hactenus me sapientiores erant. verum, Athenienses, eodem vitio, quo poetae, laborare mihi visi sunt etiam boni opifices: quod artem praeclare tractarent, putabant se quisque ceterarum quoque rerum vel maximarum sapientissimos esse. atque hic eorum error sapientiam illam obscurabat. quocirca me ipsum quoque interrogabam oraculi nomine, utrum me vellem talem esse qualis essem, ita ut neque illorum sapientiae neque imperitiae essem particeps, an utrumque habere quae illi haberent. ac respondi mihi ipsi atque oraculo, conducere mihi ita esse sicut essem. ex hoc iam examine, Athenienses, multae mihi inimicitiae natae sunt longeque illae acerbissimae et gravissimae; quo factum est ut multa mihi crimina conflata sint, et nomine hoc afficiar sapientis. credunt enim qui adsunt, quoties ulla in re alium redarguo in ea ipsum me esse sapientem: immo videtur, Athenienses, revera sapiens esse deus, illoque responso id significare, humanam sapientiam parvi faciendam esse ac potius nihili; ac videtur quidem me nominare Socratem, sed usus esse tantum meo nomine exempli loco me proponens, quasi si dicat: Is vestrum homines, sapientissimus est, quisquis, ut Socrates, cognovit nihili se esse ad veram normam sapientiae. Quamobrem ego ad hunc usque diem circumiens quaero scrutorqute auctore deo, tum in civibus, tum in hospitibus, si quem arbitror sapientem esse; qui ubi mihi non videtur, dei causam agens ostendo eum non esse sapientem. itaque prae eo negotio nullum mihi otium fuit nec rerum civilium ullius memorabilis agendae nec domesticarum, sed maxima premor paupertate propter hanc quam deo servio servitutem. Praeterea qui me assectantur sponte adolescentes, quibus maxime otium est, ditissimorum illi patrum, eos delectat audire quum explorantur homines, ipsique saepe me imitantes alios instituunt explorare; tum vero, credo, inveniunt magnam copiam hominum qui se putant aliquid scire, sed aut pauca sciunt, aut nihil. hinc ergo ii qui ab illis explorantur irascuntur mihi, non illis, et dicunt Socratem esse quendam scelestissimum ab eoque corrumpi adolescentes. at ubi aliquis eos rogat, quibus factis et qua doctrina, nihil quidem habent dicere, sed rem ignorant; tamen ut ne haerere videantur, ista quae in omnes sapientiae studiosos in promptu sunt convicia, iaciunt, scrutari eum caelestia et subterranea, deosque non stautere, et inferiorem causam efficere superiorem; nam verum, ut arbitror, nolint dicere, manifesto ipsos reperiri simulantes quidem scientiam, nihil vero scientes. quoniam igitur illi, opinor, ambitiosi sunt et vehementes et multi, simulque contente et ad persuadendum apposite de me dicunt, impleverunt aures vestras, et pridem et nunc vehementer criminando. ex quibus et Melitus me adortus est et Anytus et Lyco, ac Melitus quidem poetarum nomine ira commotus, Anytus opificum et virorum civilium, Lyco vero rhetorum nomine. quapropter quod initio dixi, admirer, si ego vobis possim tam brevi tempore hanc invidiam eximere in tantum auctam. Habetis, Athenienses, ea quae vera sunt: nam ego nihil omnino vobis occultans aut dissimulans causam dico. quamquam propemodum scio isdem veris dicendis me in odium incurrere; quod quidem argumento est vera me loqui idque esse meum crimen et has rei causas. itaque sive nunc sive posthac ista quaesieritis, ea ita esse invenietis.

  

top

  

De criminibus igitur, quibus primi accusatores me accusaverunt, defensio mea satis haec sit ad vos; ad Melitum autem, virum optimum et civitatis amantem, ut ait, et ad posteriores dehinc me conabor defendere. etenim rursus, quasi hi sint alii accusatores, sumamus iuratam eorum litis formulam. habet autem sic fere: Socratem ait iniuste facere quod et adolescentes corrumpat et deos, quos civitas statuit, non statuat, sed alia quae dicit daemonia nova.

  

top

  

Tale igitur est crimen; huius vero criminis singulas partes examinemus. ait enim me iniuste facere qui corrumpam adolescentes. ego autem, Athenienses, iniuste facere dico Melitum, quod serio ludit et temere in iudicium homines vocat, simulans de rebus laborare se et sollicitum esse, quarum nulla ipsi umquam cures fuit. quod ita esse, conabor etiam vobis ostendere.

  

top

  

Itaque dic mihi, quaeso, Melite, Nonne magni facis hoc ut adolescentes fiant quam optimi? Ita. Age dum, dic his; quis eos meliores reddit? non enim dubium est quin scias, quum id tibi curae sit. nam corruptorem, ut ais, quum me repereris, nomen meum his defers meque accusas; eum ergo qui meliores reddit dic; age dum, et indica eis quis sit. Viden' te silere, Melite, neque habere quod dicas? quamquam nonne hoc turpe esse tibi videtur et idoneum argumentum eius quod dixi, te nihil rem curasse? iam, amabo te, dic quis illos reddit praestantiores? Leges. At non hoc rogo, vir optime, sed quis homo, qui primum etiam hoc ipsum sciat, leges. Iudices hi, Socrate. Ain' tu, Melite? hine possunt erudire et meliores reddere adolescentes? Maxime. Utrum unusquisque, an alii eorum possunt, alii non possunt? Unusquisque. Pulchre, Iuppiter, narras, et magnam copiam hominum iuventuti utilium. quid autem? utrum auditores hi eos meliores reddunt, annon? Etiam hi. Quid? utrum senatores? Etiam senatores. At forsitan, Melite, qui in concione versantur, viri concionarii, corrumpant iuvenes; an illi quoque omnes meliores eos reddunt? Etiam illi. Praeter me igitur, quantum video, nemo est Atheniensium, quin reddat probos ac praestantes; ego autem solus corrumpo. ain' tu? Ita prorsus aio. Sane magno me mactas infortunio, iam vero mihi responde: utrum etiam in equis res ita esse tibi videtur, ut qui eos meliores faciant, ii sint omnes homines, unusque sit quidam qui corrumpat? an contra plane, ut unus quidam sit qui eos possit meliores facere aut perpauci, rei equestris periti, plerique autem, quum equos tractent et iis utantur, corrumpant? annon Melite, haec ratio est tum in equis, tum in ceteris omnibus animantibus? Certissime, sive tu et Anytus negatis, sive aitis; magna enim sane felicitas erit in adolescentibus, si unus modo eos corrumpat, ceteri iis utilitatem praebeant. atenim satis ostendis, Melite, numquam tibi curae fuisse adolescentes, ipseque perspicue declaras negligentiam tuam, quod nihil curaveris res de quibus me in iudicium vocas. sed praeterea dic nobis, per deum immortalem, Melite, satiusne est habitare inter cives bonos, an inter malos? responde, sodes; nihil enim dificile rogo. nonne mali proximis semper vicinis in aliqua re nocent, boni vero prosunt? Sane quidem. Estne ergo aliquis, qui ab iis quorum consuetudine utatur potius damnum malit quam commodum accipere? amabo te, responde; nam respondere quidem etiam lex iubet. estne qui sibi velit noceri? Nemo quisquam. Age vero, utrum huc me vocasti, quod corrumpam adolescentes et pessimos eos reddam consulto, an quod nolens? Quod consulto scilicet. Quid tandem? adeone tu qui id es aetatulae, Melite, sapientior es me natu iam grandi, ut tu quidem cognitum habeas malos male proximis semper vicinis facere, bonos vero bene, ego autem eo ignorantiae processerim, ut hoc quoque nesciam, si quem eorum quibus utar, improbum fecerim, me in periculum incurrere ne quid ab eo mali accipiam? quocirca tantum hoc mali voluntate mea intulerim, ut tu ais? hoc ego tibi non credo, Melite, neque alius, puto, quisquam hominum credet; verum aut non corrumpo, aut si corrumpo, facio nolens: ut tu quidem in utramque partem mentiare. sin autem nolens corrumpo, peccatorum talium et ab invito commissorum neminem moris est huc arcessere: sed privatim prensum docere et commonefacere; neque enim dubium est quin, ubi rem didicerim, destiturus sim id facere quod faciam imprudens. tu autem agere mecum et me docere vitasti atque noluisti; sed huc arcessis quo arcessere moris est eos qui castigationis egent, non disciplinae.

  

top

  

Atenim illud, Athenienses, iam apparet, quod ego dicebam, huic Melito rem nulli umquam curae fuisse. Tamen dic nobis, Quomodo ais, Melite, adolescentulos a me corrumpi? an videlicet, ut litis a tu agendae formula indicat, eo quod doceo statui non oportere deos quos civitas statuit, sed alia daemonia nova? annon haec docentem me dicis esse corruptorem? Immo prorsus plane hoc dico. Iam per ipsos, Melite, hos deos, ad quos spectant quae nunc dicuntur, velim id etiam planius dicas et mihi et hisce viris. nam ego intelligere nequeo, utrum dicas docere me statuendos esse deos aliquos, et me ipsum quoque putare esse deos, nec penitus tollere numen eorum, neque hac parte peccare, neque tamen eos quos civitas, sed alios, atque hoc sit illud, de quo me accuses, quod alios statuam, an omnino me dicas neque ipsum statuere deos et eadem ceteros docere. Hoc dico, te nullos esse omnino deos putare. O mirifice Melite, quorsum hoc dicis? ergo ne solem quidem nec lunam statuo esse deos, sicut homines ceteri? Non hercle, iudices; nam et solem esse lapidem ait et lunam tellurem. Anaxagoram num vis accusare, dilecte Melite? ita videlicet contemnis hos litterarumque expertes putas esse, ut nesciant Anaxagorae Clazomenii libros his refertos esse effatis. atque etiam adolescentes haec a me discunt, quippe quae eis aliquando liceat, si permagno, drachma de scena emere, ut Socratem irrideant, si haec simulet sua esse, praesertim tam absurda. siccine, pro Iuppiter, videor tibi neminem putare deum esse? Neminem vero, hercle, nullo pacto. Incredibilia dicis, Melite, eaque sane ut mihi videtur, tibimet ipsi. Videtur enim hic mihi, Athenienses, plane protervus esse et effrenatus, prorsusque petulantia quadam et intemperantia et iuvenili insolentia accusationem hanc suscepisse. dixeris eum velut aenigma composuisse, ut experiretur hoc: Utrum intelliget Socrates sapiens ille scilicet me ludere et pugnantia dicere, an illum ceterosque auditores in fraudem illiciam? nam video eum pugnantia loqui in accusatione, tamquam si dicat: Socrates iniuste facit, quod deos non statuit, sed quod deos statuit. atqui hoc est iocantis. iam considerate mecum, Athenienses, quomodo haec dicere mihi videatur, at tu responde nobis, Melite. vos autem, is quod initio vos rogavi, memineritis mihi non obstrepere, si consueto more verba faciam.

  

top

  

Estne hominum aliquis, Melite, qui humanas quidem putet res esse, homines autem non esse putet? Respondeat, Athenienses, neque alium atque alium tumultum faciat. Estne qui equos quidem non statuat, res autem equestres? aut qui tibicines non statuat, res vero ad tibicinis artem pertinentes? Nemo est: vir optime: si tu non vis respondere, ego tibi dicam et ceteris auditoribus. sed ad hoc quod deinceps sequitur responde: estne qui daemonia seu divina esse statuat, daemonas autem seu deos non statuat? Nemo est. Quam bene fecisti quod vix tandem respondisti ab hisce coactus! ergo daemonia dicis me et statuere et docere, sive nova ista seu vetera: certe daemonia statuo te iudice, idque etiam in accusationis libello iureiurando confirmasti; at si daemonia statuo, etiam daemonas, opinor, a me statui prorsus necesse est. annon est ita? Est vero; sumo enim te affirmare, quoniam non respondes. iam daemonas nonne aut deos existimamus aut deorum filios? ais an negas? Sane quidem. Iam si daemonas esse credo, ut tu ais, siquidem illi dii quidam sunt, verum est quod dico tu perplexe loqui et iocari, dicere videlicet te deos me non esse putantem rursus esse putare, quia daemonas esse credam; sin illi deorum filii quidam sunt spurii vel ex Nymphis vel ex aliis quibusdam feminis, quarum etiam dicuntur, num quisquam deorum filios credat esse, deos autem non credat? aeque enim absurdum id fuerit, ac si quis equorum prolem credat esse vel asinorum mulos, equos autem et asinos non credat. at fieri non potest, Melite, quin tu nos tentaturus litem hanc moveris, aut quod non haberes in quod me vocares verum crimen; ut autem cuiquam tu persuadeas hominum, qui vel palulum habeat mentis, eiusdem esse viri daemonia ac divina sumere, rursusque nec daemonas nec deos neque heroas esse putare, id vero fieri nullo modo potest.

  

top

  

Atenim, Athenienses, me culpa vacuum esse ex ipsa Meliti accusatione, non longam poscere mihi videtur defensionem, sed vel haec sufficiant; quod autem supra dicebam magnum et multorum odium me suscepisse, id, scitote, verum est. atque hoc est quod efficiet ut causa cadam, si quid hoc efficiet, non Melitus neque Anytus, sed vulgi criminatio et invidia: quae quidem multos etiam alios eosque bonos viros perdiderunt, atque in posterum, credo, perdent; haud enim timendum est ne in me desinant.

  

top

  

Iam dicat forsitan aliquis: Ita te non pudet, Socrate, eo usum esse vitae instituto unde tibi nunc impendeat pericuum mortis? Huic ego iustissime ita respondebo: Haud recte dicis, mi homo, si vivendi aut moriendi periculum putas reputandum esse ab eo, cuius vel mediocris sit virtus, et non unum potius illud spectandum, si quid agat, utrum iuste an iniuste agat, bonique an mali viri fungatur officio. nam ista quidem tua ratione vituperandi essent heroes illi quotquot ad Troiam occubuerunt, tum ceteri tum Thetidis filius: qui adeo periculum contempsit prae subeunda turpitudine, ut, postquam ei occidere cupienti Hectorem dixisset mater, quae quidem erat dea, sic fere, ut opinor: Fili, si Patrocli amici caedem ulciscere atque Hectorem interficies, ipse moriere: Illico enim iam, inquit, post Hectora nox tibi certa est; ille vero his auditis mortem ac periculum parvi pendens, multoque magis metuens vivere ignavus et amicos non ulcisci, Illico sic, inquit, moriar, iniuriam persequutus eius qui laesit, ne deridendus hic maneam curvas ad naves, telluris inutile pondus. numquid illum putas curasse mortem ac periculum? ita enim res est plane, Athenienses: quo quisque loco se ipse constituerit arbitratus id melius sibi esse, vel a magistratu constitutus fuerit, ibi eum oportet meo iudicio perstare et periculum obire, nihil nec mortem neque aliud quicquam reputantem prae turpitudine. quocirca magno ego opere peccem, Athenienses, si, quum statuissent me praefecti a vobis cum imperio in me creati ad Potidaeam et Amphipolin et Delium, tum quidem quo loco illi statuissent, manserim, sicut quivis alius, et vitae periculum subierim, deus vero quum, ut putavi atque in animum induxi, me statuerit ut viverem occupatus in sapientia quaerenda in meque ipso et ceteris explorandis, hic igitur aut mortis aut alius cuiusquam rei metu de statione discesserim. indignum profecto foret, et revera tunc iure me aliquis in ius vocaret, quod deos esse non crederem, quippe qui oraculo morem non gererem mortemque metuerem et sapiens esse mihi viderer quum non essem. etenim mortem metuere, cives, nihil aliud est, quam videri sibi sapientem esse, ut non sit; arbitrari est enim sese scire quae nesciat. nemo enim quid mors sit novit, ne id quidem an homini sit omnium maximum bonorum, sed metuunt quasi probe sciant maximum malorum esse. atque hoc nonne ignominiosae illius est inscitiae arbitrari sese scire quae nesciat? ego autem, cives, hac re fortasse hic quoque volgo praesto, et si in aliqua re me sapientiorem quoquam dixerim, in hoc dixerim, quod, quum non satis sciam de rebus quae sunt apud inferos, etiam videor mihi nihil scire. at iniusta facere nec parere meliori, sive deo sive homini, id malum et turpe esse scio. prae malis igitur quae mala esse scio, ea quae nescio an forte sint bona, numquam metuam neque fugiam. quare ne nunc quidem, si me dimittitis Anyto non obsequuti, qui dixit me aut omnino non educendum huc fuisse, aut quum semel eductus essem, fieri non posse quin morte multarer, monens vos, si elapsus essem, fore iam ut filii vestri quae Socrates doceat sectantes omnes penitus corrumperentur; si iam mihi dicatis: Socrate, nunc quidem Anyto non obsequemur, sed dimittimus te, hac tamen conditione ut ne longius in ista indagatione versere nec philosophere; sin posthac prehensus fueris in ea opera, moriere: si, inquam, ea lege me dimiseritis, respondebo vobis: Ego vos, Athenienses, diligo quidem atque amo, sed deo magis parebo quam vobis; et quoad spiro ac possum, haud desinam philosophari vosque adhortari et admonere, cuicumque vestrum incidero, hac qua suevi oratione: Optime vir, Athenis natus quum sis, urbe maxima et laudatissima ob sapientiam et fortitudinem, opes quidem ut tibi sint quam plurimae, utque gloria sit et honor, non te pudet curare, at prudentiam et veritatem et ut animus tuus quam optimus fiat, non curas neque studes; et si quis vestrum controversetur eaque se dicat curare, non statim dimittam eum nec discedam, sed interrogabo et examinabo et redarguam, et si mihi non videbitur possidere virtutem, idque dicere tamen, exprobrabo, quod res plurimi aestimandas minimi pendat, viliores autem pluris. ita et iuniori et seniori, cuicumque incidero, faciam, sive hospiti sive civi; magis tamen civibus, quo mihi propiores estis genere; nam id iubet, scitote, deus; et ego arbitror nullum adhuc vobis maius bonum contigisse in civitate eo quod deo faciam ministerio. nihil enim circumiens aliud ago nisi ut suadeam et iunioribus et senioribus vestrum, ne corporum studio se dedant aut opum prius aut cuiusquam alius rei tam intente, quam animi ad optimam rationem formandi, monens non ex opibus exsistere virtutem, sed ex virtute opes et cetera omnia hominibus bona tum privatim tum publice. quae si dicens corrumpo adolescentes, perniciosa haec sane fuerint; sin quis alia me dicere ait praeter illa, nihil dicit. quocirca ita responderim: Athenienses, obsequamini Anyto necne, et dimittatis me necne, nihil id refert, quoniam non aliter sum facturus, etiamsi saepius mihi fuerit moriendum.

  

top

  

Ne tumultuemini, Athenienses, sed id quod vos rogavi, servate mihi ut ne tumultuemini ob ea quae dico, sed audiatis; iuvabit enim vos, ut opinor, auditio. etenim dicturus vobis nunc sum alia quaedam; quibus fortasse reclamabitis; at nolite hoc facere. scitote videlicet vos, si morte me affecturi sitis talem qualem ego dico, non magis me laesuros esse quam vosmet ipsos. me enim nequaquam laedet nec Melitus, nec Anytus; neque enim potuerit; non enim fas esse arbitror meliorem virum laedi a deteriore. enimvero me occidet fortasse aut expellet aut ignominia notabit; et haec quidem fortasse hic aut alius quispiam, credo, maxima mala putat, ego vero non puto, sed multo magis id facere quod hic nunc facit, hominem iniuste audens occidere. nunc igitur, Athenienses, longe abest ut mea causa haec dicam, ut nonnemo putet, sed vestra causa, ne peccetis in dono quod deus vobis dedit, me condemnando. nam si me occideritis, non facile talem invenietis alium, ita plane, quamquam dictu ridiculum erit, impositum a deo civitati velut magno quidem et generoso equo, sed ob corporis molem segniori, et qui incitamento est calcaris cuiusdam; et talem mihi videtur deus me civitati aposuisse, qui vos incitem et impellam, et obiurgem singulos, neque cessem totum diem omnibus locis vobis assidere. talis ergo alius non facile vobis continget, cives. quare, me si audietis, parcetis mihi. at vos offensi forsitan, velut dormitantes quum excitantur, me ferietis atque Anyto obsequuti temere occidetis, tum reliquum tempus perdormiscetis nisi quem alium deus vobis miserit cura permotus vestri. me autem talem esse, qui a deo civitati datus videar, hinc cognoscere poteritis; etenim non humanum videtur, quod ego mea omnia neglexi resque domesticas tot iam annos pessumire sivi, vestram autem rem assidue curo, privatim quemque adiens tamquam pater aut frater maior, et ad studium impellens virtutis. quodsi ullum ex ea re caperem fructum aut mercedem quaererem ex his adhortationibus, aliquid sequerer; nunc ipsi videtis, hos accusatores, quum in ceteris omnibus tam impudenter accusarint, tamen non eo impudentiae processisse, ut adhiberent qui testaretur, me ullam umquam mercedem aut exegisse aut postulavisse. contra enim, opinor, idoneum ego adhibeo testem vera me dicere, paupertatem.

  

top

  

Fortasse igitur mirabile videatur, quod, quum ita privatim quemque consilio iuvem circumiens atque aliena curans, publice non audeam prodire in concionem vestram, ut consilio iuvem civitatem. sed eius rei causa est, quam vos saepe a me audivistis passim dicente, divinum quiddam mihi obtingere, quod etiam in scripta accusatione sua Melitus derisit. mihi vero illud iam a puero audiri coeptum est, vox quaedam, quae quum auditur, semper revocat me ab eo quod forte facturus sum, impellit autem numquam. idque est quod mihi adversatur ne rempublicam tractem; ac pulcherrime adversari mihi videtur. nam profecto, Athenienses, si ego pridem aggressus essem in res civiles incumbere, pridem perissem, neque aut vobis utilitatis quicquam attulissem aut mihimet ipsi. at ne succensete mihi vera dicenti: nemo enim hominum salvus erit qui aut vobis aut cuicumque alii populo ingenue adversetur multaque contra ius et leges in civitate fieri prohibeat, sed necesse est vere pugnaturum pro iure, si vel ad breve tempus se salvum esse voluerit, vitam privatam, non publicam agere. gravia equidem dabo vobis argumenta eius rei, non dicta, sed quod vos magni ducitis, facta. audite ergo quae mihi acciderunt, ut cognoscatis nemini me contra ius et aequum cessurum esse mortis metu, quamquam, simul atque non cesserim, interiturus sim. dicam autem vobis molesta et iudicialia, sed vera tamen. namque ego, Athenienses, nullo umquam publico munere sum functus, praeterquam senatorio; ac forte tribus nostra Antiochis summum magistratum gerebat, quum vos decem praetores lllos, qui corpora in proelio navali caesorum non sustulerant, cunctos una sententia damnari iubebatis, contra leges, sicut posterius vobis omnibus visum est. tum ego solus e prytanibus adversatus sum vobis, quo minus quid faceretis contra leges, et contrariam sententiam tuli; atque quum rhetores parati essent me deferre atque in ius educere, vosque id iuberetis et acclamaretis, ego mihi ex lege et iusto periculum potius subeundum quam vobiscum iniusta decernentibus faciendum esse putavi vinculorum aut mortis metu. atque haec quidem fiebant tum, quum adhuc populare in civitate imperium erat; quum illud autem ad paucos pervenisset, triginta viri rursus me cum quattuor aliis arcessiverunt in tholum atque imperarunt ex Salamine huc adduci Leontem Salamimum, ut interficeretur; qualia illi etiam aliis multis multa imperabant, quum quam plurimos vellent maculare criminibus. tunc vero ego rursus non verbis, sed facto ostendi, me, nisi subrusticum est dictu, nihil plane mortem curare, ut autem nihil iniustum neque impium committerem, in eo omnem versari curam meam. me quidem illa potestas adeo violenta non perterruit, ut iniustum quicquam committerem, sed ut ex tholo egressi sumus, ceteri quattuor iverunt Salamina atque huc adduxerunt Leontem, ego autem abi domum. et forsitan haec mihi causa fuisset mortis, nisi ista potestas cito sublata esset. huius autem rei vobis plurimi erunt testes. num ergo putatis me tot annos superaturum fuisse, si res publicas tractassem bonique viri functus officio iustitiae patrocinatus essem atque hoc ut decet, plurimi fecissem? multum sane abest, Athenienses; neque enim alius quisquam hominum potuerit. at ego per omnem vitam et publice sicubi quid egi talis reperiar et privatim idem ille, utpote qui nemini umquam concesserim quicquam praeter aequum neque alii neque horum cuiquam, quos ii qui me calumniantur dicunt meos discipulos esse. ego autem nullius umquam magister fui; sed si quis me loquentem et meas res obeuntem audire cupit, sive iunior sive senior, neminem umquam prohibui. neque vero is sum qui pecunia accepta disseram. non accepta omittam, sed diviti pariter atque pauperi me praebeo ut me interroget, et si cui libet, respondens audiat quae dico. atque horum, sive quis probus fit sive improbus, culpam non susinuerim iure, quum nulli eorum quicquam doctrinae neque promiserim neque tradiderim si quis autem dicit se a me umquam aut didicisse aut privatim audisse, quod non etiam ceteri omnes, is, scitote, verum non dicit. sed quam tandem ob causam nonnulli diu cum voluptate mecum versantur? audistis, Athenienses: veram rei rationem vobis exposui, oblectari eos quum audiant explorari qui se sapientes esse putent, ut non sint; est enim res haud iniucunda. mihi autem hoc, sicut ego aio, imperatum est a deo ut faciam tum per vaticinia tum per somnia tum quocumque demum mode alia sors divina homini imperare aliquid solet ut agat. haec, Athenienses, et vera sunt et facile possunt convinci. nam si ego iuniores partim corrumpo partim corrupi, sane oportebat eos, si qui seniores facti cognorunt sibi, quum adolescentes essent, in aliqua re umquam me male consuluisse, nunc ipsos prodire meque accusare atque ulcisci; sin autem ipsi nollent, aliqui certe ex cognatis ipsorum, patres aut fratres aut alii necessarii, debebant, si quod malum a me cognati eorum perpessi essent, nunc meminisse. sane etiam adsunt eorum multi hic quos video; primum Crito hic, meus aequalis et popularis, Critobuli huius pater, dem Lysanias Sphettius, Aeschinis huius pater, item Antiphon Cephisiensis hic, Epigenis pater; atque alii etiam hi, quorum fratres sermonibus illis interfuerunt, Nicostratus Theosdotidis filius, Theodoti frater: (et Theodotus quidem obiit, ut ille mihi non potuerit apud hunc deprecator esse), tum Paralus hic Demodoci filius; cuius frater erat Theages, et hic Adimantus Aristonis filius, cuius hicce Plato frater est, et Aeantodorus; cuius frater est hic Apollodorus; et alios plurimos ego vobis nominare possum, quorum omnino aliquem debebat Melitus in actione sua adhibere testem; quodsi tunc oblitus est, nunc adhibeat (ego non impedio) et dicat si quid eiusmodi habet. verum plane contra invenietis, cives: omnes mihi succurrere paratos, corruptori, qui malefacit cognatis ipsorum, ut aiunt Melitus et Anytus. etenim ipsis quidem corruptis forsitan esse possit ratio cur succurrant; incorruptis vero, iam senioribus viris, illorum necessariis, quae potest ratio esse succurrendi mihi, nisi recta haec et iusta, quod sciunt Melitum mentiri, me autem vera loqui?

  

top

  

Iam vero, cives, quae habui pro me dicenda, haec fere sunt atque alia, opinor, eiusdem modi. fortasse autem aliquis vestrum indignabitur memor sui, si, quum ipse quondam vel leviore in periculo quam periculum hoc meum est versatus oraverit iudices suppliciterque rogaverit multis cum lacrimis, simul, quo magis misericordiam moveret, productis filiis suis et aliis cognatorum atque amicorum multis, ego nunc huiusmodi nihil faciam, quamvis in extremum, ut videor, adductus discrimen. ergo fortasse aliquis haec cogitans pertinacior in me erit hisque ipsis offensus calculum iracunde mittet. quo animo si quis est vestrum (id quod equidem nolim), sed si est, convenienter mihi videor haec ei verba dicturus esse: sunt quidem, vir optime mihi quoque cognati; nam, ut ipsis Homeri verbis utar, non sum ex quercu aut rupe oriundus, sed ab hominibus; unde et cognati mihi sunt, Athenienses, et filii tres, unus iam adolescens, duo vero parvuli; verumtamen nullum eorum huc producam, ut a vobis exorem absolutionem. Cur tandem igitur nihil huiusmodi faciam? Non arroganti contumacia, Athenienses, nec vestri contemptu; etenim an ego fidenti animo mortem exspectem necne, alia est res; verum ad existimationem et meam et vestram omninoque civitatis non convenire mihi arbitror huiusmodi quicquam facere, qui et id aetatis sim et hoc nomen habeam, sive illud merito sive immerito; certe opinio est, Socratem aliqua re praestare plerisque hominibus. iam si ii vestrum qui videntur praestare aut sapientia aut fortitudine aut alia quacumque virtute ita se gesserint, turpe id fuerit, quales ego saepe vidi in iudiciis, qui aliquid esse viderentur, mira tamen facientes, quippe putantes indigni quid se passuros esse ubi moriendum foret. quasi immortales essent futuri, si a vobis non occiderentur; qui quidem mihi labem adspergere videntur civitati, adeo ut exterorum nonnemo existimare possit, virtute excellentes inter Athenienses, quos quisque sibimet ipsi in magistratibus ceterisque honoribus mandandis praeponere soleat, eos nihilo praestantiores mulierculis esse. haec igitur, Athenienses, nec nos facere decet, qualescumque esse videmur, nec si nos faciamus, a vobis concenendum est, sed hoc ipsum ostendendum, multo potius damnaturos vos esse eum, qui miserabilia haec spectacula edat faciatdque ut civitas derideatur, quam qui se teneat quietus. praeter ea quae ad existimationem spectant, cives, nec iustum mihi videtur esse exorare iudicem aut ab exorato absolvi, sed docere ac persuadere; non enim ad hoc sedet iudex ut ius gratificetur, sed rem ut iudicet, utpote iuratus se non gratificaturum esse, quibuscumque libeat ipsi, sed iudicaturum ex legibus. quocirca nec nobis licet assuefacere vos ad peierandum, nec vobis assuefieri; neutri enim nostrum pietatem servarent. ne igitur putate, Athenienses, ea mihi apud vos facienda, quae neque honesta nec iusta nec pia esse censeo, quum alias omnino, pro Iuppiter, tum maxime nunc impietatis arcessitus ab hocce Melito. nam si persuadendo atque exorando vim vobis afferrem iuratis, aperte docerem non statuendos vobis deos esse, et plane causam dicens accusarem memet ipsum, tamquam deos non esse putantem. sed tantum abest ut id faciam, Athenienses, ut magis etiam esse deos putem quam meorum quisquam accusatorum, iamque vobis permitto ac deo iudicare de me, sicut optimum tum mihii futurum est tum vobis.

  

- Perge  > > > -

  

* * *

  

top

  


 

Paedagogica Index     Secunda Pars

  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

pagekeeper