APOLOGIA SOCRATIS (2)

Versio Latina Friderici Astii (1825)

  

  

Paedagogica Index     Prima Pars

  

Quamobrem haud moleste feram, Athenienses, hanc quae evenit damnationem, quum aliae mihi multae sunt causae tum haec, quod non inopinanti mihi id factum est, sed multo magis utrorumque calculorum miror effectum numerum. non enim putaram fore ut tam parum differrent, sed ut multum; nunc autem, si tres modo calculi aliter cecidissent, opinor, evasissem. ac Melitum quidem iam videor mihi evasisse, neque evasi tantum, sed nemini hoc dubium est quin, nisi Anytus et Lyco ad me accusandum surrexissent, ipse mille drachmis fuisset multatus, quippe qui quintam calculorum partem non tulisset.

  

top

  

Aestimat ergo mihi vir litem poenamque morte. Iam quanam re ego contra aestimabo, Athenienses? an patet ea quam commeruerim? quid igitur? quam poenam commerui aut multam, quod sciens non quievi in vita, sed nihil curans ea quae plerique, quaestum, rem familiarem, imperia, concionatorum munus reliquasque potestates et conspirationes et seditiones quae in civitate fiunt, quum putarem me probiorem revera esse quam ut ex talibus salutem quaererem, non egi hoc ut obirem ea quibus obeundis nec vobis nec mihi ipsi quicquam utilitatis afferre potuissem, sed ut quemque privatim maximo ut ego arbitror, beneficio afficerem, hoc unum egi cuique vestrum suadere studens ne suarum rerum ullius curam susciperet prius quam sui ipsius suscepisset, ut quam optimus et prudentissimus fieret, neve negotiorum civitatis prius quam ipsius civitatis, eodemque modo ceterarum item rerum curam et cogitationem susciperet? quid igitur commerui talis qui fuerim? Boni sane aliquid, Athenienses, si modo pro dignitate atque ex vero aestimari oportet, et quidem boni id genus quod conveniat mihi. iam quid convenit pauperi viro bene merenti, qui otio indiget ut vos ad virtutem adhortetur? nihil est quod tam conveniat, Athenienses, tali viro magis, quam ut ei victus quotidianus in prytaneo publice praebeatur, multoque id magis quam si quis vestrum equo aut bigis aut alio curriculo Olympiis vicit; is enim vos facit ut beati videamini esse, ego autem ut sitis; isque victu non indiget, ego autem indigeo. itaque si me oportet ex vero ac pro dignitate aestimare, victum dicam in prytaneo.

  

top

  

Fortasse igitur vobis, quum haec dico, similiter videor dicere ac de miseratione et obsecratione, arroganter contumax; verum non ita se res habet, Athenienses, sed hoc potius modo. persuasum est mihi, a me sciente neminem affici iniuria (quamquam vobis id non persuadeo; brevius enim tempus sermones inter nos contulimus; nam, ni fallor, si lex esset vobis, sic ut apud alios homines est, morte ne quis multetur unius tantum diei iudicio, sed plurium, persuaderi illud vobis potuisset; nunc autem non facile est tam brevi tempore tantas calumnias diluere, sed persuasum quum mihi sit, a me neminem affici iniuria, multum abest ut me ipsum iniuria afficiam, meque ipse dicam aliquo malo dignum aut huiusmodi aliquid commeruisse. quonam adductus timore hoc faciam? num ne mihi eveniat id quod Melitus me dicit commeruisse, quod nego me scire bonum malumne sit? pro hoc igitur eligam aliquid ex iis quae certo scio mala esse, idque me dicam commeruisse? num vincula? et quid me opus est vivere in carcere, servientem eorum qui quoque tempore constituentur potestati, undecimvirorum? an pecuniariam poenam, et in vinculis retineri, donec solvam? at hoc idem mihi esset quod modo dicebam: nihil mihi est pecuniae, unde solvam. exsilione aestimabo litem? fortasse enim ratam facietis hanc aestimationem. multa sane tenerer vitae cupiditate, si tam insipiens essem ut non possem reputare, quum vos, cives mei, perferre non potueritis meos sermones et orationes, quae vobis adeo molesta et invidiosa fuerunt, ut iam ab eis liberari velitis, num alii homines facile ea laturi sint; multum sane abest, Athenienses. pulchra sane mihi vita erit, si ego hoc aetatis demigrans hinc urbemque aliam ex alia mutans et undique expulsus vivam; certo enim scio, quocumque venero, uti hac in urbe, non defore qui disserentem me audiant adolescentes; ac si eos repellam, hi me ipsi expellent, inductis ad id senioribus; sin non repellam, facient illud eorum et patres et cognati, eorum causa ipsorum.

  

top

  

Nunc forsitan dixerit aliquis: Tacitus et quietus, Socrate, vivere nobis non poteris, si hinc egressus eris? Hoc vero pluribus vestrum ad persuadendum apte explicare longe difficillimum est. dicam esse illud deo non parere, atque ideo me haudquaquam quietum esse posse, non credetis mihi quasi simulatione uso; sin rursus dicam nullum homini maius bonum posse contingere, quam ut quotidie sermones conferat de virtute et ceteris rebus, de quibus disserenti vos mihi operam datis meque et alios exploranti, vitam contra non exploratam non vitalem esse homini, hoc igitur dicenti etiam minus credetis mihi. sed ita res est ut ego dico, cives, at non facilis est ad explicandum. accedit quod ego non consuevi me dignum deputare ullo malo; etenim si mihi argentum esset, litem aestimarem pecunia quantum mihi solvendum esset (nam nulum mihi ea re damnum fieret), nunc autem nihil est; nisi forte, quantum ego solvere potero, tanto mihi aestimare voltis. fortasse solvere vobis potuerim admodum minam argenti; igitur tanto litem aestimo. sed Plato hic, Athenienses, et Crito et Critobulus et Apollodorus iubent me triginta minis aestimare, ipsique se obstringere volunt sponsione. aestimo igitur tanto, sponsoresque eius argenti iidem vobis erunt locupletes.

* * *


  

top

  

Exigui quidem temporis causa, Athenienses, nomen vobis et crimen fiet ab iis qui civitati vestrae maledicere volent, ex eo quod Socratem occidistis, virum sapientem; dicent enim me sapientem esse, etsi non sum, qui vobis probrum voluerint obiectare. at si parumper exspectassetis, idem ultro vobis evenisset; videte enim aetatem meam quam longe processerit in vita et prope sit mortem. dico autem illud non ad omnes vos, sed tantum ad eos qui me morte multarunt. ac dico hoc quoque ad hos eosdem. putatis fortasse, Athenienses, inopia verborum me cecidisse talium quibus vos movere potuissem, si putassem nihil non faciendum ac dicendum, ut a vobis absolverer. multum sane abest; nam inopia quidem cecidi, verum non verborum, sed audaciae et impudentiae, et quod voluntas mihi defuit dicendi ad vos ea, quae vobis gratissima fuissent auditu, si et eiulassem et lamentatus essem atque alia fecissem dixissemque multa, mihi, ut ego aio, indecora; qualia vos adsuevistis ex ceteris audire. sed neque tunc putabam periculi metu faciendum esse quicquam inhonestum, neque nunc me poenitet causam ita dixisse. sed potius ita ea dicta me mori malo quam isto modo vivere; neque enim in iudicio neque in bello aut me aut alium quemquam decet machinando et omnia tentando id agere ut effugiamus mortem. nam in proeliis quoque saepe videmus interitum posse vitari, si quis sese abiectis armis supplex converterit ad insequentes; et alia sunt multa in quovis genere periculorum effugia mortis, si quis nihil non facere et dicere ausit. sed vereor ne non illud difficile sit, Athenienses, mortem evitare, sed multo difficilius improbitatem; velocius enim fato invadit. ita nunc ego, ut tardus et senex, a tardiore sum oppressus, accusatores autem mei quippe violenti et acres, a velociore, pravitate. ac nunc quidem discedimus hinc, ego a vobis capitis condemnatus, isti autem a veritate pravitatis condemnati et iniustitiae; atque quum ego sto aestimatione litis tum isti. et haec quidem fortasse se sic habere oportebat, et bene se habere arbitror.

Quod reliquum est, cupio vobis vaticinari, qui me condemnastis; perveni enim none eo ubi maxime homines vaticinantur, quum mors imminet. nam praedico, cives, si me occideritis, continuo vobis post excessum meum venturam esse poenam longe, Iuppiter, graviorem illam quidem quam qua me multastis capitali. hoc enim nunc fecistis, spe inducti fore ut reddendam vitae rationem defugeretis; sed contra plane vobis eveniet, ut ego dico. plures erunt vobis castigatores, quos adhuc ego cohibebam, vos autem id non sentiebatis; eruntque illi graviores, quo adolescentiores sunt, et vestram magis movebunt indignationem. si vero putatis, occidendis hominibus prohibituros vos esse ne quis vobis vitam exprobret parum honeste actam, haud recte iudicatis; haec est enim censurae liberatio neque ea quae fieri possit neque honesta, sed haec et pulcherrima et facillima est, non reprimere ceteros, sed suum ipsius animum sic componere ut fiat quam optimus. ita haec vobis qui me condemnastis vaticinatus discedo.

Cum his vero qui me absolverunt libenter colloquar de iis, quae modo facta sunt, interim dum magistratus suas res agunt egoque nondum abducor quo abductum me mori oportet. itaque mihi manete, cives, tantum temporis; nihil enim obstat quo minus inter nos confabulemur, quoad licet. nam vobis tamquam amicis ostendere volo, quid significent haec quae mihi nunc usu venerunt, etenim mihi, iudices (quippe vos iudicum nomine recte appellarim), mirabile quiddam evenit. nam consueta mihi divina illa praesagitio priore quidem tempore perquam frequens semper erat et levibus in causis adversabatur, ubi quid non bene facturus essem; nunc autem, ut ipsi videtis, hoc accidit mihi, quod sane quis putet ac vere numeratur extremum malorum; sed mihi nequc mane domo egredienti adversatum est signum dei, neque quum huc ascenderem in iudicium, neque in ulla sermonis parte, si quid dicere vellem; quamquam in aliis sermonibus plurimis locis mediam mihi orationem interrupit; nunc autem nusquam in huius diei actione mihi nec facienti quiquam nec dicenti adversatum est. cuius rei quam causam esse arbitror? ego dicam vobis; etenim videtur id quod mihi accidit bonum esse; ac nequaquam recte suspicamur, qui malum putamus esse mortem. magno id argumento confirmatur; prorsus enim adversatum mihi fuisset consuetum signum, nisi ego aliquid boni essem assequuturus.

Consideremus iam sic quoque, quam magna spes sit bonum illud esse. de duobus enim alterum est mors; nam aut velut in nihilum interitus est, ut ne ullum quidem ullius rei sensum retineat mortuus, aut, quod volgo dicitur, commutatio quaedam et peregrinatio animi hac ex sede hinc in aliam sedem. ac sive omnis sensus privatio est similisque ei somno, quo quis consopitus ne somnium quidem ullum cernit, mirificum prorsus lucrum est in morte. ego enim putarim, si quem deligere iusseris talem noctem, in qua sic dormiverit ut nullum viderit somnium, ceterasque noctes et dies vitae suae comparatas cum ea nocte reputarc ac dicere, quot dies et noctes melius suaviusque tali nocte egerit in sua vita, putarim eum, non modo privatum hominem, sed regem magnum, admodum paucas illas reperturum esse cum ceteris collatas diebus et noctibus. quodsi eiusmodi quiddam mors est, lucrum equidem dico; ita enim nihil amplius videtur omne consequens tempus esse quam una nox. sin similis mors est migrationi hinc in aliam sedem, veraque sunt quae dicuntur, habitare illic omnes qui vita cesserunt, quid est quod huic bono praeferamus, iudices? nam si quis delatus ad inferos ab his qui se iudicum numero haberi volunt evaserit eosque repererit qui vere iudices appellantur, quos etiam dicunt illic iudicare, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, atque alios, quotquot ex semideis vitam iuste peregerunt, num spernenda videri poterit ea migratio? vel etiam Orphea convenire et Musaeum et Hesiodum et Homerum, quanti cuique vestrum aestimandum videtur? ego certe saepe emori vellem, si haec sunt vera. nam mihi quidem ipsi delectationem afferret illo loco commoratio, quum Palamedem et Aiacem Telamonium, et si quis priscorum alius iudicio iudicio oppressus est, convenirem; conferre meos casus cum illorum, haud, ut arbitror, iniucundum erit. id vero vel maximum erit, ita me vivere ut eos qui illic sunt, similiter atque hic homines, examinem ayque explorem, quis sapiens sit eorum, et quis sibi videatur esse, ut non sit. quanti tandem quis aestimandum putabit, iudices, explorare eum qui magnum illum exercitum duxit ad Troiam, aut Ulixem aut Sisyphum? et sexcentos alios memoraverit quispiam et viros et mulieres, quibuscumque colloqui et ad examinis consuetudinem redire incredibilis plane erit felicitatis; non enim illi, opinor, ea de causa capite damnabunt; nam et ceteris rebus beatiores illi sunt nobis qui hic vivimus, et reliquum iam tempus immortales sunt, si modo quod volgo dicitur verum est.

Sed vos quoque decet, iudices, spem bonam habere de morte, idque unum animo tenere verum, numquam viro bono mali quicquam evenire posse nec vivo nec mortuo, nec res eius negligi a diis; nec mihi haec nunc acciderunt fortuito, sed illud non dubium est, quin iam mori atque his aerumnis exsolvi mihi sit optimum. propterea etiam nusquam me revocavit signum istud, nec iis, qui me condemnarunt et qui accusarunt, habeo quod succenseam; etsi non eo consilio agebant condemnatores mei et accusatores, sed quod mihi nocere se crediderunt; in quo sane non carent iusta reprehensione.

Tantum adhuc ab iis peto. filios meos quum primum adoleverunt, coercete, cives, eodemque illos modo vexate, quo ego vos vexavi, si vobis videbuntur vel opibus vel ulli alii rei, studere potius quam virtuti; ac si videbuntur sibi aliquid esse, quum nihil sint. exprobrate illis, sicut ego vobis, quod non studeant iis quibus oportet rebus, putentque aliquid se esse, quum nullo sint numero. quod si feceritis, iusta acceperimus et ego a vobis ipse et filii.

Sed tempus est iam hinc abire me ut moriar, vos ut vitam agatis. utris autem nostrum melius cessurum sit id nemo quisquam scit praeter deum.

FINIS

  

top

  


 

Paedagogica Index     Prima Pars

  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

pagekeeper