Marcus Tullius Cicero

De Domo Sua

Acceleration Reader

LTM edition

Acceleration Reader Index

  

  

Cicero's De Domo Sua

  

  

M. TULLI CICERONIS DE DOMO SUA AD PONTIFICES ORATIO

  

[1] Cum multa divinitus, pontifices,
a maioribus nostris inventa atque instituta sunt,
tum nihil praeclarius quam
quod eosdem
et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae
praeesse voluerunt,
ut amplissimi et clarissimi cives
rem publicam bene gerendo religiones,
religiones sapienter interpretando
rem publicam conservarent.
Quod si ullo tempore
magna causa
in sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate versata est,
haec profecto tanta est
ut omnis rei publicae dignitas,
omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci,
di penates, bona, fortunae, domicilia
vestrae sapientiae, fidei, potestati
commissa creditaque esse videantur.

  

top

  

[2] Vobis hodierno die constituendum est
utrum posthac
amentis ac perditos magistratus
improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare,
an etiam deorum immortalium religione armare malitis.
Nam si illa labes ac flamma rei publicae
suum illum pestiferum et funestum tribunatum,
quem aequitate humana tueri non potest,
divina religione defenderit,
aliae caerimoniae nobis erunt,
alii antistites deorum immortalium,
alii interpretes religionum requirendi;
sin autem vestra auctoritate sapientiaque, pontifices,
ea
quae furore improborum in re publica
ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita
gesta sunt
rescinduntur,
erit causa cur
consilium maiorum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis
iure ac merito laudare possimus.

  

top

  

[3] Sed quoniam ille demens,
si ea
quae per hos dies ego in senatu de re publica sensi
vituperasset,
aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit,
omittam ordinem dicendi meum:
respondebo hominis furiosi non orationi,
qua ille uti non potest,
sed convicio,
cuius exercitationem
cum intolerabili petulantia
tum etiam diuturna impunitate
munivit.
Ac primum illud a te, homine vesano ac furioso, requiro,
quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet
ut hos talis viros, —
qui non solum consiliis suis
sed etiam specie ipsa dignitatem rei publicae sustinent,—
quod ego in sententia dicenda
salutem civium cum honore Cn. Pompei coniunxerim
mihi esse iratos,
et aliud de summa religione hoc tempore sensuros
ac me absente senserint arbitrere?

  

top

  

[4] "Fuisti," inquit, "tum apud pontifices superior,
sed iam, quoniam te ad populum contulisti,
sis inferior necesse est."
Itane vero?
quod in imperita multitudine est vitiosissimum,
varietas et inconstantia
et crebra tamquam tempestatum sic sententiarum commutatio,
hoc tu ad hos transferas,
quos ab inconstantia gravitas,
a libidinosa sententia certum et definitum ius religionum,
vetustas exemplorum,
auctoritas litterarum monumentorumque deterret?
"Tune es ille," inquit,
"quo senatus carere non potuit,
quem boni luxerunt,
quem res publica desideravit,
quo restituto
senatus auctoritatem restitutam putabamus
quam primum adveniens prodidisti?"
Nondum de mea sententia dico:
impudentiae primum respondebo tuae.

  

top

  

[5] Hunc igitur, funesta rei publicae pestis,
hunc tu civem
ferro et armis et exercitus terrore et consulum scelere
et audacissimorum hominum minis,
servorum dilectu, obsessione templorum, occupatione fori,
oppressione curiae domo et patria,
ne cum improbis boni ferro dimicarent,
cedere coegisti,
quem a senatu, quem a bonis omnibus, quem a cuncta Italia
desideratum, arcessitum, revocatum
conservandae rei publicae causa
confiteris?
"At enim in senatum venire in Capitolium
turbulento illo die non debuisti."

  

top

  

[6] Ego vero neque veni et domo me tenui
quam diu turbulentum tempus fuit,
cum servos tuos,
a te iam pridem ad bonorum caedem paratos,
cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu armatos
in Capitolium tecum venisse constabat;
quod cum mihi nuntiaretur,
scito me domi mansisse
et tibi et gladiatoribus tuis
instaurandae caedis potestatem non fecisse.
Postea quam mihi nuntiatum est
populum Romanum in Capitolium
propter metum atque inopiam rei frumentariae convenisse,
ministros autem scelerum tuorum perterritos
partim amissis gladiis, partim ereptis
diffugisse,
veni non solum sine ullis copiis ac manu,
verum etiam cum paucis amicis.

  

top

  

[7] An ego, cum P. Lentulus consul
optime de me ac de re publica meritus,
cum Q. Metellus,
qui cum meus inimicus esset, frater tuus,
et dissensioni nostrae et precibus tuis
salutem ac dignitatem meam praetulisset,
me arcesserent in senatum,
cum tanta multitudo civium
tam recenti officio suo
me ad referendam gratiam nominatim vocaret,
non venirem,
cum praesertim te iam illinc
cum tua fugitivorum manu
discessisse constaret?
Hic tu me etiam,
custodem defensoremque Capitoli templorumque omnium,
"hostem Capitolinum" appellare ausus es,
quod, cum in Capitolio senatum duo consules haberent,
eo venerim?
utrum est tempus aliquod
quo in senatum venisse turpe sit,
an ea res erat illa
de qua agebatur
ut rem ipsam repudiare
et eos qui agebant
condemnare deberem?

  

top

  

[8] Primum dico senatoris esse boni
semper in senatum venire,
nec cum his sentio
qui statuunt minus bonis temporibus
in senatum ipsum non venire,
non intellegentes hanc suam nimiam perseverantiam
vehementer iis
quorum animum offendere voluerint
et gratam et iucundam fuisse.
At enim non nulli propter timorem,
quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur,
discesserunt.
Non reprehendo,
nec quaero fueritne aliquid pertimescendum:
puto suo quemque arbitratu timere oportere.
Cur ego non timuerim
quaeris?
quia te illinc abisse constabat.
Cur, cum viri boni non nulli putarint
tuto se in senatu esse non posse,
ego non idem senserim?
Cur, cum ego me existimassem
tuto omnino in civitate esse non posse,
illi remanserunt?
An aliis licet, et recte licet,
in meo metu sibi nihil timere:
mihi uni necesse erit
et meam et aliorum vicem pertimescere?

  

top

  

[9] An quia non condemnavi sententia mea duo consules,
sum reprehendendus?
Eos igitur ego potissimum damnare debui
quorum lege perfectum est
ne ego,
indemnatus atque optime de re publica meritus,
damnatorum poenam sustinerem?
Quorum etiam delicta
propter eorum egregiam in me conservando voluntatem
non modo me sed omnis bonos ferre oporteret,
eorum optimum consilium
ego potissimum per eos in meam pristinam dignitatem restitutus
meo consilio repudiarem?
At quam sententiam dixi?
Primum eam
quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat,
deinde eam
quae erat superioribus diebus agitata in senatu,
denique eam
quam senatus frequens tum cum mihi est adsensus secutus est:
ut neque adlata sit a me res inopinata ac recens,
nec, si quod in sententia vitium est,
maius sit eius qui dixerit
quam omnium qui probarint.

  

top

  

[10] At enim liberum senatus iudicium propter metum non fuit.
Si timuisse eos facis qui discesserunt,
concede non timuisse eos qui remanserunt;
sin autem sine iis
qui tum afuerunt nihil decerni libere potuit,
cum omnes adessent,
coeptum est referri de inducendo senatus consulto;
ab universo senatu reclamatum est.
Sed quaero in ipsa sententia,
quoniam princeps ego sum eius atque auctor,
quid reprendatur.
utrum causa novi consili capiendi non fuit,
an meae partes in ea causa non praecipuae fuerunt,
an alio potius confugiendum fuit nobis?
Quae causa maior quam fames esse potuit,
quam seditio,
quam consilia tua tuorumque,
qui facultate oblata ad imperitorum animos incitandos
renovaturum te tua illis funesta latrocinia ob annonae causam putasti?

  

top

  

[11] Frumentum provinciae frumentariae
partim non habebant,
partim in alias terras, credo,
propter avaritiam venditorum miserant,
partim, quo gratius esset
tum cum in ipsa fame subvenissent,
custodiis suis clausum continebant,
ut subito novum mitterent.
Res erat non in opinione dubia,
sed in praesenti atque ante oculos proposito periculo,
neque id coniectura prospiciebamus,
sed iam experti videbamus.
Nam cum ingravesceret annona,
ut iam plane inopia ac fames non caritas timeretur,
concursus est ad templum Concordiae factus,
senatum illuc vocante Metello consule.
Qui si verus fuit ex dolore hominum et fame,
certe consules causam suscipere,
certe senatus aliquid consili capere potuit;
sin causa fuit annona,
seditionis quidem instimulator et concitator tu fuisti,
nonne id agendum nobis omnibus fuit
ut materiem subtraheremus furori tuo?

  

top

  

[12] Quid?
si utrumque fuit,
ut et fames stimularet homines
et tu in hoc ulcere tamquam inguen exsisteres,
nonne fuit eo maior adhibenda medicina
quae et illud nativum et hoc inlatum malum sanare posset?
Erat igitur et praesens caritas et futura fames;
non est satis;
facta lapidatio est.
Si ex dolore plebei nullo incitante,
magnum malum;
si P. Clodi impulsu,
usitatum hominis facinerosi scelus;
si utrumque,
ut et res esset ea
quae sua sponte multitudinis animos incitaret,
et parati atque armati seditionis duces,
videturne ipsa res publica
et consulis auxilium implorasse et senatus fidem?
Atquin utrumque fuisse perspicuum est;
difficultatem annonae summamque inopiam rei frumentariae,
ut homines non iam diuturnam caritatem,
sed ut famem plane timerent,
nemo negat:
hanc istum oti et pacis hostem causam
arrepturum fuisse ad incendia caedis rapinas
nolo, pontifices, suspicemini, nisi videritis.

  

top

  

[13] Qui sunt homines a Q. Metello, fratre tuo,
consule in senatu palam nominati,
a quibus ille se lapidibus adpetitum,
etiam percussum esse dixit?
L. Sergium et M. Lollium nominavit.
Quis est iste Lollius?
qui sine ferro ne nunc quidem tecum est,
qui te tribuno plebis,
nihil de me dicam,
sed qui Cn. Pompeium interficiendum depoposcit.
Quis est Sergius?
armiger Catilinae, stipator tui corporis,
signifer seditionis, concitator tabernariorum,
damnatus iniuriarum, percussor, lapidator,
fori depopulator, obsessor curiae.
His atque eius modi ducibus
cum tu in annonae caritate
in consules, in senatum, in bona fortunasque locupletium
per causam inopum atque imperitorum
repentinos impetus comparares,
cum tibi salus esse in otio nulla posset,
cum desperatis ducibus
decuriatos ac descriptos haberes exercitus perditorum,
nonne providendum senatui fuit
ne in hanc tantam materiem seditionis
ista funesta fax adhaeresceret?

  

top

  

[14] Fuit igitur causa capiendi novi consili:
videte nunc
fuerintne partes meae paene praecipuae.
Quem tum Sergius ille tuus,
quem Lollius, quem ceterae pestes
in lapidatione illa nominabant?
quem annonam praestare oportere dicebant?
nonne me?
Quid?
operarum illa concursatio nocturna
non a te ipso instituta
me frumentum flagitabat?
quasi vero ego aut rei frumentariae praefuissem,
aut compressum aliquod frumentum tenerem,
aut in isto genere omnino quicquam aut curatione aut potestate valuissem.
Sed homo ad caedem imminens
meum nomen operis ediderat,
imperitis iniecerat.
Cum de mea dignitate in templo Iovis Optimi Maximi
senatus frequentissimus uno isto dissentiente decrevisset,
subito illo ipso die carissimam annonam
necopinata vilitas consecuta est.

  

top

  

[15] Erant qui deos immortalis —
id quod ego sentio —
numine suo reditum meum dicerent comprobasse;
non nulli autem illam rem
ad illam rationem coniecturamque revocabant,
qui, quod in meo reditu spes oti et concordiae sita videbatur,
in discessu autem cotidianus seditionis timor,
iam paene belli depulso metu commutatam annonam esse dicebant;
quae quia rursus in meo reditu facta erat durior,
a me, cuius adventu fore vilitatem boni viri dictitabant,
annona flagitabatur.
Ego denique
non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar,
sed etiam,
depulsis ac dissipatis tuis copiis,
a populo Romano universo,
qui tum in Capitolium convenerat,
cum illo die minus valerem,
in senatum nominatim vocabar.

  

top

  

[16] Veni exspectatus;
multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam;
dixi rei publicae saluberrimam,
mihi necessariam.
Petebatur a me frumenti copia,
annonae vilitas:
possem aliquid in ea re necne ratio non habebatur.
Flagitabar bonorum etulatione:
improborum convicia sustinere non poteram.
Delegavi amico locupletiori,
non quo illi ita de me merito onus illud imponerem —
succubuissem enim potius ipse —
sed quia videbam id quod omnes,
quod nos de Cn. Pompeio polliceremur,
id illum
fide consilio virtute auctoritate felicitate denique sua
facillime perfecturum.

  

top

  

[17] Itaque sive hunc di immortales fructum mei reditus
populo Romano tribuunt,
ut, quem ad modum discessu meo frugum inopia,
fames, vastitas, caedes, incendia,
rapinae, scelerum impunitas, fuga,
formido, discordia fuisset,
sic reditu
ubertas agrorum, frugum copia, spes oti,
tranquillitas animorum, iudicia,
leges, concordia populi,
senatus auctoritas mecum simul reducta
videantur,
sive egomet aliquid adventu meo,
consilio, auctoritate, diligentia
pro tanto beneficio populi Romani
praestare debui:
praesto, promitto, spondeo,
—nihil dico amplius,
hoc quod satis est huic tempori dico, —
rem publicam annonae nomine
in id discrimen quo vocabatur
non esse venturam.

  

top

  

[18] Num igitur in hoc officio,
quod fuit praecipue meum,
sententia mea reprehenditur?
Rem maximam fuisse summi periculi,
non solum a fame,
sed etiam a caede incendiis vastitate,
nemo negat,
cum ad causam caritatis accederet
iste speculator communium miseriarum,
qui semper ex rei publicae malis
sceleris sui faces inflammaret.
Negat oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni.
Non iam tibi sic respondebo ut ceteris,
Cn. Pompeio plurima, periculosissima, maxima
mari terraque bella extra ordinem esse commissa:
quarum rerum si quem paeniteat,
eum victoriae populi Romani paenitere.

  

top

  

[19] Non ita tecum ago;
cum his haec a me haberi oratio potest
qui ita disputant,
se, si qua res ad unum deferenda sit,
ad Cn. Pompeium delaturos potissimum;
sed se extra ordinem nihil cuiquam dare;
cum Pompeio datum sit,
id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere.
Horum ego sententiam
ne laudem impedior
Cn. Pompei triumphis,
quibus ille,
cum esset extra ordinem ad patriam defendendam vocatus,
auxit nomen populi Romani
imperiumque honestavit:
constantiam probo,
qua mihi quoque utendum fuit,
quo ille auctore
extra ordinem bellum cum Mithridate Tigraneque gessit.

  

top

  

[20] Sed cum illis possum tamen
aliquid disputare:
tua vero quae tanta impudentia est
ut audeas dicere
extra ordinem dari nihil cuiquam oportere?
qui cum lege nefaria Ptolomaeum,
regem Cypri, fratrem regis Alexandrini,
eodem iure regnantem causa incognita publicasses,
populumque Romanum scelere obligasses,
cum in eius regnum
bona fortunas patrocinium huius imperi inmisisses,
cuius cum patre avo maioribus
societas nobis et amicitia fuisset,
huius pecuniae deportandae et,
si ius suum defenderet,
bello gerendo M. Catonem praefecisti.

  

top

  

[21] Dices: Quem virum!
sanctissimum, prudentissimum, fortissimum,
amicissimum rei publicae,
virtute, consilio,
ratione vitae mirabili ad laudem et prope singulari!
Sed quid ad te,
qui negas esse verum
quemquam ulli rei publicae extra ordinem praefici?
Atque in hoc solum
inconstantiam redarguo tuam:
quem tu in ea re non pro illius dignitate produceres,
sed pro tuo scelere subduceres,
quem
tuis Sergiis, Lolliis, Titiis
ceterisque caedis et incendiorum ducibus
obieceras,
quem carnificem civium,
quem indemnatorum necis principem,
quem crudelitatis auctorem fuisse dixeras,
ad hunc honorem et imperium
extra ordinem nominatim rogatione tua detulisti.
Et tanta fuisti intemperantia
ut illius tui sceleris rationem occultare non posses:

  

top

  

[22] litteras in contione recitasti
quas tibi a C. Caesare missas diceres "Caesar Pulchro,"
cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum,
cognominibus tantum uteretur
neque adscriberet "pro consule" aut "tribuno plebi";
dein gratulari tibi
quod M. Catonem tribunatu tuo removisses,
et quod ei dicendi in posterum de extraordinariis potestatibus
libertatem ademisses.
Quas aut numquam tibi ille litteras misit,
aut, si misit,
in contione recitari noluit.
At, sive ille misit sive tu finxisti,
certe consilium tuum de Catonis honore
illarum litterarum recitatione patefactum est.

  

top

  

[23] Sed omitto Catonem,
cuius eximia virtus, dignitas,
et in eo negotio quod gessit fides et continentia
tegere videretur improbitatem et legis et actionis tuae:
quid?
homini post homines natos turpissimo, sceleratissimo, contaminatissimo
quis illam opimam fertilemque Syriam,
quis bellum pacatissimis gentibus,
quis pecuniam ad emendos agros constitutam,
ereptam ex visceribus aerari,
quis imperium infinitum dedit?
Cui quidem cum Ciliciam dedisses,
mutasti pactionem
et Ciliciam ad praetorem item extra ordinem transtulisti:
Gabinio pretio amplificato Syriam nominatim dedisti.
Quid?
homini taeterrimo, crudelissimo, fallacissimo,
omnium scelerum libidinumque maculis notatissimo, L. Pisoni,
nonne nominatim populos liberos,
multis senatus consultis,
etiam recenti lege generi ipsius liberatos,
vinctos et constrictos tradidisti?
Nonne,
cum ab eo merces tui benefici pretiumque provinciae
meo sanguine tibi esset persolutum,
tamen aerarium cum eo partitus es?

  

top

  

[24] Itane vero?
tu provincias consularis,
quas C. Gracchus,
qui unus maxime popularis fuit,
non modo non abstulit a senatu,
sed etiam ut necesse esset
quotannis constitui per senatum lege sanxit,
eas lege Sempronia per senatum decretas rescidisti,
extra ordinem sine sorte nominatim dedisti
non consulibus,
sed rei publicae pestibus:
nos, quod nominatim rei maximae paene iam desperatae
summum virum saepe ad extrema rei publicae discrimina
delectum praefecimus,
a te reprehendemur?
Quid tandem?
si quae
tum in illis rei publicae tenebris caecisque nubibus et procellis,
cum senatum a gubernaculis deiecisses,
populum e navi exturbasses,
ipse archipirata
cum grege praedonum impurissimo
plenissimis velis navigares —
si quae tum promulgasti constituisti promisisti vendidisti
perferre potuisses,
ecqui locus orbi terrarum
vacuus extraordinariis fascibus atque imperio Clodiano fuisset?

  

top

  

[25] Sed excitatus aliquando Cn. Pompei —
dicam ipso audiente quod sensi et sentio,
quoquo animo auditurus est —
excitatus, inquam,
aliquando Cn. Pompei nimium diu reconditus et penitus abstrusus animi dolor
subvenit subito rei publicae,
civitatemque fractam malis, imminutam ac debilitatam, abiectam
metu ad aliquam spem libertatis et pristinae dignitatis erexit.
Hic vir
extra ordinem rei frumentariae praeficiendus non fuit?
Scilicet tu helluoni spurcatissimo,
praegustatori libidinum tuarum,
homini egentissimo et facinerosissimo, Sex. Clodio,
socio tui sanguinis,
qui sua lingua etiam sororem tuam a te abalienavit,
omne frumentum privatum et publicum,
omnis provincias frumentarias,
omnis mancipes,
omnis horreorum clavis
lege tua tradidisti;
qua ex lege primum caritas nata est,
deinde inopia.
Impendebat fames, incendia, caedes, direptio:
imminebat tuus furor omnium fortunis et bonis.

  

top

  

[26] Queritur etiam importuna pestis
ex ore impurissimo
Sex. Clodi rem frumentariam esse ereptam,
summisque in periculis eius viri auxilium implorasse rem publicam
a quo saepe se et servatam et amplificatam esse meminisset!
Extra ordinem ferri nihil placet Clodio.
Quid? de me quod tulisse te dicis,
patricida, fratricida, sororicida,
nonne extra ordinem tulisti?
An de peste civis,
quem ad modum omnes iam di atque homines iudicarunt,
conservatoris rei publicae,
quem ad modum autem tute ipse confiteris,
non modo indemnati sed ne accusati quidem,
licuit tibi ferre non legem sed nefarium privilegium,
lugente senatu,
maerentibus bonis omnibus,
totius Italiae precibus repudiatis,
oppressa captaque re publica:
mihi populo Romano implorante,
senatu poscente,
temporibus rei publicae flagitantibus,
non licuit de salute populi Romani sententiam dicere?

  

top

  

[27] Qua quidem in sententia
si Cn. Pompei dignitas aucta est
coniuncta cum utilitate communi,
certe laudandus essem
si eius dignitati suffragatus viderer
qui meae saluti opem et auxilium tulisset.
Desinant, desinant homines isdem machinis sperare
me restitutum posse labefactari
quibus antea stantem perculerunt.
Quod enim par amicitiae consularis
fuit umquam in hac civitate coniunctius
quam fuimus inter nos ego et Cn. Pompeius?
quis apud populum Romanum de illius dignitate inlustrius,
quis senatu saepius dixit?
qui tantus fuit labor, quae simultas, quae contentio,
quam ego non pro illius dignitate susceperim?
qui ab illo in me honos,
quae praedicatio de mea laude,
quae remuneratio benivolentiae praetermissa est?

  

top

  

[28] Hanc nostram coniunctionem,
hanc conspirationem in re publica bene gerenda,
hanc iucundissimam vitae atque officiorum omnium societatem
certi homines
fictis sermonibus et falsis criminibus diremerunt,
cum idem illum ut me metueret, me caveret, monerent,
idem apud me mihi illum uni esse inimicissimum dicerent,
ut neque ego ab illo
quae mihi petenda essent
satis audaciter petere possem,
neque ille,
tot suspicionibus certorum hominum et scelere exulceratus,
quae meum tempus postularet
satis prolixe mihi polliceretur.

  

top

  

[29] Data merces est erroris mei magna, pontifices,
ut me non solum pigeat stultitiae meae
sed etiam pudeat,
qui, cum me non repentinum aliquod tempus meum,
sed veteres multo ante suscepti et provisi labores
cum viro fortissimo et clarissimo coniunxissent,
sim passus a tali amicitia distrahi ,
neque intellexerim quibus
aut ut apertis inimicis obsisterem
aut ut insidiosis amicis non crederem.
Proinde desinant aliquando
me isdem inflare verbis:
"Quid sibi iste vult?
nescit quantum auctoritate valeat,
quas res gesserit,
qua dignitate sit restitutus?
Cur ornat eum
a quo desertus est?"

  

top

  

[30] Ego vero neque me tum desertum puto
sed paene deditum,
nec quae sint in illa rei publicae flamma gesta contra me,
neque quo modo,
neque per quos,
patefaciundum mihi esse arbitror.
Si utile rei publicae fuit
haurire me unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem,
etiam hoc utile est,
quorum id scelere conflatum sit,
me occultare et tacere.
Illud vero est hominis ingrati tacere,
itaque libentissime praedicabo
Cn. Pompeium studio et auctoritate aeque
unum quemque vestrum,
opibus, contentione, precibus, periculis denique
praecipue pro salute mea laborasse.
Hic tuis, P. Lentule,
cum tu nihil aliud dies et noctes nisi de salute mea cogitares,
consiliis omnibus interfuit;
hic tibi gravissimus auctor ad instituendam,
fidelissimus socius ad comparandam,
fortissimus adiutor ad rem perficiendam fuit;
hic municipia coloniasque adiit;
hic Italiae totius auxilium cupientis imploravit,
hic in senatu princeps sententiae fuit;
idemque cum dixisset,
tum etiam pro salute mea populum Romanum obsecravit.

  

top

  

  

Cicero's De Domo Sua

  

  

Acceleration Reader Format: 2010, Claude Pavur Latin Teaching Materials Edition at Saint Louis University. The Latin text is adapted from Perseus where it is covered by a Creative Commons Attribution-Share Alike 3.0 United States License.  It was taken from De Domo Sua Ad Pontifices, ed. Albert Clark (New York: Oxford University Press, 1905-1918) . The full work is available at Barnes & Noble.

  


  

top

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper