Acceleration Readers segment the text into small units of meaning to facilitate the practice of comprehension. For more on this kind of pedagogical typography, see the Preface to the Acceleration Reader Series. When saved as a simple ascii text-file, this material can be broken into shorter files and conveniently used in the Windows freeware program Reading Acceleration Machine. Use the controls on the embedded player or left-click the speaker icon to hear the text read if your browser has the appropriate plug-in for mp3 files. A right-click may allow you to download the file to your own computer.
1.1 Seneca Lucilio Suo Salutem 866k
Ita fac,
mi Lucili:
vindica te tibi,
et tempus
quod adhuc
aut auferebatur
aut subripiebatur
aut excidebat
collige
et serva.
Persuade tibi
hoc sic esse
ut scribo:
quaedam tempora
eripiuntur nobis,
quaedam subducuntur,
quaedam effluunt.
Turpissima tamen est
iactura
quae per neglegentiam fit.
Et si volueris adtendere,
magna pars vitae
elabitur
male agentibus,
maxima
nihil agentibus,
tota vita
aliud agentibus.
Quem mihi dabis
qui aliquod pretium tempori ponat,
qui diem aestimet,
qui intellegat
se cotidie mori?
In hoc enim fallimur,
quod mortem prospicimus:
magna pars eius
iam praeterit;
quidquid aetatis
retro est
mors tenet.
Fac ergo,
mi Lucili,
quod facere te scribis,
omnes horas conplectere;
sic fiet
ut minus ex crastino pendeas,
si hodierno manum inieceris.
Dum differtur
vita transcurrit.
Omnia, Lucili,
aliena sunt,
tempus tantum
nostrum est;
in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem
natura nos misit,
ex qua
expellit
quicumque vult.
Et tanta stultitia mortalium est
ut
quae minima et vilissima sunt,
certe reparabilia,
inputari sibi
cum inpetravere
patiantur,
nemo
se iudicet quicquam debere
qui tempus accepit,
cum interim hoc unum est
quod
ne gratus quidem
potest reddere.
Interrogabis fortasse
quid ego faciam
qui tibi ista praecipio.
Fatebor ingenue:
quod
apud luxuriosum sed diligentem
evenit,
ratio mihi constat inpensae.
Non possum dicere
nihil perdere,
sed quid perdam
et quare
et quemadmodum
dicam;
causas paupertatis meae
reddam.
Sed evenit mihi
quod
plerisque
non suo vitio ad inopiam redactis:
omnes ignoscunt,
nemo succurrit.
Quid ergo est?
Non puto pauperem
cui quantulumcumque superest
sat est;
tu tamen
malo
serves tua,
et
bono tempore
incipies.
Nam ut visum est
maioribus nostris,
'sera
parsimonia in fundo est';
non enim tantum minimum
in imo
sed pessimum remanet.
Vale.
1.2 Seneca Lucilio Suo Salutem 989k
Ex iis
quae mihi scribis
et ex iis
quae audio
bonam spem de te
concipio:
non discurris
nec
locorum mutationibus
inquietaris.
Aegri animi
ista iactatio est:
primum argumentum compositae mentis
existimo
posse
consistere
et
secum morari.
Illud autem vide,
ne ista lectio
auctorum multorum
et omnis generis voluminum
habeat
aliquid vagum et instabile.
Certis ingeniis
inmorari et innutriri
oportet,
si velis
aliquid trahere
quod in animo fideliter sedeat.
Nusquam est
qui ubique est.
Vitam in peregrinatione exigentibus
hoc evenit,
ut
multa hospitia habeant,
nullas amicitias;
idem accidat necesse est iis
qui
nullius se ingenio
familiariter applicant
sed omnia
cursim et properantes
transmittunt.
Non prodest cibus
nec corpori accedit
qui statim sumptus emittitur;
nihil aeque sanitatem inpedit
quam remediorum crebra mutatio;
non venit vulnus ad cicatricem
in quo medicamenta temptantur;
non convalescit planta
quae saepe transfertur;
nihil tam utile est
ut in transitu prosit.
Distringit
librorum multitudo;
itaque
cum legere non possis
quantum habueris,
satis est habere
quantum legas.
'Sed modo'
inquis,
'hunc librum
evolvere volo,
modo illum.'
Fastidientis stomachi est
multa degustare;
quae ubi varia sunt et diversa,
inquinant
non alunt.
Probatos itaque
semper lege,
et si quando
ad alios deverti libuerit,
ad priores redi.
Aliquid cotidie adversus paupertatem,
aliquid adversus mortem auxili
compara,
nec minus adversus ceteras pestes;
et cum multa percurreris,
unum excerpe
quod illo die concoquas.
Hoc
ipse quoque facio;
ex pluribus
quae legi
aliquid adprehendo.
Hodiernum hoc est
quod apud Epicurum nanctus sum
(soleo enim
et in aliena castra transire,
non tamquam transfuga,
sed tamquam explorator):
'honesta' inquit 'res
est laeta paupertas.'
Illa vero non est paupertas,
si laeta est;
non qui parum habet,
sed qui plus cupit,
pauper est.
Quid enim refert
quantum illi in arca,
quantum in horreis iaceat,
quantum pascat aut feneret,
si alieno imminet,
si non adquisita
sed adquirenda
conputat?
Quis sit divitiarum modus
quaeris?
Primus
habere quod necesse est,
proximus
quod sat est.
Vale.
1.3 Seneca Lucilio Suo Salutem 1049k
Epistulas ad me perferendas
tradidisti,
ut scribis,
amico tuo;
deinde admones me
ne
omnia cum eo ad te pertinentia
communicem,
quia non soleas
ne ipse quidem
id facere:
ita eâdem epistulâ
illum
et dixisti amicum
et negasti.
Itaque
si
proprio illo verbo
quasi publico
usus es
et sic illum
amicum vocasti
quomodo omnes candidatos
'bonos viros' dicimus,
quomodo obvios,
si nomen non succurrit,
'dominos' salutamus,
hac abierit.
Sed
si aliquem amicum existimas
cui non tantundem credis
quantum tibi,
vehementer erras
et non satis nosti
vim verae amicitiae.
Tu vero omnia
cum amico delibera,
sed de ipso prius:
post amicitiam
credendum est,
ante amicitiam
iudicandum.
Isti vero
praepostero officia permiscent
qui,
contra praecepta Theophrasti,
cum amaverunt
iudicant,
et non amant
cum iudicaverunt.
Diu cogita
an tibi
in amicitiam
aliquis recipiendus sit.
Cum placuerit fieri,
toto illum pectore admitte;
tam audaciter
cum illo loquere
quam tecum.
Tu quidem
ita vive
ut nihil tibi committas
nisi quod committere
etiam inimico tuo
possis;
sed
quia interveniunt quaedam
quae consuetudo fecit arcana,
cum amico
omnes curas,
omnes cogitationes tuas
misce.
Fidelem si putaveris,
facies;
nam quidam
fallere docuerunt
dum timent falli,
et illi
ius peccandi
suspicando
fecerunt.
Quid est
quare ego ulla verba
coram amico meo retraham?
Quid est
quare me
coram illo
non putem solum?
Quidam
quae
tantum amicis committenda sunt
obviis narrant,
et in quaslibet aures
quidquid illos urit
exonerant;
quidam rursus
etiam carissimorum conscientiam
reformidant
et, si possent,
ne sibi quidem credituri
interius premunt
omne secretum.
Neutrum faciendum est;
utrumque enim
vitium est,
et omnibus credere
et nulli,
sed alterum
honestius dixerim vitium,
alterum tutius.
Sic utrosque reprehendas,
et eos
qui semper inquieti sunt,
et eos
qui semper quiescunt.
Nam illa tumultu gaudens
non est industria
sed exagitatae mentis concursatio,
et haec non est quies
quae
motum omnem
molestiam iudicat,
sed dissolutio et languor.
Itaque hoc
quod apud Pomponium legi
animo mandabitur
'quidam
adeo in latebras refugerunt
ut putent in turbido esse
quidquid in luce est.'
Inter se
ista miscenda sunt:
et quiescenti agendum
et agenti quiescendum est.
Cum rerum natura
delibera:
illa dicet tibi
et diem fecisse se
et noctem.
Vale.
1.4 Seneca Lucilio Suo Salutem 1813k
Persevera
ut coepisti
et quantum potes
propera,
quo diutius frui
emendato animo et composito
possis.
Frueris quidem
etiam dum emendas,
etiam dum componis:
alia tamen illa voluptas est
quae percipitur
ex contemplatione mentis
ab omni labe purae et splendidae.
Tenes utique memoria
quantum senseris gaudium
cum praetexta posita
sumpsisti virilem togam
et in forum deductus es:
maius expecta
cum puerilem animum deposueris
et te in viros
philosophia transscripserit.
Adhuc enim
non pueritia
sed,
quod est gravius,
puerilitas
remanet;
et hoc quidem peior est,
quod auctoritatem habemus senum,
vitia puerorum,
nec puerorum tantum
sed infantum:
illi levia,
hi falsa
formidant,
nos utraque.
Profice modo:
intelleges
quaedam ideo minus timenda
quia multum metus adferunt.
Nullum malum
magnum
quod extremum est.
Mors
ad te venit:
timenda erat
si tecum esse posset:
necesse est
aut non perveniat
aut transeat.
'Difficile est'
inquis
'animum perducere
ad contemptionem animae.'
Non vides
quam
ex frivolis causis
contemnatur?
Alius
ante amicae fores
laqueo pependit,
alius
se praecipitavit e tecto
ne dominum stomachantem diutius audiret,
alius
ne reduceretur e fuga
ferrum adegit in viscera:
non putas
virtutem hoc effecturam
quod efficit
nimia formido?
Nulli
potest secura vita contingere
qui de producenda nimis cogitat,
qui
inter magna bona
multos consules
numerat.
Hoc cotidie meditare,
ut possis
aequo animo
vitam relinquere,
quam multi
sic conplectuntur
et tenent
quomodo
qui
aqua torrente rapiuntur
spinas et aspera.
Plerique
inter mortis metum et vitae tormenta
miseri fluctuantur
et vivere nolunt,
mori nesciunt.
Fac itaque tibi
iucundam vitam
omnem pro illa sollicitudinem deponendo.
Nullum bonum adiuvat habentem
nisi
ad cuius amissionem
praeparatus est animus;
nullius autem rei facilior amissio est
quam
quae desiderari amissa non potest.
Ergo
adversus haec
quae incidere possunt
etiam potentissimis
adhortare te
et indura.
De Pompei capite
pupillus et spado
tulere sententiam,
de Crasso
crudelis et insolens Parthus;
Gaius Caesar iussit
Lepidum
Dextro tribuno praebere cervicem,
ipse
Chaereae praestitit;
neminem
eo fortuna provexit
ut non tantum illi minaretur
quantum permiserat.
Noli
huic tranquillitati confidere:
momento
mare evertitur;
eodem die
ubi luserunt
navigia sorbentur.
Cogita
posse
et latronem et hostem
admovere iugulo tuo gladium;
ut potestas maior absit,
nemo non servus
habet in te
vitae necisque arbitrium.
Ita dico:
quisquis
vitam suam contempsit
tuae dominus est.
Recognosce
exempla eorum
qui domesticis insidiis perierunt,
aut aperta vi
aut dolo:
intelleges
non pauciores
servorum irâ cecidisse
quam regum.
Quid ad te itaque
quam potens sit
quem times,
cum id
propter quod times
nemo non possit?
At si forte in manus hostium incideris,
victor
te duci iubebit
eo nempe
quo duceris.
Quid te ipse decipis
et hoc nunc primum
quod
olim patiebaris
intellegis?
Ita dico:
ex quo natus es,
duceris.
Haec et eiusmodi
versanda in animo sunt
si volumus
ultimam illam horam
placidi expectare
cuius metus
omnes alias
inquietas facit.
sed ut finem epistulae inponam,
accipe
quod mihi hodierno die placuit
et hoc quoque
ex alienis hortulis
sumptum est:
'magnae divitiae sunt
lege naturae composita
paupertas.'
Lex autem illa naturae
scis
quos nobis terminos statuat?
Non esurire,
non sitire,
non algere.
Ut famem sitimque depellas
non est necesse
superbis adsidere liminibus
nec supercilium grave
et contumeliosam etiam humanitatem pati,
non est necesse
maria temptare
nec sequi castra:
parabile est
quod natura desiderat
et adpositum.
Ad supervacua
sudatur;
illa sunt
quae togam conterunt,
quae nos senescere sub tentorio cogunt,
quae in aliena litora inpingunt:
ad manum est
quod sat est.
Cui
cum paupertate bene convenit
dives est.
Vale.
1.5 Seneca Lucilio Suo Salutem 1322k
Quod pertinaciter studes
et omnibus omissis
hoc unum agis,
ut te meliorem cotidie facias,
et probo
et gaudeo,
nec tantum hortor
ut perseveres
sed etiam rogo.
Illud autem
te admoneo,
ne eorum more
qui non proficere
sed conspici cupiunt
facias aliqua
quae
in habitu tuo aut genere vitae
notabilia sint;
asperum cultum
et intonsum caput
et neglegentiorem barbam
et indictum argento odium
et cubile humi positum
et quidquid aliud
ambitionem perversâ viâ sequitur
evita.
Satis
ipsum nomen philosophiae,
etiam si modeste tractetur,
invidiosum est:
quid si nos
hominum consuetudini
coeperimus excerpere?
Intus omnia dissimilia sint,
frons populo nostra conveniat.
Non splendeat toga,
ne sordeat quidem;
non habeamus argentum
in quod solidi auri caelatura descenderit,
sed non putemus
frugalitatis indicium
auro argentoque caruisse.
Id agamus
ut meliorem vitam sequamur
quam vulgus,
non ut contrariam:
alioquin
quos emendari volumus
fugamus a nobis
et avertimus;
illud quoque efficimus,
ut nihil imitari velint nostri,
dum timent
ne imitanda sint omnia.
Hoc primum
philosophia promittit,
sensum communem,
humanitatem
et congregationem;
a qua professione
dissimilitudo nos separabit.
Videamus
ne ista
per quae admirationem parare volumus
ridicula et odiosa sint.
Nempe
propositum nostrum est
secundum naturam vivere:
hoc
contra naturam est,
torquere corpus suum
et faciles odisse munditias
et squalorem adpetere
et cibis non tantum vilibus uti
sed taetris et horridis.
Quemadmodum
desiderare delicatas
res luxuriae est,
ita
usitatas et non magno parabiles fugere
dementiae.
Frugalitatem
exigit philosophia,
non poenam;
potest autem esse
non incompta frugalitas.
Hic mihi modus placet:
temperetur vita
inter bonos mores et publicos;
suspiciant omnes
vitam nostram
sed agnoscant.
'Quid ergo?
Eadem faciemus
quae ceteri?
Nihil
inter nos et illos
intererit?'
Plurimum:
dissimiles esse nos
vulgo sciat
qui inspexerit propius;
qui domum intraverit
nos potius miretur
quam supellectilem nostram.
Magnus
ille est
qui fictilibus sic utitur
quemadmodum argento,
nec ille minor est
qui sic argento utitur
quemadmodum fictilibus;
infirmi animi est
pati non posse divitias.
Sed ut huius quoque diei lucellum
tecum communicem,
apud Hecatonem nostrum
inveni cupiditatum finem
etiam ad timoris remedia proficere.
'Desines'
inquit
'timere,
si sperare desieris.'
Dices,
'quomodo
ista tam diversa
pariter sunt?'
Ita est,
mi Lucili:
cum videantur dissidere,
coniuncta sunt.
Quemadmodum
eadem catena
et custodiam
et militem copulat,
sic ista
quae tam dissimilia sunt
pariter incedunt:
spem
metus sequitur.
Nec miror ista
sic ire:
utrumque
pendentis animi est,
utrumque
futuri expectatione solliciti.
Maxima autem utriusque causa est
quod non ad praesentia aptamur
sed cogitationes
in longinqua
praemittimus;
itaque providentia,
maximum bonum condicionis humanae,
in malum versa est.
Ferae
pericula
quae vident
fugiunt,
cum effugêre,
securae sunt:
nos
et venturo
torquemur
et praeterito.
Multa bona nostra
nobis nocent;
timoris enim tormentum
memoria reducit,
providentia anticipat;
nemo
tantum praesentibus
miser est.
Vale.
1.6 Seneca Lucilio Suo Salutem 1100k
Intellego, Lucili,
non emendari me tantum
sed transfigurari;
nec hoc promitto iam
aut spero,
nihil in me superesse
quod mutandum sit.
Quidni multa habeam
quae debeant colligi,
quae extenuari,
quae attolli?
Et hoc ipsum
argumentum est
in melius translati animi,
quod vitia sua
quae adhuc ignorabat
videt;
quibusdam aegris
gratulatio fit
cum ipsi
aegros se esse
senserunt.
Cuperem itaque
tecum communicare
tam subitam mutationem mei;
tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam
habere coepissem,
illius verae
quam
non spes,
non timor,
non utilitatis suae cura divellit,
illius
cum qua
homines moriuntur,
pro qua
moriuntur.
Multos tibi dabo
qui
non amico
sed amicitiâ
caruerint:
hoc
non potest accidere
cum
animos
in societatem
honesta cupiendi
par voluntas
trahit.
Quidni non possit?
Sciunt enim
ipsos
omnia habere communia,
et quidem magis adversa.
Concipere animo
non potes
quantum momenti
adferre mihi
singulos dies
videam.
'Mitte'
inquis,
'et nobis ista
quae tam efficacia expertus es.'
Ego vero
omnia
in te
cupio transfundere,
et in hoc
aliquid gaudeo discere,
ut doceam;
nec me
ulla res delectabit,
licet sit eximia et salutaris,
quam mihi uni sciturus sum.
Si
cum hac exceptione
detur sapientia,
ut illam
inclusam teneam
nec enuntiem,
reiciam:
nullius boni
sine socio
iucunda
possessio est.
Mittam itaque
ipsos tibi libros,
et ne multum operae inpendas
dum passim profutura sectaris,
inponam notas,
ut ad ipsa protinus
quae probo et miror
accedas.
Plus tamen tibi
et viva vox
et convictus
quam oratio proderit;
in rem praesentem venias
oportet,
primum quia
homines
amplius oculis
quam auribus credunt,
deinde quia
longum iter est
per praecepta,
breve et efficax
per exempla.
Zenonem
Cleanthes non expressisset,
si tantummodo audisset:
vitae eius interfuit,
secreta perspexit,
observavit illum,
an ex formula sua viveret.
Platon et Aristoteles
et omnis in diversum itura sapientium turba
plus ex moribus
quam ex verbis Socratis
traxit;
Metrodorum et Hermarchum et Polyaenum
magnos viros
non schola Epicuri
sed contubernium
fecit.
Nec in hoc
te accerso tantum,
ut proficias,
sed ut prosis;
plurimum enim
alter alteri conferemus.
Interim
quoniam diurnam tibi mercedulam debeo,
quid
me
hodie apud Hecatonem delectaverit
dicam.
'Quaeris'
inquit
'quid profecerim?
amicus esse mihi
coepi.'
Multum profecit:
numquam erit solus.
Scito
esse hunc
amicum omnibus.
© 1999-2014 Claude Pavur.