Shakespeare's Sonnets in Latin

translated by

Alfred Thomas Barton

Paedagogica Index

Note on the Text

 

 

1-40    *41-80    81-120    121-154

 

 

XLI

Quod tua libertas in furtis audet amorum
    Dum tibi ab immemori pectore labor ego,
Convenit hoc isti bene formae, convenit annis,
    Teque feres quoquo sollicitabit amor.
Mitis es ingenii facilisque petentibus, ore
    Egregio ac cupidis dignior inde peti;
Sique petit virgo, quis eam non rupe creatus
    Deseret austere reicietve preces?
Hei mihi, sed velles tu nostrae parcere, velles
    Aetati ac formae ponere frena tuae
Abripiunt studiis nam te ferventibus illo
    Qua duplicem nequeas non violare fidem;
Virginis, illam ad te si traxeris ore, tuamque
    Ipsius, idcirco si mihi falsus eris.

XLII

Tu quod habes illam, fuerit carissima quamvis
    Et mihi, non omnis fit meus inde dolor;
Flendum habeo potius quod te tenet illa, medullam
    Cordis eo tactam volnere sentit amor.
Vos tamen, o cupidi, purgem : tu diligis illam
    Et mihi dilectam quatenus esse vides;
Illaque me iuvit, specie crudelis, amico
    Ipsa meo ob causam morigerata meam.
Quidquid in illo igitur perdam, tamen invenit illa,
    Illaque si falsa est, ille lucratus erit.
At sese inveniunt ambo, careoque duobus,
    Et mihi certe illi consuluere bono;
Sed laetum, meus est idem mihi, iunctus in unum;
    Illaque me solum,—credere fas sit—amat.

XLIII

Est oculis visus in me vis optima clausis,
    Namque die observant respiciuntque nihil;
Verum ubi dormivi, te clare deinde tuentur,
    Perque diem caeci perbene nocte vident.
At tua si noctis tenebras illuminat umbra,
    Quantum, o, laetifices clarior ipse diem!
Eniteas quanto tu lumine, cuius imago
    Tenuis ad occlusas est ita clara genas!
O iucundum oculis, inquam, super omnia nostris
    Te luce in viridi cernere posse palam,
Qui super obscuros orbes somnoque gravatos
    Forma nites tenuis, forma venusta tamen.
Clara dies, dum te videam, densissima nox est,
    Noxque dies, ubi te sistit ob ora sopor.

XLIV

Tarda caro si mens esset distantia terris
    Invida nullum ad te detinuisset iter;
Finibus e longis spatiorum ignarus adessem
    Continuo, stares quo mihi cunque loco.
Intererat nihili si pes insisteret oram
    Quae foret extremo dissociata situ;
Nam maria et terras ea transsilit, acta volando
    Tam rapide ut secum quo velit ire putat.
Sed crucior quod mens non sum, longissima saltu
    Millia te versus quae superare queat;
Me grave onus tardat liquidi crassique, coactum
    Temporis ignavas, hei mihi, flere moras.
Nam lacrimas tantum mihi rerum sufficit illud
    Par grave, fortunae tristis utrimque notam.

XLV

Altera bina in me levis aura et purior aether,
    Te prope sunt, quoquo me rapit hora loci.
Hic animam signat, spes illa, et adesse videntur
    Absentes, tanta mobilitate meant.
Nam quotiens ad te par hoc animosius ivit
    Significaturum quae pia mandat amor,
Vita mea, ex istis retinens elementa quaternis
    Bina modo, ad mortem paene redacta dolet.
Dum cito legatis a te revolantibus illis
    Vita recomposita est, ut fuit ante, mihi.
Nam citius dicto revolarunt, deque salute
    Certa tua docti me quoque certa docent.
Laetor in auditis, nec longum gratia durat,
    Namque remitto ambos et redit ille dolor.

XLVI

In me lis oculo cum pectore saevit, in utro
    Copia picturae debeat esse tuae.
Volt oculus nam pectus ab omni iure videndi
    Claudere; volt oculo demere pectus idem.
Te positum in sese pectus docet esse, nec unquam
    Lucentes oculos hunc penetrasse locum.
Alter it infitias ea dici vera, tuamque
    Effigiem in sese semper inesse docet.
Arbitrium in litis coguntur conscia veri
    Sensa, cliens cordis contiguumque genus.
Lite perorata decernunt illa decere
    Quas oculum partes, quas mage pectus amans:
Nempe ut in externis oculus regat, intima vero
    Qua pietas habitet pectoris esse volunt.

XLVII

Sic oculus panxit cum pectore foedus, et ambo
    Obsequia alternant officiique vices.
Sic quotiens oculus desiderat ora videre
    Vera tua, et lacrima pectus inundat amor,
Protinus ille famem restinguit imagine pita,
    Ac iubet ad falsas pectus adesse dapes.
Vtitur hospitio tum pectoris, eius amori,
    Eius imaginibus se sociare libet.
Sic sive a tabula, seu cordis imagine factum
    Credimus, hinc absens tu mihi semper ades.
Nam mea sensa extra nullus tibi, care, recessus
    Linquitur, adsum illis, semper et illa tibi.
Sensaque paullisper si languent, pectus in omnes
    Delicias oculo visa tabella ciet.

XLVIII

Quo studio excedens abdebam frivola rerum
    Omnia post firmas quantulacunque seras,
Integra ut illa meos asservarentur in usus,
    Fidaque rimantem falleret arca manum!
Tu mihi, gemma omnis prae quo sordere videtur,
    Solamen solitum tu mihi, iamque dolor,
Vnus amicorum carissimus, unaque cura,
    Desereris, cuivis praeda relicta malo.
Te loculis condo in nullis, nisi septa tenere
    Mollia te possint pectoris ipsa mei;
Qua quotiens non es, fingo te credulus esse,
    Ac venias liber, liber et inde migres.
Ac tamen ex illo ne tu rapiare verendum est;
    Talibus in spoliis non bene firma fides.

XLIX

Illud ego in tempus, si quando venerit illud,
    Durior in vitiis cum videare meis,
Ac tibi amicitiae ratio sit ducta severe
    Admonitis uso consiliisque senum;
Cum me praetereas ore ignorantis, easque
    Vix oculos tollens, sidera bina, tuos;
Atque amor, affectu quantum mutatus ab illo!
    Incipiat multum de gravitate loqui;
Illud ego in tempus iam munimenta paravi
    Tuta, nihil fassus me meruisse boni.
Attollensque manum me contra dicta tuebor
    Omnia quae possint ius stabilire tuurn.
lure quidem multo miserum me linquere possis,
    Quem nequeo causam dicere cur quis amet.

L

Quam gravis ire viam pergo, cum finis eundi
    Tantopere optatus tristius illud habet,
Vt requies noturna mihi decantet in aure
    A caro tot habes millia mensa tuo.'
Vector equus mecum hac oppressus mole dolorum
    Repit iners, in me tale gravatus onus;
Ceu sciat instintu naturae, nil mihi velox
    Esse volenti, a te dum properamus iter.
Sanguineum calcar porro non urget euntem
    Quo subita interdum confodit ira cutem;
Ille gravi gemitu respondet, acerbius istud
    Auribus his lateri quam mea plaga fuit.
Cum gemitu pecudis quoniam cura illa recursat,
    Porro tristitiam, laeta iacere retro.

LI

Sed pietate mea sic excusata caballi
    Segnitia est, a te cum mihi tardat iter;
Hinc, ubi tu restas, quo praeceps auferor? inquam,
    Dum redeam, alatis non eget usus equis.
Quid tamen, o, veniae tandem miser ille merebit,
    Cum rapidi nihilum non videatur iners?
Vtar enim calcare procellis vefus in ipsis,
    Vixque habeat motum praepetis ala mihi.
His desideriis nil respondebit equinum,
    Ardor at ipse unus quem pius excit amor;
Hinniet hic, non lenta pecus, certaminis igne,
    Illa sed hoc veniae pro pietate feret;
Libera eat, quoniam sic a te segnis abibat,
    Et pedibus versum te mihi cursus erit.

LII

En ego sum diti similis, qui possit adire
    Clavis ope abstrusas, si videatur, opes;
Quas tamen ille hora non contemplabitur omni,
    Ne perdant aciem gaudia rara suam.
Relligio est festis longi sollemnibus anni
    Maxima, quod redeunt rarius illa tamen;
Stant intervallis, ut cnagni quaeque ruboris
    Gemma, vel egregius torquis in orbe lapis.
Te retinens tempus quasi cista est, arcave, dicam,
    Talis, ubi possit vestis honesta tegi,
Omnium ut horarum sit felicissima demum
    Vna, diu inclusus cui reseretur honos.
Tu potius felix, virtutem propter amicis,
    Absens seu praesens, spesve decusve tuis.

LIII

Qua tu materie, quo demum corpore constas
    Vnus, at innumeris cin tus imaginibus?
Dum species aliis una est, sua cuique figurae,
    Reddere tu cunctas, una figura, potes.
Enumera veneres in Adonide, pictaque prave
    Quamlibet effigies os habet illa tuum.
Pinge Helenen, eiusque genis offunde venustum
    Omne, sub Argivo tu novus ore venis.
Si loquimur de vere aut ubere divitis anni,
    Purpureus veris fit tuus iste color;
Illa tui nobis generosi cordis imago est,
    Teque refert species optima quaeque rei.
Sed tua dum pars fit quacunque est gratia formae,
    Te penes est unum pectoris ista fides.

LIV

O quam forma solet formosior illa videri
    Cui decus accessit quod dabit una fides!
Forma rosae pulchra est, at pulchrior esse putatur
    Aura quod in medio vivit odora sinu.
Flosculus in pratis tanto splendore rubescit
    Quantus odoriferis est color ille rosis;
Pensilis in spina simili, lascivit ut illae
    Cum Zephyri timidas elicit aura comas.
Sed, species tantum, spretus floretque caditque,
    Labitur, at nemo tollere curat humo;
Non ea fit natura rosis, dulcissimus unus
    Nascitur ex illis cum moriuntur odor.
Sic tibi, dulce caput, dum formae gloria marcet,
    Stat fidei testis pagina nostra tuae.

LV

Marmora non poterunt regumve aurata sepulcra
    Durando numeros exsuperasse meos;
Clarior et multo tu praefulgebis in illis
    Quam lapide in putri pulvereoque situ.
Cum statuas fera bella ruent, interque tumultus
    Marmoribus structum discutietur opus,
Nec Martis gladius nec belli concita flamma
    Hoc monumentum uret discutietve tui.
Prodieris superans oblivia mortis iniqua
    Ipse, tuis fuerit laudibus usque locus;
Vltima posteritas oculos nam figet in illis
    Hunc habitura orbem donec in igne cadet.
Iudicii sic ad tempus quando ipse resurges,
    Vivis in hoc, et te perlegit omnis amans.

LVI

Collige, dulcis amor, renovatum collige robur,
    Nec minus esse acer tu videare gula.
Nam gula quantumvis hodie satietur edendo,
    Institerit certe cras renovata fames.
Tu quoque idem facias; hodie si clausa tenebis
    Lumina deliciis exsatiata suis,
Lumina cras aperi, nec amoris spiritus ille
    Langueat aeterno victus inersque situ.
Sit tibi discidium hoc ut binos inter amantes
    Pontus, ubi immissis litora findit aquis.
Quoque die adveniunt oras, visuque beantur
    Si modo longinquus dispiciatur amor.
Vel sit hiems oppleta gelu, ter amabilis aestas
    Cum fuerit Zephyris, terque morata, suis.

LVII

Me tibi subiectum, quidni delectet adesse
    Horis arbitrii temporibusque tui?
Donec enim tu me posces, nullum utile tempus
    Est mihi, nulla meum cura requirit opus.
Taedia vix ausim longa increpitare diei,
    Respiciens horas dum mihi, care, redis;
Noluerim valde sit visa absentia tristis,
    Cum mihi digrediens dixeris ore 'vale.'
Noluerim et curis illud dubitare malignis
    Quone loco degas, quid meditere rei;
Me teneam, ut servus, sensu defixus in uno,
    Quam facias hilares quos apud esse velis.
Credula res amor est, et quae tua cunque fuere
    Acta, voluntatem consulit ille boni.

LVIII

Me tibi qui domuit deus hoc avertat, ut ausim
    Vlla voluptatis tempora nosse tuae;
Vtve petat servus causas rescire morandi,
    Otia qui iustum est opperiatur heri.
O potius patiar quodcunque absentia mandat,
    Quae tibi libertas, si mihi carcer, erit;
Sim patiens mitisque animi toleransque morarum,
    Coniciens in te crimina nulla mali.
Sis ubi vis, id iuris habes ut tempora rebus
    Partiri possis, quae quibus ipse velis;
Arbitrio blandire tuo, fas esse fatemur
    Vt tibi condones dum facis omne nefas.
Exspectare meum est, o perquam triste, nec ullis
    Irasci imperiis, sint pia necne, tuis.

LIX

Si novitas nulla est, hodiernaque cuncta fuere,
    Vt misere vatum fallitur omne genus;
Qui studio ingenti certant nova gignere versu
    Atque, nefas! aliis ante creata creant!
O utinam solis quingentos ante meatus
    Historiae penetret dispiciatque fides,
Teque mihi antiquo monstret sub imagine libro
    Qua fuerit primis mens imitata notis;
Rescierim quid sit de te mirata vetustas
    Tot decora in formam consociante tuam;
An melior sit nostra dies an vicerit illa,
    An referant rerum cursus et orbis idem.
O certe a priscis immensam saepe poetis
    Materies laudem non ita digna tulit.

LX

Vt pelagi fluctus lapidosa ad litora currunt
    Ad finem properant tempora nostra suum;
Excipit hora horas, undam premit unda priorem,
    Contendunt omnes ulteriora sequi.
Natus in immensas sol ingens luminis oras
    Inde suum repit, dum sit adultus, iter;
Verum ibi defectus oppugnant eius honorem,
    In donoque suo temporis ira furit.
Scit vegetum iuveni florem corrumpere tempus,
    Fronte in virginea tempus arare notas;
Tempus edit rari quidquid natura creavit,
    Statque nihil quod non denique falce metat.
Sed versu hoc tua laus venturum stabit in aevum,
    In te saevierit quamlibet illa manus.

LXI

Anne tuo iussu tua visa ipsius imago
    Me prohibet lassas claudere nocte genas?
Quo vaga forma meos ita visus ludere possit
    Siccine somnorum est discutienda quies?
An tuus est animus, quem tu, mea facta notatum,
    Tam procul a membris huc volitare velis?
Nequitias lentasve in me, reor, inspicit horas,
    Is tibi curarum nam solet ire tenor.
Haud ita, quidquid amor magnus valet, omne valere
    Non datur; ut vigilem me meus urget amor.
Qui mihi sic noctu somnos interficit, ille est,
    Vt pro te partis excubitoris agam.
Excubiis nec desum; alibi vigil ipse teneris
    Me sine, dans aliis te propiore frui.

LXII

Me mea mirari noxa est dominata perinde
    Menti, oculo, membris omnibus una meis.
Et dubito capiat numquid medicaminis illa,
    Sic mihi radices cordis in ima tulit.
Nulla alibi voltus par gratia, nulla figura
    Iustior, affirmo, nullaque tanta fides.
Quae merita in me sunt ita metior, omnibus omnes
    Vt meritis unum me superare putem.
Verum ubi me speculum mihi detegit, ora perusta
    Solibus, antiquis dedecorata notis,
Haud ea miratum, sed eis contraria cunctis
    Me video; iste sui turpe fuisset amor.
Te—sumus unus—ea signabam laude, meumque
    Pingebam senium flore, venuste, tuo.

LXIII

Ante, mei similis, iaceat quam noster amicus,
    Fractus ab iniusta temporis ipse manu;
Aut vegetus sit sanguis ab insidiantibus horis
    Haustus, et insculptis frons ea plena notis;
Hoc ubi nondum illo progressum mane iuventae
    Noctis in abruptum protinus unde cadat,
Regiave haec species vanescere coeperit omnis,
    Aut evanuerit, veris et eius opes;
Illud ego in tempus iam munimenta cruentas
    Falciferi ad furias firma futura paro;
Ne faciem humanis hanc cordibus exsecet unquam,
    E vita fuerit cum mihi raptus amor.
Nigris forma notis ea iam mandetur, ibique
    Vivat in aeternis versibus ille virens.

LXIV

Cum video antiqui quondam decora aurea saecli
    Omnia damnosis eruta temporibus,
Eversasque solo turris, aeternaque ferri
    Robora mortali subdita saevitiae;
Cum video fluctus partem violenter avaros
    Demere harenoso litoris imperio,
Et terram liquidas invadere rursus in undas.
    Partaque pro demptis, proque ope pauperiem;
Cum sic ire vices video per mutua rerum,
    Factumque e solidis molibus exitium;
Me quoque tanta ruina monet, quandoque futurum
    Vt dirimat nostram tempus amicitiam.
O dolor exanimans, o et deflendus, habere
    Id cui praemetuas tu tamen interitum!

LXV

Sique aeris, lapidis, terrae, vastique profundi
    Robora sic letum lugubre cuncta domet,
Gratia quid formae ad tantas contenderit iras,
    Vix superans propriis viribus illa rosam?
Mellifer aestatis num spiritus arma dierum
    Expugnatorum perniciosa feret,
Si non indomitae rupes, non ferrea claustra
    Stent valida, at longus subruat omne dies?
O meditanti atrox! ubi tempus tuta malignum
    Optima naturae gemma latere queat?
Quisve manu rapidam conatur sistere pestem,
    Ac formae spoliis abstinuisse iubet?
Nemo, nisi hoc mirum valeat, meus ille videndus
    Perpetuo in nigris aurea forma notis.

LXVI

Mortem aveo fessus multis ego, nempe videndo
    Virtutem genitam pauperiore loco;
Quidquid egens et inops, nitido spetabile cultu,
    Pollutamque pii pectoris esse fidem;
Omnibus indignos auri fulgore nitentes,
    Tum sua virginibus nomina laesa probris;
Improba vel santis obiecta, valentiaque arma
    Claudorum auspiciis debilitata ducum;
Imperio siluisse artes; notumque medentes
    Inter, ab inscitis scita solere regi;
Simplicibus verisque affigi nomen ineptis,
    Postque malum victrix optima capta trahi;
His ego defessus cunctis abscedere vellem,
    Ni mihi sic esset destituendus amor.

LXVII

Et scelerum haec inter contagia vivat, habendus
    In lenociniis, proh pudor, ille mali?
Impietas lucretur enim sibi commoda multa,
    Eniteatque, eius scilicet ipsa comes.
Illius et faciem fucusne fefellerit arte,
    Exanime a vivo surpueritque decus?
Cur adeo quaeratur enim minus ore venustis
    Falsa rosa, est illi dum rosa vera genis?
Quid tenet in vivis illum? quasi viribus haustis
    Natura, ad venas orba rubore, iacet.
Illius auxiliis ea pendet tota, trahensque
    Gloriam ab innumeris vivit ab eius ope.
Hinc ea servat eum; quam dives talibus esset
    Ante malos hodie testificata dies.

LXVIII

Ille diem voltu revocat cum vixit obîtque
    Mortali species, ut sua cuique rosae;
Gessit ubi nemo fictae simulamina formae,
    Falsa super vivas ausa sedere genas;
Aurea caesaries necdum, ius triste sepulcri,
    Erasa exanimis frontibus ulla fuit;
In capite alterius traheretur ut altera vita,
    Vivaque defunctae vellere compta foret.
En pictura viris antiquae sancta diei,
    Pura sine ornatu, candida, tota sui;
Non aliunde virens effloruit illius aestas,
    Non veterum exuviis enitet ille novus;
Quem natura tuens falsae docet artis amantes
    Quid fuerit priscis forma decora viris.

LXIX

Quae videt in te volgus egent nullius, eisque
    Fingere mens nihilum pulchrius ulla potest.
Haec tibi per cunctas concessa est gloria linguas,
    Dictaque verum intra, laudat ut hostis homo.
Externam speciem sic laus externa coronat;
    Haec tamen ora ipsis dissona multa crepant;
Quodque dabant laudis conturbant omne, videndo
    Vlterius quam se fert oculata fides.
Sitne tibi inquirunt animi par candor, et illud
    Noscitur ex actis coniciturve tuis;
Blandaque dum facies illis, mens invida secum
    Foetorem lolii flos,' ait, 'iste refert.'
At lolium si flos oleat, causam esse putarim
    Hanc ego: communi creverat ille loco.

LXX

Non quia culparis meruisse videbere, livor
    Egregium telo destinat omne suo.
Gloria pulchrorum est suspectos esse malignis,
    In liquido cornix aethere multa volat.
Sis bonus, eniteat tua quoque in crimine virtus
    Clarior, ex ipso tempore nacta fidem.
Primitiae florum mordaci a peste petuntur,
    At tua dedecoris pura iuventa nitet.
Insidias iuveni structas aut effugis omnis
    Integer, aut victor, si peterere malo.
Laus datur, at linguas frenat non illa malignas,
    Haec tibi in aeternum libera pestis aget.
Si speciem obtegeret nullam tibi livida fama,
    Tu regeres unus pectora cuncta virum.

LXXI

Flere mihi nolis quando, dilecte, supremum
    Raucus campanae planxerit ille sonus,
Nuntius ille sonus fugisse haec tristia vitae
    Me semel, ac vermes inter habere locum.
Quin etiam releges si forte haec verba, recuses
    Quaenam ea panxisset vel meminisse manus;
Tantus amor meus est ut labi malit ab isto
    Pectore, quam memorem te doluisse mei.
O, inquam, versum hunc si tum fortasse videbis
    Quando ego communi pulvere mixtus ero,
Nomen rite meum labris committere noli;
    Fac potius mecum sit tumulatus amor.
Ne sapiens possit causam scrutatus habere
    Ludibrio lacrimas ob mea fata tuas.

LXXII

O grave ne quondam ducas recitasse petenti
    Quid meritum in me sit post mea fata coli;
Post mea fata meum, care, obliviscere nomen,
    Nil habeas in me namque docere boni.
Ni pietas ausit mendacia fingere quaedam
    Plus mihi pro meritis auxiliata meis,
Possit ut id laudis cumulari in morte peremptum
    Quod nequeat vivo reddere vera fides.
O tua ne pietas fallax habeatur in isto,
    Optima quod de me, ficta sed illa, canas,
Fac tumulatum una mihi sit cum corpore nomen,
    Neve superfuerit tantus utrique rubor.
Nam rubor est mihimet nihilo dignanda creanti,
    Ac pariter tibi sit, si leviora colas.

LXXIII

In me, care, potes velut anni noscere tempus
    Lutea cum pendens arbore rara coma est,
Vel potius cum nulla, at frigore nuda tremiscunt
    Bracchia, nuper avis templa canora sono.
Tale meae videas lumen pallere diei
    Pallet ad occiduas vespere quale plagas;
Quod nox furva brevi totum, mors altera, tollit
    Omniaque obsignans inde secuta quies.
Dispicias in me tantum vitale caloris
    In cinere est quantum relliquiisque foci,
Qua rubet exiguo languescens igne favilla
    Ab nutrimentis interitura suis.
Illa vides, et amas auctis affectibus omne
    Vnde recedendum post breve tempus erit.

LXXIV

At sis contentus, cum vis horrenda, vadari
    Nescia, me saeva prenderit illa manu,
Nonnihil in versu hoc linquam vitale, quod una
    Cum numeris habeas usque, meique memor.
Tuque recensebis simul his unum illud, amice,
    Quod tibi devovi seposuique sacrum;
Fas cinis ad cinerem redeat, set spiritus ipse
    Est tuus, interior pars meliorque mei.
Inde puta ereptum vitae modo vile putamen,
    Cum mihi mortale hoc, vermibus esca, cadit;
Id cadit ignavus potuit quod vincere culter,
    Tam miserae nolis tu meminisse rei.
Eius enim valuit modo quod vitale latebat
    Intus, in his autem versibus illud habes.

LXXV

Sensibus omne meis illud, carissime, praestas
    Pabula quod pecori, gratus et imber humo;
Teque super mecum certamina tanta peregi
    Quanta habet aggestas inter avarus opes;
Qui modo laetus eis inhiat, modo respicit aevum
    Mente rapax, an se despoliare paret.
Sic mihi iam praestat solo tecum esse, measque
    Deinde voluptates quemque videre virum.
Nunc oculos implere tua dulcedine possum,
    Tum faciem avertis discruciorque fame.
Nil scio, nil aveo iucundum ea praeter, amice,
    Quae mihi das, vel quae tu dare solus habes.
Sic ego quoque die nullis atque omnibus utor
    Deliciis, versa plenus inopsque vice.

LXXVI

Cur adeo venerum sterilis mea musa novarum,
    Tam procul a varia flexibilique vice?
Cur ego non saecli de more recentia dignor
    Respicere, inque novos verba reflexa modos?
Cur genus est scriptis unum mihi semper idemque,
    Vestis et inventis inditur una meis,
Paene meum ut nomen prodat vox altera quaeque
    Et faciat certam, fluxerit unde, fidem?
O quia te solum cepi, dilecte, canendum,
    Materia super hac, teque et amore, moror.
Ars mea sic una est, notis nova gratia verbis
    Danda, vel eiusdem forma novanda rei.
Vt renovatur enim sol cursu semper eodem,
    Sic eadem narrans et renovatur amor.

LXXVII

Admonitus speculo tua quam durabile forma,
    Ac labente umbra quam fugitiva dies,
I, puer, his vacuis tua sensa inscribe tabellis,
    Eque tuo possis discere multa libro.
Quae speculum verax rugosa ostenderit ora,
    Ora sepulcrorum te meminisse volent;
Lapsaque furtive te gnomonis umbra monebit
    Furtive ad mortem tendere cuique viam.
En, age, siqua minus retinebit talia pectus,
    Chartarum in vacuas illa tuenda refer;
Sensa tua invenies illic nutrita fuisse,
    Cumque nova facie pectus inire tuum.
Officia haec rerum prosunt, si respicis, ipsi,
    Factus et exemplis ditior inde liber.

LXXVIII

Nomine sub musae quoniam te saepe vocavi,
    Ac numeris totiens auxiliare meis,
Scriptorem se quisque meo corroborat usu
    Subque tuo affatu spargit ubique libros.
Lumina quae mutum cantus docuere canoros
    Ista tua, ac stolidum corde superna sequi,
En, aliquid pennarum et doctis vatibus addunt,
    Ac maiestati fit geminatus honos.
Tu tamen in nostra potius laetere Camena,
    Eius enim tua vis, aut oriunda tuâ est;
Corrigis in reliquis quod durius incidit auri,
    Artibus et magnis additur ista venus.
At mihi tu constas ars ipsa, rudisque loquendi
    Aequiparo per te pectora docta virum.

LXXIX

Auxilium mea musa tuum dum sola rogavit,
    Illa tuam ad numeros sola recepit opem;
Sed mihi iampridem versus ea gratia marcet,
    Datque alii musae saucia nostra locum.
Et tua, confiteor, formae pingenda venustas
    Officio calami nobilioris eget;
Sed tuus hic vates, de te quantum invenit, omne
    A te furatur, restituitque tibi.
Si dat honestatem, a gestu furatur honesto,
    Si decus, hoc istis vidit inesse genis;
Dotes praeter eas in te quas vivere notum est,
    Hic tibi nil unquam reddere laudis habet.
Non referas igitur grates mera verba loquenti;
    Quod tibi nam debet, solvis id ipse, rei.

LXXX

Te canere, o, quantum metuo, sub nomine vero
    Quem scio cantari nobiliore lyra!
Vires ille suas in laudem nominis effert,
    Quo mea de meritis vinciat ora metu.
Sed quoniam tua laus ingens ut pontus aquarum est,
    Qua pariter classes naviculaeque natant,
Et mea cymba procax in eis appareat undis,
    Inferior valde viribus ipsa tamen.
Me tua sustineant etiam breviora natantem,
    Ille per immensas naviget actus aquas.
Naufraga sit, nostrae nulla est iactura carinae,
    Grandia sunt illi robora, grande decus.
Sic florente illo peream si naufragus, unum
    Sit grave, naufragii causa fidelis amor.

 

top

 

 

1-40    41-80    81-120    121-154

 

 


 

 

Note

The Sonnets of William Shakespeare with a Latin Translation by Alfred Thomas Barton. Edited, with a prefatory note, by John Harrower. Published at Fourteen Henrietta Street, Convent Garden, London by Martin Hopkinson and company Limited MDCCCCXXIII.   This LTM web-edition © 2004   Claude Pavur, S.J. of Saint Louis University. This material is made freely available for non-commercial educational use.

 

 

 

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

 

 

 

 

pagekeeper