translated by
Alfred Thomas Barton
CXXI
Turpis ero potius quam falso turpis habebor,
Si sit idem meritis immeritisque probrum;
Iustaque depereat, non quae sentitur in actu
Gratia, verum alii quatenus acta vident.
Cur oculis quidam limis, ut turpe, salutet
Quod meus in iuveni sanguine ludit amor;
Nequitiaeve meae custodia nequior adsit,
In vitium id vertens quod reor esse bonum?
Non ita, me voluit quod sum natura, meosque
Qui petit errores denotat ipse suos.
Quae facimus recte si prave iudicat alter,
Propterea accipient actane nostra notam?
Non, nisi damnemus genus omne, et quisque putetur
Improbus, ac praestans improbitate regat.
CXXII
Intus corde meo tua restant dona, tabellae
Perpetuis scriptae mentis imaginibus;
Quas humile id supra fastigium, et omnia supra
Saecla, vel aeternas, en, fore vaticinor.
Vel minimum dico, donec mortalibus ullis
Mens animusque uno foedere constiterint,
Nec quod habent ambo de te reddetur inani
Exitio, nunquam laus tua defuerit.
Ista tabellarum brevitas male ceperat illa
Omnia, amorque tuus non eget indiciis;
Ausus eas igitur fueram dimittere, teque
Capturis melius credere pectoribus.
Ad reminiscendum velle adiumenta tenere
Talia me potius proderet immemorem.
CXXIII
Non ita, mutato non me laetabere, tempus;
Quid nova pyramidum tu mihi monstra refers?
At mihi non nova sunt, non admiranda tuenti,
Hac specie antiquum dissimulatur opus.
Nostra dies brevis est, quodcunque vetustius ergo
Promis, id attonitus deveneratur homo;
Mavolt nempe suis illud natum esse cupitis,
Nec meminit fando talia nota diu.
Odi ego te fastosque tuos, praesentia fingant
Actave, mirandum nil mihi tale puto.
Falso scripta soles, falso conspecta referre,
Curta tibi aeterna, vel nimis aucta, fuga.
Hoc voveo steteritque : fidem me fallere nullam,
Tu licet, o tempus, cetera falce ruas.
CXXIV
Si mihi natus amor fulgenti forte fuisset,
Ille videretur turpe nothumque genus,
Temporis obsequio subiectum, temporis irae,
Hic in honore, ut flos, hic, velut alga, nihil.
Non ita; ab his vicibus rerum procul ille creatus
Nil patitur quando pompa renidet opum;
Plebis obaeratae nullos ille excipit ictus,
Quo sceleris nostros tempora prona vocant.
Vtilitas, leve nomen, ab illo nulla timetur,
Qnae brevium horarum solvere pacta solet;
Solus enim in sese stat prudens, conscius ille
Nullius a nimio sole nec imbre metûs.
Testificor miseros quot fallax tempus adegit
Triste nefas ausos pro pietate mori.
CXXV
Referretne mea, qualis mihi gratia gestus,
Corporis egregii significatus honos;
Illave in aeternum fundamina iacta putarem,
Quae, citius quam vis eruat, ipsa cadunt?
Non video forma captum sua vota superque
Destruere, obsequii ni sciat esse modum?
Blanda ferens gustu pro simplice, fallitur ipse,
Vt cupide spectet nactus, inane lucrum!
Non ita, et obsequium tu nostrum corde prehendas,
Paupera, sed pura mente pieque, fero;
Artis in oblato nihil est panisve secundi,
Sed paria acceptis reddita, meque tibi.
Hinc mendax delator abi, tua crimina veris
Pectoribus minimum maxima quaeque nocent.
CXXVI
O formose puer, qui dedita temporis arma,
Falcem horasque, tua sub dicione tenes;
Qui, quot eunt anni florentior ipse, tuorum
Ora pari monstras consenuisse gradu;
Si natura, potens regere aut impellere fata,
Te retrahit, porro ne properere viae,
Hoc agit ut sollers illudat tempus agendo,
Tuque sibi horarum taedia longa neces.
O metuas illam, servate libidinis ergo!
Nec quod habet cari scit retinere diu.
Tandem erit illius ratio reddenda, ratamque
Te quoque dedendo fecerit esse, puer.
CXXVII
Si veteres inter nigri fuit ulla coloris
Gratia, pulchrarum non fuit ille color,
Iam niveae nigrum formae supponitur heres,
Illius infame est vile nothumque decus.
Nunc, ubi naturae sibi ius manus arrogat omnis,
Ac speciem obscaenis allinit arte genis;
Candida nomen habent nullum, nil sedis honestae,
Nec nisi fucatis ullus habetur honos.
Ipsa superciliis oculisque est Cynthia nigris,
Vtraque sed luctum significare reor;
Luget eas, nulla naturae dote venustas,
Quae genuina audent assimulare dolo.
Isque decet sic luctus eam, fateamur ut omnes
Virginea in specie pulchrius esse nihil.
CXXVIII
Vt numeros pulsas dulces, o dulcior ipsa,
Lignaque sub digitis buxea mota sonant,
Ac regis in liquidum concordia fila canorem
Attonitaeque aures obstupuere meae;
Invidia moveor cernens salientia ligna
Ista tibi in teneras oscula ferre manus,
Dum mihi labra, quibus messis fuit ista metenda,
Ausum ad nequitiae tale pudica rubent.
Delicias ob eas mutare libentius optent
Ipsa suum buxu cum saliente locum;
Quam digiti motu lustrant labente, beantque
Mortua ligna, at non vivida labra viri.
Improbitas quoniam sic floret, ad oscula lignis
Cede manum, at labris, o, tua labra meis!
CXXIX
Corporis ac mentis vires in foeda profusas
Prodit in actu illud quod vocitatur amor,
Volvit actusque actum periuria, crimina, caedes,
Trux, ferus, immanis, saevus, egensque fide;
Contemptum satias affert. Insanius idem
Appetitur, donec copia facta rei,
Insano tunc est odio, velut esca vorata
Cum posita in furias illa vorantis erat.
Nam furit in nactis, furit in venantibus ille,
Olim, hodie, posthac, immoderatus amor;
Cuilibet utenti felix, tristissimus uso,
Pollicitus prae se gaudia, postque nihil.
Scitque ea dum quivis, caelum vitare, venitur
Per quod in hunc Erebum, scit bene nullus homo.
CXXX
Non oculis aequat, fateor, mea Cynthia solem,
Curaliis impar eius in ore rubor;
Pectora prae nivibus prope dixi gilva, comaeque
Si sunt fila, eius fert nigra fila caput;
Est rosa diversis lita guttis, alba rubensque,
Quae rosa non nota est eius in ore mihi;
Est quibus unguentis fragrantius effluit aura
Quam mihi dilectae virginis ulla venit;
Eius amo voces audire, idemque sonare
Dulcius agnosco fila canora lyrae;
Divas, confiteor, spectavi nullus euntes,
Cynthia enim plantis ambulat, itque solo;
Atque Iovem testor, virgo non rarior ulla est
Vatis imaginibus ludificata novis.
CXXXI
Talis es, atque in me pariter dominata puellis
Quas facit immites omnis in ore venus;
Nam fatuo huic cordi tamen es pulcherrima rerum,
Vnaque per terram, scis bene, gemma mihi.
Atque fide vera spectans non nemo negavit
Esse tibi in voltu quo caperetur amor;
Quos ego deceptos verear si dicere, semper
Id mihi iuratum est interiore sinu.
Sensaque firmantes animi, simul ora recordor
Ista tua, en, gemitus intima cordis agunt,
Post alios alii testantes candida cuncta
Iudice me nigris esse secunda tuis.
Praecipue vero factis es nigra, malusque
De facie rumor nascitur inde, puto.
CXXXII
Cynthia, totus amo tua lumina, meque vicissim
Conscia quam crucies illa dolere reor;
Sunt ideo pullata, suum testantia luctum,
Pulchroque intuitu commiserata meum.
Et fateor, nunquam lux matutina videtur
Eoi in glaucis tam speciosa genis;
Nec vespertinas inducens Hesperus umbras
Enitet occidui gloria tanta poli,
Quam tua pullatis facies ornatur ocellis;
O animum pariter fac decus ornet idem.
Ex animo miserere, rei si gratia tanta est,
Omnibus ut pietas partibus una regat.
Fuscam ego tum Venerem iurabo, interque venustas
Non recipi, desit cui tuus iste color.
CXXXIII
Vae tibi, vexanti per eandem, femina, plagam
Volneris infandi meque meumque simul!
Mene habeas lacerare parum, meus unus amicus
Eiusdem subeat servitiine iugum?
Me rapuisti a me pridem crudelis ocellis,
Et geminum iam me vel mage saeva rapis;
Orbus eo, te, meque vagor, perpessus in uno
Tergeminum poenae suppliciique genus.
Ferrea, corde tuo me clausum semper habeto,
Si meus accepto me vade liber eat;
Me teneat quivis, illum mihi cede tuendum,
Sic minor in me sit carceris iste rigor.
Nec fueris non dura, isto nam pectore clausi
Cogimur imperiis ipse meusque tuis.
CXXXIV
Confiteor demum tuus est, tuus ille, puella, est,
Magna meam firmant pignora namque fidem;
Sed tradar tamen ipse, mihi si cesseris illum,
Me geminum, ac vitae spemque decusque meae.
At renues, nec se vinclis ita liberat ille,
Tu nimis es furax, ac nimis ille bonus;
Scriptum aliquod tulerat sponsor quasi noster, eumque
Continuo quae me firma catena tenet.
Iusque venustarum quodcunque est, uteris omni,
O nimium sollers vertere quidque lucro.
A vade tu nostro ius exigis; orbor et illo
Hei mihi, sic eius turpiter usus ope.
Nosque tenes ambos, illo namque omne volente
Solvere pro binis, non ego liber eo.
CXXXV
Quod cupiunt aliae, tu felix ipsa potiris,
Quippe duos uno nomine nacta viros!
Me sentis superesse, velutque incommodus adsum
Delicias optans amplificare tuas.
Tune igitur, virgo, tam multis larga placensque,
Tu mihi non unam morigerere vicem?
Quodne alii cupiunt gratum fatearis id esse,
Sitque cupidinibus gratia nulla meis?
Pontus plenus aquis imbres capit, ille repletus
Immensis opibus, plus tamen addit opum;
Et tibi, si placeat tot amoribus addere nostrum,
Copia amatorum maxima maior erit.
Crede tuos unum—dum pars unius habebor—,
Nullius at iustas reice dura preces.
CXXXVI
Si, prope quod veni, mussant, tua pectora caeca
Corripe, meque tuum finge fuisse virum.
Ille quidem, agnoscunt, recipi consuevit eodem;
O facias igitur quod meus orat amor.
Sic tua vota Venus felix impleverit, opto,
Plurimaque immiscens, inter et illa meum.
Grandis ubi numerus, sententia cuique probatur,
'Vnus homo in turba vix numerandus erit.'
Tuque meum in multis patiare latescere nomen,
Non nihilum dum me vis retinere loci.
Me nihilum credas, nihili si voce notatur
Quod fieri exoptat dulce, puella, tibi.
Denique me sat ames si nomen amaveris ipsum,
Nam penitus quod eo significatur amas.
CXXXVII
Heu, quid in his oculis egisti, o caece Cupido,
Vnde videre, at non noscere visa, queunt?
Quid sit forma decens, et ubi, discernere callent,
Par tamen in pravis cernitur inque bonis.
Si specie blanda capto mihi devenit illum
Cymba sinum, qua iam navigat omnis homo,
Cur oculorum error velut hamo traxit adunco
Non minus et mentem iudiciumque meum?
Mens mea cur, inquam, quod apertum repperit orbi
Hospitium, id septo censeat esse loco?
Curve oculus spectans id dissimulaverit omne,
Detur ut impuris gratia ficta genis?
O procul a veris oculus pectusque vagati
Servitio falsae se dare pestis amant.
CXXXVIII
Veriloquam sese iurat dum Cynthia, falsam
Qui scio iuranti credere nempe volo.
Scilicet ut puerum credat facilemque regenti
Me sibi, et in fictis artibus illa rudem.
Sic puerum fingens ab ea me virgine credi,
Quae vegetos mihi iam sentit iisse dies,
Ipse quoque accipio falsae periuria linguae
Virginis, ac verum sentit uterque premi.
Et negat iniustam sese cur illa? vicissim
Cur ego diffiteor dissimuloque senem?
O in amore bonum est species fidentis, et annos
Dinumerat nemo sponte senilis amans.
Sic ego cum domina fingo, mecum illa, suisque
Amborum vitiis ficta levamen habent.
CXXXIX
O meritum nolis fari, me teste vocato,
Hoc iniustitiae quo mea corda premis.
Non oculo at lingua tua volnera dirige, virgo,
Vsaque vi iusta parce necare dolo.
Sive 'alibi ' causaris 'amo,' me, cara, vidente
Non alium versus lumina flecte virum;
Vt ferias tune artis eges, cum viribus istis
Sistere quas contra vis mea pressa nequit?
Est ita te purgare: suis confixus ocellis
Vt misere fuerim Cynthia nostra videt;
Inde meo par hoc hostile avertit ab ore,
Iniciant aliis ut sua tela viris.
Sed nunquam facias, at ocellis paene peremptum
Conficias totum, meque dolore leves.
CXL
Sis sapiens, crudelis ut es, nolisque superbe
Imposita haec linguae rumpere frena meae;
Inveniam ne verba miser, testantia quantus
Me cruciet, dum tu nil miserare, dolor.
Te sapere an doceam, virgo? si forsan amare
Non potes, at prudens fingere, cara, fuit.
Difficiles aegri quando mors imminet ipsa
A medici capiunt omnia laeta labro.
In furias agerer spe dempta, interque furorem
Fors reperirem in te posse maligna loqui.
Invida res vita est, et iniqua loquentibus aures
Invidiosorum mox habuere fidem.
Quod mihi ne fiat, nec tu violeris, ocellos
Contineas istos, sis vaga corde licet.
CXLI
Certe non oculis te, Cynthia, ductus amavi
Dispiciunt formae tot vitiosa tuae;
Sed mihi pectus amat visum offendentia, pectus
Nil oculis curans quid videatur, amat.
Non capit has aures tua vox, nec corporis ullus
Sensus avet tecum quod sibi dulce frui;
Nulla mihi naris siqua est, aut siqua palati
Gratia, nec cupide tangere promptus amor;
Sed fatuum hoc pectus tibi ne deserviat, illud
Mens mea nec sensus quinque vetare valent.
Quippe viri imperium linquit, fastidia demum
Vt tua pertoleret femineumque iugum;
Hoc tamen et noxae in tantum prodesse videtur,
Quod mihi quae suadet, vindicat illa, nefas.
CXLII
Crimen amare meum est; tua virtus crimen amandi
Odit, ais, metuens ut sit honestus amor.
O misera, amborum vitas inquirere si vis,
Facta cito invenies irreprehensa meae.
Sin aliter, vix sint istis carpenda labellis,
Purpureus quorum non sine labe rubor;
Quae pepigere meis haud rarius improba furta,
Iuraque legitimis surripuere toris.
Tu iuvenes ut amas, mihi ius te detur amandi,
Si petis hos oculis, et mihi fas sit idem.
Fac pietas in te radicem agat, auctaque cum sit,
Tunc alios miserans tale merere queas.
Vaticinor; quae danda negas si poscis habenda,
Sit tibi ab exemplo nata repulsa tuo.
CXLIII
Villica siquando servandis sedula rebus
Volt capere elapsam claustra cohortis avem,
E gremio infantem deponit, nilque morata
Id sequitur solum quod revocasse cupit.
Parvulus interea desertus tentat et illam
Pone sequi, implorans voce manuque moras.
Mater, avem sectata fugas ante ora petentem
Assidue, nescit quid fleat ille miser.
Persequeris sic tu, virgo, quod te fugit usque,
Teque, infans veluti, sic ego pone sequor.
Si capies tua vota, mihi te redde, vicemque
Matris agens labris imprime labra meis.
Sic habeas quod aves, ad me si currere retro,
Vagitusque meos sistere blanda velis.
CXLIV
Binus amor variis animum solatur et angit
Imperiis, vitae numen et ira meae;
Hic meliora monet, vir casto candidus ore,
Furva est virgineis vox malesuada genis.
Quoque magis peream, traxit mihi numen amicum
A latere illecebris ira maligna suis;
Scilicet in furiam sanctum mihi vertere numen
Volt, et in obscaenum sollicitare nefas.
In furiamne abeat de numine, multa vereri
Hoc super est, necdum cernere vera queo;
Quod tamen ambo absunt, ac se sunt inter amici,
Caelum in Tartareos suspicor isse locos.
Nec sciero verum, donec mihi sanctius illud
Ex animo flammis invida pestis aget.
CXLV
Labra manu ipsius formata cupidinis 'odi '
Sunt mihi, vel similem, reddere visa sonum.
Id penitus movit me virginis ejus amantem,
Ni simulac sensit, me miserata foret.
Increpuit linguam, cui munus amabile, dixit,
Blanda etiam spretis reddere verba procis;
Alloquiis uti melioribus inde docetur,
Ac nova post 'odi' clausula iussa sequi;
Et sequitur, qualis noctem lux candida nigram,
Quando Erebum caelo pestis abacta volat.
Optima virgo 'odi' sensu purgarat amaro
'Non te ' subiciens, quae mihi verba salus.
CXLVI
O anima infelix, terrenis insita membris,
Serva sub induti corporis imperio,
Cur mihi, dum langues intus tam pauper inopsque,
Extera sic fucis haec tua praeniteant?
Cur adeo impensam brevis incola ponis in ista
Tecta, per internam putria perniciem?
An nimium hoc sumptus ut linquas omne vorandum
Vermibus; hanc finem corpus ut inveniat?
O anima, ut vivas, utare malignius ipso
Corpore, sis servi dives ab esurie.
Horas vende breves annos emptura deorum;
His satura, externas neglige delicias.
Mors hominum victrix ita vincitur; illaque victa
Si sit, habes vitam vivere perpetuam.
CXLVII
Febris amor meus est, adeo desiderat ille
Cuncta quibus possit perpetuare malum;
Semper uterque etenim vel nutrimenta doloris
Appetit, incertae si placuere gulae.
Nam ratio, tantis in amoribus una medela,
Consilia indignans me data nulla sequi,
Cessit, et agnosco letale cupidinis omen
Esse, medelarum reicientis opem.
Sic ratio victa est, nec restat cura salutis
Vlla, sed huc illuc irrequietus agor;
Ac velut insani mea sensa ac verba vagantur
Longius a veris, ut sine mente sonus;
Nam mihi nonnunquam tu visa es dictaque, virgo,
Candida, quae tanquam Nox Erebusque nigras.
CXLVIII
Hei mihi, cum vero quam discordantia visu
Huic capiti inseruit lumina saevus amor!
Sive aliter, quonam sententia mentis aberrat
Falsa notans ea quae verius illa vident?
Si facies oculos mihi vere candida cepit,
Esse aliter volgus quo mihi iure putat?
Si specie fallebar, amor demonstrat aperte
Non sibi sed volgo noscere vera dari.
Quo potuit pacto? quid veri dispicit ille
Qui miser in lacrimis pervigilavit amans?
Haud igitur mirum, species me siqua fefellit;
Nubila dum purget sol videt ipse nihil.
Lumina, amor, lacrima mihi caecas, improbe, multa,
Ne videant clare quam tua falsa fides.
CXLIX
Tene negas a me, virgo crudelis, amari,
Antefero nostris qui tua cuncta bonis?
Nilne tui memini? cuius, nimis improba, causa
Immemorem ipsius me iuvat esse mei.
Quisne tibi invisus mihi compellatur amice?
Quos, ubi tu frontem ducis, adulor ego?
Quin, mihi si voltu sis aspera, memet ab ipso
Supplicium praesens exigit ipse dolor.
Quid meritorum in me videor maioris habere,
Vnde tuum nolim despiciamve iugum?
Optima nostra tui vitium venerantur et omne,
Quippe coacta oculis, imperiosa, tuis.
Sed perge irasci, quid agas scio; vera videntes
Tu colis; hos oculos, scis bene, caecat amor.
CL
O quibus unde datis a viribus, artis opisque
Indiga nativae, tu mea corda regis,
Meque fidem his oculis ipsius demere cogis
Iurando nitidam luce carere diem?
Vnde in flagitiis haec te commendat agendi
Gratia, dum tentas infima quaeque mali?
Nam genio sive arte valent, tua pessima, virgo,
Iudice me cunctis sunt potiora bonis.
Admonuit quisnam fore te mihi pluris habendam,
Quo plura acciperem cur odiosa fores?
O si ludificent alii quod amabile duco,
Non ideo tibi sum ludificandus ego.
Si non digna meum movisti cordis amorem,
Propterea fuerim dignior ipse tuo.
CLI
Si puer insipiens amor est nescitque pudorem,
Hunc ab eo genitum quis mihi nescit homo?
Blanditiis igitur nihil in me sequius urge,
Cara, meae et fraudis ne videare caput.
Proditus a te nam prodo simul ipse, puella,
Omnia naturae nobiliora meae.
Principio hoc pectus mens improba concitat, esse
Significans in qua dulce triumphet amor;
Ille tuum ad nomen surgit, nec plura moratus
Vt spolium felix te sibi deinde notat;
Quo tumidus fastu, contentus ad infima servit
Ille tibi obsequiis stetve cadatve tuis.
Nec pudet illorum carissima donec habetur
Haec mihi, cui iusto munere fungor amans.
CLII
Si, quod habes notum, te sum periurus amando,
Bis tuus in me fit, Cynthia, falsus amor;
Primum ob iura tori violata iugalia, deinde
Per nova pacta odiis iam temerata novis.
Cur tamen haec in te periuria bina notavi
Ad mea viginti? falsior ipse fui.
Ludibrii causa tibi vota mea omnia dixi,
Pectore sic erga te mihi lapsa fides!
Quae mihi non conficta tuo de corde benigno,
Deque fide ingenua, vel pietate tua?
Te magis et clarans habui mea lumina clausa,
Vel potius visus infitiata suos;
Namque tua in specie iuravi multa, nefandum
Ludibrio veri sic adiisse deos!
CLIII
Deposita taeda sopitum invenit Amorem
Silvia, Dianae fida ministra deae;
Nec mora, confestim gelidae convallis in imo
Fonte cupidineam deprimit illa facem.
Cuius ab igne aliquid trahit immortale caloris
Fontis aqua in sese, perpetuumque tenet;
Crevit Aquis nomen Calidis, divinaque lymphae
Ad nova morborum fertur inesse salus.
Igne meae ex oculis dominae fax ipsa novatur,
Quam puer experiens ad mea corda movet;
Aeger opem fontis cupio, morosus et hospes
Huc feror, at nihilum suppeditatur opis.
Vnde Cupido ignem petiit, fons ille salutis
Vnus erit, dominae lumina nempe meae.
CLIV
Parvus Amor fertur somno cubuisse, sibique
Ad latus igniferam deposuisse facem;
Multaque nympha, quibus decretum vivere caste,
Praeteriisse; harum pulchrior una fuit,
Illaque virgineis capit ignem interrita palmis
Qui calefecisset pectora mille virûm;
Sic ardoris inexpleti dominumque ducemque
Per somnum exarmat virginis una manus!
Fonte face exstincta caluit fons tempus in omne,
Lymphaque morbosis inde salubris iit.
A domina laesus veni medicandus ad oram
Ipse, quod expertus certa referre queo:
Non ope lympharum possis exstinguere amorem,
Eius enim gelidas calfacit ardor aquas.
Note
The Sonnets of William Shakespeare with a Latin Translation by Alfred Thomas Barton. Edited, with a prefatory note, by John Harrower. Published at Fourteen Henrietta Street, Convent Garden, London by Martin Hopkinson and company Limited MDCCCCXXIII. This LTM web-edition © 2004 Claude Pavur, S.J. of Saint Louis University. This material is made freely available for non-commercial educational use.