C.SALLUSTI CRISPI

BELLUM CATILINAE

TEXTUS ARTICULIS PAUCIORIBUS

Low Segmentation Acceleration Reader

Part 1 of 3.

  

Part I   Part II    Part III

AR Preface    Syntactical Compendium    AR Index

Translation in pari passu format: Kindle version

  


  

I    II    III    IV    V    VI    VII    VIII    IX    X    XI    XII    XIII    XIV    XV    XVI    XVII    XVIII    XIX    XX    XXI    XXII    XXIII    XXIV    XXV

  


  

I

omnîs homines,
qui
sese student praestare ceteris animalibus,
summâ ope niti decet,
ne uitam silentio transeant
ueluti pecora,
quae
natura
prona atque uentri oboedientia
finxit.

 

sed nostra omnis uis
in animo et corpore
sita est:

 

animi imperio,
corporis seruitio
magis utimur;

 

alterum nobis cum dis,
alterum cum beluis
commune est.

 

quo mihi rectius uidetur
ingeni quam uirium opibus
gloriam quaerere
et, quoniam uita ipsa
quâ fruimur
breuis est,
memoriam nostri
quam maxime longam
efficere.

 

nam diuitiarum et formae gloria
fluxa atque fragilis est,
uirtus
clara aeternaque habetur.

 

sed diu
magnum inter mortalîs certamen fuit,
uine corporis
an uirtute animi
res militaris
magis procederet.

 

nam et prius quam incipias
consulto,
et ubi consulueris
mature facto
opus est.

 

ita utrumque
per se indigens
alterum alterius auxilio eget.

  

top

  

II

igitur initio
reges
---nam in terris nomen imperi
id primum fuit---
diuersi
pars ingenium,
alii corpus
exercebant:

 

etiam tum uita hominum
sine cupiditate agitabatur;
sua
cuique
satis placebant.

 

postea uero quam in Asia
Cyrus,
in Graecia
Lacedaemonii et Athenienses
coepêre
urbîs atque nationes subigere,
libidinem dominandi
causam belli habere,
maximam gloriam
in maximo imperio putare,
tum demum
periculo atque negotiis
compertum est
in bello
plurimum
ingenium posse.

 

quod si regum atque imperatorum animi uirtus
in pace
ita ut in bello
ualeret,
aequabilius atque constantius
sese
res humanae haberent,
neque aliud alio ferri
neque mutari ac misceri omnia
cerneres.

 

nam imperium
facile iis artibus retinetur,
quibus initio partum est.

 

uerum ubi
pro labore
desidia,
pro continentia et aequitate
libido atque superbia
inuasêre,
fortuna
simul cum moribus
immutatur.

 

ita imperium
semper ad optimum quemque
a minus bono
transfertur.

 

quae
homines arant, nauigant, aedificant,
uirtuti
omnia parent.

 

sed multi mortales,
dediti uentri atque somno,
indocti incultique
uitam sicuti peregrinantes transiere;

 

quibus profecto
contra naturam
corpus uoluptati,
anima oneri fuit.

 

eorum
ego uitam mortemque
iuxta aestimo,
quoniam de utrâque siletur.

 

uerum enim uero
is demum
mihi uiuere atque frui animâ uidetur,
qui
aliquo negotio intentus
praeclari facinoris aut artis bonae famam
quaerit.

 

sed in magnâ copiâ rerum
aliud alii natura iter ostendit.

  

top

  

III

pulchrum est
bene facere rei publicae,
etiam bene dicere
haud absurdum est;
uel pace
uel bello
clarum fieri licet;
et qui fecêre,
et qui facta aliorum scripsêre,
multi laudantur.

 

ac mihi quidem,
tametsi haudquaquam par gloria
sequitur
scriptorem et auctorem rerum,
tamen in primis
arduum uidetur
res gestas scribere:

 

primum quod
facta
dictis exaequanda sunt;

 

dein quia plerique
quae delicta reprehenderis
maleuolentiâ et inuidiâ dicta
putant,
ubi
de magnâ uirtute
atque gloriâ bonorum
memores,
quae sibi quisque facilia factu putat,
aequo animo accipit,
supra ea
ueluti ficta
pro falsis ducit.

 

sed ego adulescentulus initio,
sicuti plerique,
studio ad rem publicam latus sum,
ibique mihi multa aduersa fuêre.

 

nam pro pudore,
pro abstinentia,
pro uirtute
audacia,
largitio,
auaritia uigebant.

 

quae tametsi animus aspernabatur,
insolens malarum artium,
tamen inter tanta uitia
inbecilla aetas
ambitione corrupta
tenebatur;

 

ac me,
cum ab relicuorum malis moribus dissentirem,
nihilo minus honoris cupido eadem
quae ceteros
famâ atque inuidiâ
uexabat.

  

top

  

IV

igitur
ubi animus
ex multis miseriis atque periculis
requieuit
et mihi relicuam aetatem
a re publica procul
habendam decreui,
non fuit consilium
socordiâ atque desidiâ
bonum otium conterere,
neque uero
agrum colendo aut uenando,
seruilibus officiis intentum
aetatem agere;

 

sed a quo incepto studioque
me
ambitio mala detinuerat,
eodem regressus
statui
res gestas populi Romani carptim,
ut quaeque
memoriâ digna uidebantur,
perscribere,
eo magis quod mihi
a spe, metu, partibus rei publicae
animus
liber erat.

 

igitur de Catilinae coniuratione
quam uerissime potero,
paucis absoluam;

 

nam id facinus
in primis
ego memorabile existimo
sceleris atque periculi nouitate.

 

de cuius hominis moribus
pauca prius explananda sunt,
quam initium narrandi faciam.

  

top

  

V

L.Catilina,
nobili genere natus,
fuit magna ui et animi et corporis,
sed ingenio malo prauoque.

 

huic ab adulescentia
bella intestina,
caedes,
rapinae,
discordia ciuilis
grata fuêre,
ibique iuuentutem suam exercuit.

 

corpus
patiens inediae,
algoris,
uigiliae,
supra quam cuiquam credibile est.

 

animus
audax,
subdolus,
uarius,
cuius rei libet simulator ac dissimulator,
alieni appetens,
sui profusus,
ardens in cupiditatibus;
satis eloquentiae,
sapientiae parum.

 

uastus animus
immoderata,
incredibilia,
nimis alta
semper cupiebat.

 

hunc
post dominationem L.~Sullae
libido maxima
inuaserat
rei publicae capiendae;

 

neque id
quibus modis assequeretur,
dum sibi regnum pararet,
quicquam pensi habebat.

 

agitabatur
magis magisque
in dies
animus ferox
inopiâ rei familiaris
et conscientiâ scelerum,
quae utraque iis artibus auxerat,
quas supra memoraui.

 

incitabant praeterea
corrupti ciuitatis mores,
quos
pessima ac diuersa inter se mala,
luxuria atque auaritia,
uexabant.

 

res ipsa hortari uidetur,
quoniam
de moribus ciuitatis
tempus admonuit,
supra repetere
ac paucis
instituta maiorum
domi militiaeque,
quo modo rem publicam habuerint
quantamque reliquerint,
ut paulatim immutata
ex pulcherrima atque optima
pessima ac flagitiosissima facta sit,
disserere.

  

top

  

VI

urbem Romam,
sicuti ego accepi,
condidêre atque habuêre initio
Troiani,
qui
Aenea duce
profugi
sedibus incertis
uagabantur,
et cum his Aborigines,
genus hominum agreste,
sine legibus,
sine imperio,
liberum atque solutum.

 

hi postquam
in una moenia conuenêre,
dispari genere,
dissimili lingua,
alius alio more uiuentes,
incredibile memoratu est
quam facile coaluerint:

 

ita breui
multitudo diuersa atque uaga
concordiâ
ciuitas facta erat.

 

sed postquam res eorum
ciuibus, moribus, agris aucta
satis prospera
satisque pollens uidebatur,
sicuti pleraque mortalium habentur,
inuidia
ex opulentiâ orta est.

 

igitur reges populique finitimi
bello temptare,
pauci ex amicis
auxilio esse:

 

nam ceteri
metu perculsi
a periculis aberant.

 

at Romani
domi militiaeque intenti
festinare,
parare,
alius alium hortari,
hostibus obuiam ire,
libertatem, patriam, parentîsque armis tegere.

 

post,
ubi pericula uirtute propulerant,
sociis atque amicis
auxilia portabant,
magisque dandis quam accipiendis beneficiis
amicitias parabant.

 

imperium legitimum,
nomen imperi regium habebant.

 

delecti,
quibus
corpus annis infirmum,
ingenium sapientiâ ualidum erat,
rei publicae consultabant:
hi
uel aetate uel curae similitudine
patres appellabantur.

 

post,
ubi regium imperium,
quod initio
conseruandae libertatis
atque augendae rei publicae fuerat,
in superbiam dominationemque
se conuertit,
immutato more,
annua imperia
binosque imperatores
sibi fecêre:

 

eo modo
minime posse putabant
per licentiam
insolescere animum humanum.

  

top

  

VII

sed ea tempestate coepêre
se quisque magis extollere
magisque ingenium
in promptu habere.

 

nam regibus
boni quam mali suspectiores sunt,
semperque iis
aliena uirtus
formidulosa est.

 

sed ciuitas
incredibile memoratu est
adeptâ libertate
quantum breui creuerit:
tanta cupido gloriae incesserat.

 

iam primum iuuentus,
simul ac belli patiens erat,
in castris
per laborem
usum militiae discebat,
magisque in decoris armis
et militaribus equis
quam in scortis atque conuiuiis
libidinem habebant.

 

igitur talibus uiris
non labor insolitus,
non locus ullus
asper aut arduus erat,
non armatus hostis
formidulosus:
uirtus
omnia domuerat.

 

sed gloriae maximum certamen
inter ipsos erat:

 

se quisque
hostem ferire,
murum ascendere,
conspici,
dum tale facinus faceret,
properabat.

 

eas
diuitias,
eam
bonam famam
magnamque nobilitatem
putabant.

 

laudis auidi,
pecuniae liberales erant;

 

gloriam ingentem,
diuitias honestas uolebant.

 

memorare possum,
quibus in locis
maximas hostium copias
populus Romanus
parua manu fuderit,
quas urbîs naturâ munitas
pugnando ceperit,
ni ea res
longius
nos ab incepto traheret.

  

top

  

VIII

sed profecto
fortuna
in omni re dominatur;

 

ea
res cunctas
ex libidine
magis quam
ex uero
celebrat obscuratque.

 

Atheniensium res gestae,
sicuti ego aestimo,
satis amplae magnificaeque fuêre,
uerum aliquanto minores tamen
quam famâ feruntur.

 

sed quia prouenêre ibi
scriptorum magna ingenia,
per terrarum orbem
Atheniensium facta
pro maximis celebrantur.

 

ita eorum
qui fecêre
uirtus
tanta habetur,
quantum
eam
uerbis potuêre extollere
praeclara ingenia.

 

at populo Romano
numquam ea copia fuit,
quia prudentissimus quisque
maxime negotiosus erat,

 

ingenium
nemo sine corpore exercebat,
optimus quisque
facere quam dicere,
sua ab aliis bene facta laudari
quam
ipse aliorum narrare
malebat.

  

top

  

IX

igitur domi militiaeque
boni mores colebantur;
concordia maxima,
minima auaritia erat;
ius bonumque apud eos
non legibus magis quam naturâ ualebat.

 

iurgia,
discordias,
simultates
cum hostibus exercebant,
ciues cum ciuibus
de uirtute certabant.

 

in suppliciis deorum
magnifici,
domi
parci,
in amicos
fideles
erant.

 

duabus his artibus,
audaciâ in bello,
ubi pax euenerat
aequitate,
seque remque publicam curabant.

 

quarum rerum
ego maxima documenta
haec habeo,
quod in bello
saepius uindicatum est
in eos,
qui
contra imperium
in hostem pugnauerant
quique tardius
reuocati proelio
excesserant,
quam
qui
signa relinquere
aut pulsi loco cedere
ausi erant;

 

in pace uero
quod beneficiis
magis quam metu
imperium agitabant
et acceptâ iniuriâ
ignoscere quam persequi
malebant.

  

top

  

X

sed ubi labore atque iustitiâ
res publica creuit,
reges magni
bello domiti,
nationes ferae
et populi ingentes
ui subacti,
Carthago
aemula imperi Romani
ab stirpe interiit,
cuncta maria terraeque patebant,
saeuire fortuna
ac miscere omnia
coepit.

 

qui
labores,
pericula,
dubias atque asperas res
facile tolerauerant,
iis
otium diuitiaeque,
optanda alias,
oneri miseriaeque fuêre.

 

igitur primo
pecuniae, deinde imperi cupido
creuit:
ea
quasi materies omnium malorum
fuêre.

 

namque auaritia
fidem,
probitatem
ceterasque artîs bonas
subuertit;

 

pro his
superbiam,
crudelitatem,
deos neglegere,
omnia uenalia habere
edocuit.

 

ambitio
multos mortalîs falsos fieri
subegit,
aliud clausum in pectore,
aliud in lingua promptum habere,
amicitias inimicitiasque
non ex re,
sed ex commodo aestimare,
magisque uultum
quam ingenium
bonum habere.

 

haec
primo paulatim crescere,
interdum uindicari;

 

post,
ubi contagio
quasi pestilentia
inuasit,
ciuitas immutata,
imperium
ex iustissimo atque optimo
crudele intolerandumque factum.

  

top

  

XI

sed primo
magis ambitio quam auaritia
animos hominum exercebat,
quod tamen uitium
propius uirtutem erat.

 

nam gloriam,
honorem,
imperium
bonus et ignauus
aeque sibi exoptant;

 

sed ille
uerâ uiâ nititur,
huic
quia bonae artes desunt,
dolis atque fallaciis contendit.

 

auaritia
pecuniae studium habet,
quam nemo sapiens concupiuit:

 

ea
quasi uenenis malis inbuta
corpus animumque uirilem
effeminat,
semper infinita et insatiabilis est,
neque copiâ neque inopiâ
minuitur.

 

sed postquam
L.~Sulla
armis receptâ re publicâ
bonis initiis
malos euentus habuit,
rapere omnes,
trahere,
domum alius,
alius agros cupere,
neque modum
neque modestiam
uictores habere,
foeda crudeliaque in ciuîs facinora facere.

 

huc accedebat,
quod L.~Sulla exercitum,
quem in Asia ductauerat,
quo sibi fidum faceret,
contra morem maiorum
luxuriose nimisque liberaliter habuerat.

 

loca amoena,
uoluptaria
facile in otio
ferocîs militum animos
molliuerant:

 

ibi primum insueuit
exercitus populi Romani
amare,
potare,
signa, tabulas, pictas, uasa caelata mirari,
ea priuatim et publice rapere,
delubra spoliare,
sacra profanaque omnia polluere.

 

igitur ii milites,
postquam uictoriam adepti sunt,
nihil reliqui uictis fecêre.

 

quippe
secundae res
sapientium animos fatigant:
ne
illi
corruptis moribus
uictoriae temperarent.

  

top

  

XII

postquam
diuitiae
honori esse coepêre
et eas
gloria, imperium, potentia
sequebatur,
hebescere uirtus,
paupertas probro haberi,
innocentia pro maleuolentia duci
coepit.

 

igitur
ex diuitiis
iuuentutem
luxuria atque auaritia
cum superbia
inuasêre:

 

rapere,
consumere,
sua parui pendere,
aliena cupere,
pudorem pudicitiam,
diuina atque humana promiscua,
nihil pensi neque moderati habere.

 

operae pretium est,
cum domos atque uillas cognoueris
in urbium modum exaedificatas,
uisere templa deorum,
quae
nostri maiores,
religiosissimi mortales,
fecêre.

 

uerum illi
delubra deorum
pietate,
domos suas
gloriâ
decorabant,
neque uictis
quicquam praeter iniuriae licentiam
eripiebant.

 

at hi contra,
ignauissimi homines,
per summum scelus
omnia ea sociis adimere,
quae
fortissimi uiri uictores reliquerant:
proinde quasi
iniuriam facere,
id demum esset
imperio uti.

  

top

  

XIII

nam quid ea memorem,
quae
nisi iis
qui uidêre
nemini credibilia sunt,
a priuatis compluribus
subuersos montîs,
maria constrata esse?

 

quibus
mihi uidentur
ludibrio fuisse diuitiae:

 

quippe
quas
honeste habere licebat,
abuti per turpitudinem
properabant.

 

sed libido, stupri, ganeae
ceterique cultus non minor
incesserat:
uiri
muliebria pati,
mulieres
pudicitiam in propatulo habere;
uescendi causâ
terra marique omnia exquirere;
dormire prius quam somni cupido esset;
non famem aut sitim,
neque frigus neque lassitudinem opperiri,
sed ea omnia
luxu antecapere.

 

haec
iuuentutem,
ubi familiares opes defecerant,
ad facinora incendebant:

 

animus
inbutus malis artibus
haud facile
libidinibus carebat;

 

eo profusius
omnibus modis
quaestui atque sumptui
deditus erat.

  

top

  

XIV

in tantâ tamque corruptâ ciuitate
Catilina,
id quod factu facillimum erat,
omnium flagitiorum atque facinorum
circum se
tamquam stipatorum cateruas
habebat.

 

nam quicumque
impudicus, adulter, ganeo
manu, uentre, pene
bona patria lacerauerat,
quique
alienum aes grande conflauerat,
quo flagitium aut facinus redimeret,
praeterea omnes undique
parricidae,
sacrilegi,
conuicti iudiciis
aut pro factis iudicium timentes,
ad hoc,
quos
manus atque lingua
periurio aut sanguine ciuili
alebat,
postremo omnes
quos
flagitium, egestas, conscius animus
exagitabat,
ii
Catilinae proximi
familiaresque erant.

 

quod si quis
etiam a culpa uacuus
in amicitiam eius inciderat,
cottidiano usu atque illecebris
facile
par similisque ceteris
efficiebatur.

 

sed maxime
adulescentium familiaritates
appetebat:
eorum animi
molles etiam et aetate fluxi
dolis
haud difficulter capiebantur.

 

nam ut cuiusque studium
ex aetate flagrabat,
aliis scorta praebere,
aliis canes atque equos mercari;

 

postremo
neque sumptui
neque modestiae suae
parcere,
dum illos
obnoxios fidosque sibi
faceret.

 

scio fuisse nonnullos,
qui ita existimarent iuuentutem
quae domum Catilinae frequentabat,
parum honeste pudicitiam habuisse;
sed ex aliis rebus
magis quam
quod cuiquam id compertum foret,
haec fama ualebat.

  

top

  

XV

iam primum
adulescens Catilina
multa nefanda stupra fecerat,
cum uirgine nobili,
cum sacerdote Vestae,
alia huiusce modi
contra ius fasque.

 

postremo,
captus amore Aureliae Orestillae,
cuius praeter formam
nihil umquam bonus laudauit,
quod ea nubere illi dubitabat
timens priuignum adulta aetate,
pro certo creditur,
necato filio,
uacuam domum scelestis nuptiis
fecisse.

 

quae quidem res
mihi in primis uidetur
causa fuisse facinus maturandi.

 

namque animus impurus,
dis hominibusque infestus,
neque uigiliis
neque quietibus
sedari poterat:
ita conscientia mentem excitam uastabat.

 

igitur colos exanguis,
foedi oculi,
citus modo,
modo tardus incessus:
prorsus in facie uultuque
uecordia inerat.

  

top

  

XVI

sed iuuentutem,
quam,
ut supra diximus,
illexerat,
multis modis
mala facinora edocebat.

 

ex illis
testîs signatoresque falsos commodare;
fidem, fortunas, pericula
uilia habere;
post,
ubi eorum famam atque pudorem attriuerat,
maiora alia imperabat.

 

si causa peccandi
in praesens
minus suppetebat,
nihilo minus insontîs
sicuti sontîs
circumuenire,
iugulare:

 

scilicet
ne per otium
torpescerent manus aut animus,
gratuito potius malus atque crudelis erat.

 

his amicis sociisque confisus
Catilina,
simul quod aes alienum
per omnîs terras
ingens erat
et quod plerique Sullani milites,
largius suo usi,
rapinarum et uictoriae ueteris memores
ciuile bellum exoptabant,
opprimendae rei publicae consilium cepit.

 

in Italia
nullus exercitus,
Cn.~Pompeius
in extremis terris
bellum gerebat;

 

ipsi consulatum petenti
magna spes,
senatus
nihil sane intentus:

 

tutae tranquillaeque res omnes,
sed ea prorsus opportuna Catilinae.

  

top

  

XVII

igitur circiter Kalendas Iunias
L.~Caesare et C.~Figulo consulibus
primo
singulos appellare;
hortari alios,
alios temptare;
opes suas,
imparatam rem publicam,
magna praemia coniurationis docere.

 

ubi satis explorata sunt
quae uoluit,
in unum omnîs conuocat,
quibus
maxima necessitudo
et plurimum audaciae inerat.

 

eo conuenêre senatorii ordinis
P.~Lentulus Sura,
P.~Autronius,
L.~Cassius Longinus,
C.~Cethegus,
P.~et Ser.~Sullae Ser. filii,
L.~Vargunteius,
Q.~Annius,
M.~Porcius Laeca,
L.~Bestia,
Q.~Curius;
praeterea ex equestri ordine
M.~Fuluius Nobilior,
L.~Statilius,
P.~Gabinius Capito,
C.~Cornelius;
ad hoc
multi ex coloniis et municipiis domi nobiles.

 

erant praeterea
complures
paulo occultius consili huiusce participes nobiles,
quos
magis dominationis spes
hortabatur
quam inopia
aut alia necessitudo.

 

ceterum iuuentus pleraque,
sed maxime nobilium
Catilinae inceptis fauebat:

 

quibus in otio
uel magnifice
uel molliter uiuere
copia erat;

 

incerta pro certis,
bellum quam pacem malebant.

 

fuêre item eâ tempestate
qui crederent
M.~Licinium Crassum
non ignarum eius consili fuisse:
quia Cn.~Pompeius,
inuisus ipsi,
magnum exercitum ductabat,
cuiusuis opes uoluisse
contra illius potentiam crescere,
simul confisum,
si coniuratio ualuisset,
facile apud illos
principem se fore.

  

top

  

XVIII

sed antea item coniurauêre
pauci contra rem publicam,
in quibus Catilina fuit.

 

de qua,
quam uerissime potero,
dicam.

 

L.Tullo et M'.Lepido consulibus
P.~Autronius et P.~Sulla designati consules
legibus ambitus interrogati
poenas dederant.

 

post paulo Catilina,
pecuniarum repetundarum reus,
prohibitus erat consulatum petere,
quod
intra legitimos dies
profiteri nequiuerat.

 

erat
eodem tempore
Cn.~Piso,
adulescens nobilis,
summae audaciae,
egens,
factiosus,
quem
ad perturbandam rem publicam
inopia atque mali mores
stimulabant.

 

cum hoc Catilina et Autronius
circiter Nonas Decembris,
consilio communicato,
parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis
L.~Cottam et L.~Torquatum consules interficere,
ipsi,
fascibus correptis,
Pisonem cum exercitu
ad obtinendas duas Hispanias mittere.

 

eâ re cognitâ,
rursus in Nonas Februarias
consilium caedis transtulerant.

 

iam tum non consulibus modo,
sed plerisque senatoribus
perniciem machinabantur.

 

quod
ni Catilina maturasset
pro curia
signum sociis dare,
eo die
post conditam urbem Romam
pessimum facinus patratum foret.

 

quia nondum frequentes armati conuenerant,
ea res consilium diremit.

  

top

  

XIX

postea Piso
in citeriorem Hispaniam
quaestor pro praetore missus est
annitente Crasso,
quod eum
infestum inimicum Cn.~Pompeio
cognouerat.

 

neque tamen senatus
prouinciam inuitus dederat,
quippe foedum hominem
a re publica procul esse uolebat,
simul quia boni complures
praesidium in eo putabant
et iam tum potentia Pompei
formidulosa erat.

 

sed is Piso
in prouincia
ab equitibus Hispanis,
quos in exercitu ductabat,
iter faciens
occisus est.

 

sunt qui ita dicant
imperia eius
iniusta, superba, crudelia
barbaros nequiuisse pati;
alii autem,
equites illos,
Cn.~Pompei ueteres fidosque clientîs,
uoluntate eius
Pisonem aggressos:

 

numquam Hispanos praeterea
tale facinus fecisse,
sed imperia saeua multa
antea perpessos.

 

nos
eam rem
in medio relinquemus.
de superiore coniuratione
satis dictum.

  

top

  

XX

Catilina
ubi eos,
quos paulo ante memoraui,
conuenisse uidet,
tametsi cum singulis
multa saepe egerat,
tamen in rem fore credens
uniuersos appellare et cohortari,
in abditam partem aedium
secedit
atque ibi,
omnibus arbitris procul amotis,
orationem huiusce modi habuit:

 

'ni uirtus fidesque uestra
spectata mihi foret,
nequiquam opportuna res cecidisset;
spes magna, dominatio
in manibus
frustra fuissent,
neque ego
per ignauiam aut uana ingenia
incerta pro certis
captarem.

 

sed quia
multis et magnis tempestatibus
uos cognoui
fortîs fidosque mihi,
eo animus ausus est
maximum atque pulcherrimum facinus incipere,
simul quia uobis eadem
quae mihi bona malaque esse
intellexi;
nam idem uelle
atque idem nolle,
ea
demum firma amicitia est.

 

sed ego
quae mente agitaui,
omnes iam antea diuersi audistis.

 

ceterum mihi
in dies
magis animus accenditur,
cum considero,
quae condicio uitae futura sit,
nisi nosmet
ipsi uindicamus
in libertatem.

 

nam postquam res publica
in paucorum potentium ius atque dicionem
concessit,
semper illis
reges, tetrarchae
uectigales esse,
populi, nationes
stipendia pendere;

 

ceteri omnes,
strenui boni,
nobiles atque ignobiles,
uulgus fuimus
sine gratia,
sine auctoritate,
iis obnoxii,
quibus,
si res publica ualeret,
formidini essemus.

 

itaque
omnis gratia, potentia, honor, diuitiae
apud illos sunt
aut ubi illi uolunt;

 

nobis reliquêre
pericula, repulsas, iudicia, egestatem.
quae
quo usque tandem patiemini,
o fortissimi uiri?

 

nonne
emori per uirtutem
praestat quam
uitam miseram atque inhonestam,
ubi alienae superbiae ludibrio fueris,
per dedecus amittere?

 

uerum enim uero,
--pro deum atque hominum fidem!--
uictoria
in manu nobis est,
uiget aetas,
animus ualet;
contra
illis
annis atque diuitiis
omnia consenuerunt.

 

tantummodo incepto opus est,
cetera res expediet.

 

etenim quis mortalium,
cui uirile ingenium est,
tolerare potest
illis
diuitias superare,
quas profundant
in extruendo mari
et montibus coaequandis,
nobis
rem familiarem
etiam ad necessaria
deesse?
illos
binas aut amplius domos continuare,
nobis
larem familiarem
nusquam ullum esse?
cum tabulas, signa, toreumata emunt,
noua diruunt,
alia aedificant,
postremo
omnibus modis
pecuniam trahunt, uexant,
tamen
summa libidine
diuitias suas
uincere nequeunt.

 

at nobis est
domi inopia,
foris aes alienum,
mala res,
spes multo asperior:
denique quid reliqui habemus
praeter miseram animam?

 

quin igitur expergiscimini?
en illa,
illa quam saepe optastis libertas,
praeterea
diuitiae, decus, gloria
in oculis
sita sunt;

 

fortuna
omnia ea
uictoribus
praemia posuit.

 

res,
tempus,
pericula,
egestas,
belli spolia magnifica
magis quam oratio mea
uos hortantur.

 

uel imperatore
uel milite
me utimini:
neque animus
neque corpus
a uobis aberit.

 

haec ipsa,
ut spero,
uobiscum unâ
consul agam,
nisi forte
me animus fallit
et uos
seruire
magis quam imperare
parati estis.'

  

top

  

XXI

postquam accepêre ea homines,
quibus mala abunde omnia erant,
sed neque res
neque spes bona ulla,
tametsi illis quieta mouere
magna merces uidebatur,
tamen postulauêre plerique,
ut proponeret,
quae condicio belli foret,
quae praemia armis peterent,
quid ubique opis aut spei haberent.

 

tum Catilina polliceri
tabulas nouas,
proscriptionem locupletium,
magistratus,
sacerdotia,
rapinas,
alia omnia,
quae bellum atque libido uictorum fert;
praeterea
esse in Hispania citeriore Pisonem,
in Mauretania
cum exercitu P.~Sittium Nucerinum,
consili sui participes;
petere consulatum C.~Antonium,
quem sibi collegam fore speraret,
hominem
et familiarem
et omnibus necessitudinibus circumuentum;
cum eo
se consulem
initium agendi facturum.

 

ad hoc
maledictis increpabat omnîs bonos,
suorum unum quemque nominans
laudare:

 

admonebat
alium egestatis,
alium cupiditatis suae,
complurîs periculi aut ignominiae,
multos uictoriae Sullanae,
quibus
ea praedae fuerat.

 

postquam omnium animos
alacrîs uidet,
cohortatus,
ut petitionem suam curae haberent,
conuentum dimisit.

  

top

  

XXII

fuêre
ea tempestate
qui dicerent Catilinam,
oratione habitâ,
cum
ad ius iurandum
popularîs sceleris sui
adigeret,
humani corporis sanguinem
uino permixtum
in pateris circumtulisse:

 

inde
cum
post execrationem
omnes degustauissent,
sicuti in sollemnibus sacris fieri consueuit,
aperuisse consilium suum,
atque eo dicationem fecisse,
quo inter se fidi magis forent
alius alii tanti facinoris conscii.

 

nonnulli
ficta
et haec et multa praeterea
existimabant
ab iis,
qui Ciceronis inuidiam
quae postea orta est
leniri credebant
atrocitate sceleris eorum,
qui poenas dederant.

 

nobis
ea res
pro magnitudine
parum comperta est.

  

top

  

XXIII

sed in ea coniuratione
fuit Q.~Curius,
natus haud obscuro loco,
flagitiis atque facinoribus coopertus,
quem
censores
senatu
probri gratia
mouerant.

 

huic homini
non minor uanitas inerat
quam audacia:

 

neque reticere
quae audierat,
neque suamet ipse scelera
occultare,
prorsus neque dicere
neque facere
quicquam pensi habebat.

 

erat ei cum Fuluiâ,
muliere nobili,
stupri uetus consuetudo.

 

cui cum minus gratus esset,
quia inopiâ minus largiri poterat,
repente glorians,
maria montîsque polliceri coepit
et minari etiam ferro,
ni sibi obnoxia foret,
postremo ferocius agitare
quam solitus erat.

 

at Fuluia
insolentiae Curi causâ cognitâ
tale periculum rei publicae
haud occultum habuit,
sed,
sublato auctore,
de Catilinae coniuratione
quae quoque modo audierat
compluribus narrauit.

 

ea res
in primis
studia hominum accendit
ad consulatum mandandum M.~Tullio Ciceroni.

 

namque antea
pleraque nobilitas
inuidiâ aestuabat,
et quasi pollui consulatum credebant,
si eum
quamuis egregius
homo nouus
adeptus foret.

 

sed ubi periculum aduenit,
inuidia atque superbia
post fuêre.

  

top

  

XXIV

igitur,
comitiis habitis,
consules declarantur
M.~Tullius et C.~Antonius.

 

quod factum
primo popularîs coniurationis
concusserat.

 

neque tamen Catilinae furor minuebatur,
sed in dies
plura agitare:
arma
per Italiam
locis opportunis parare,
pecuniam
suâ aut amicorum fide sumptam mutuam
Faesulas
ad Manlium quendam portare,
qui postea princeps fuit
belli faciendi.

 

ea tempestate
plurimos cuiusque generis homines
adsciuisse sibi dicitur,
mulieres etiam aliquot,
quae primo
ingentîs sumptûs
stupro corporis
tolerauerant,
post,
ubi aetas
tantummodo quaestui neque luxuriae
modum fecerat,
aes alienum grande conflauerant.

 

per eas
se Catilina credebat
posse seruitia urbana sollicitare,
urbem incendere,
uiros earum uel adiungere sibi
uel interficere.

  

top

  

XXV

sed in iis
erat Sempronia,
quae
multa saepe uirilis audaciae facinora
commiserat.

 

haec mulier
genere atque formâ,
praeterea uiro, liberis
satis fortunata fuit;
litteris Graecis,
Latinis docta,
psallere et saltare
elegantius quam necesse est probae,
multa alia,
quae instrumenta luxuriae sunt.

 

sed ei cariora semper omnia
quam decus atque pudicitia fuit;
pecuniae an famae minus parceret,
haud facile discerneres;
libido sic accensa,
ut saepius peteret uiros
quam peteretur.

 

sed ea
saepe antehac
fidem prodiderat,
creditum abiurauerat,
caedis conscia fuerat:
luxuriâ atque inopiâ praeceps abierat.

 

uerum ingenium eius
haud absurdum:
posse uersus facere,
iocum mouere,
sermone uti
uel modesto
uel molli
uel procaci;
prorsus multae facetiae
multusque lepos inerat.

  

top

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper