TEXTUS ARTICULIS PAUCIORIBUS
Low Segmentation Acceleration Reader
XXVI XXVII XXVIII XXIX XXX XXXI XXXII XXXIII XXXIV XXXV XXXVI XXXVII XXXVIII XXXIX XL XLI XLII XLIII XLIV XLV XLVI XLVII XLVIII XLIX
his rebus comparatis
Catilina
nihilo minus in proximum annum
consulatum petebat,
sperans,
si designatus foret,
facile
se ex uoluntate
Antonio usurum.
neque interea
quietus erat,
sed omnibus modis
insidias parabat Ciceroni.
neque illi tamen
ad cauendum
dolus aut astutiae
deerant.
namque
a principio consulatus sui
multa pollicendo
per Fuluiam
effecerat
ut Q.~Curius,
de quo
paulo ante memoraui,
consilia Catilinae
sibi proderet;
ad hoc
collegam suum Antonium
pactione prouinciae
perpulerat,
ne contra rem publicam sentiret;
circum se
praesidia amicorum atque clientium
occulte habebat.
postquam dies comitiorum uenit
et Catilinae neque petitio neque insidiae,
quas
consulibus in campo fecerat,
prospere cessêre,
constituit
bellum facere
et extrema omnia experiri,
quoniam
quae occulte temptauerat
aspera foedaque euenerant.
igitur C.~Manlium
Faesulas
atque in eam partem Etruriae,
Septimium quendam Camertem
in agrum Picenum,
C.~Iulium
in Apuliam dimisit,
praeterea alium alio,
quem ubique opportunum
sibi fore credebat.
interea Romae
multa simul moliri:
consulibus insidias tendere,
parare incendia,
opportuna loca
armatis hominibus obsidere;
ipse cum telo esse,
item alios iubere,
hortari
uti semper intenti paratique essent;
dies noctîsque
festinare,
uigilare,
neque insomniis neque labore
fatigari.
postremo,
ubi multa agitanti nihil procedit,
rursus intempesta nocte
coniurationis principes
conuocat
per M.~Porcium Laecam,
ibique
multa de ignauiâ eorum questus
docet
se
Manlium praemisisse
ad eam multitudinem,
quam ad capienda arma parauerat,
item alios in alia loca opportuna,
qui initium belli facerent,
seque
ad exercitum proficisci cupere,
si prius Ciceronem oppressisset:
eum
suis consiliis
multum officere.
igitur,
perterritis ac dubitantibus ceteris,
C.~Cornelius
eques Romanus
operam suam pollicitus
et cum eo L.~Vargunteius senator
constituêre
ea nocte
paulo post
cum armatis hominibus
sicuti salutatum
introire ad Ciceronem
ac de improuiso
domi suae
imparatum confodere.
Curius
ubi intellegit,
quantum periculum
consuli impendeat,
propere
per Fuluiam
Ciceroni dolum
qui parabatur
enuntiat.
ita illi
ianuâ prohibiti
tantum facinus
frustra susceperant.
interea
Manlius
in Etruria
plebem sollicitare,
egestate simul ac dolore iniuriae
nouarum rerum cupidam,
quod Sullae dominatione
agros bonaque omnia amiserat,
praeterea
latrones cuiusque generis,
quorum in ea regione
magna copia erat,
nonnullos ex Sullanis coloniis,
quibus libido atque luxuria
ex magnis rapinis
nihil reliqui fecerant.
ea
cum Ciceroni nuntiarentur,
ancipiti malo permotus,
quod
neque urbem
ab insidiis
priuato consilio
longius tueri poterat,
neque exercitus Manli
quantus aut quo consilio foret,
satis compertum habebat,
rem ad senatum refert,
iam antea uulgi rumoribus exagitatam.
itaque,
quod plerumque
in atroci negotio
solet,
senatus decreuit,
darent operam consules,
ne quid res publica detrimenti caperet.
ea potestas
per senatum
more Romano
magistratui
maxima permittitur:
exercitum parare,
bellum gerere,
coercere omnibus modis
socios atque ciuis,
domi militiaeque
imperium atque indicium
summum habere;
aliter sine populi iussu
nullius earum rerum
consuli
ius est.
post paucos dies
L.~Saenius senator
in senatu
litteras recitauit,
quas Faesulis allatas sibi dicebat,
in quibus scriptum erat
C.~Manlium
arma cepisse
cum magna multitudine
ante diem VI Kalendas Nouembris.
simul,
id quod in tali re solet,
alii
portenta atque prodigia nuntiabant,
alii
conuentus fieri,
arma portari,
Capuae atque in Apulia
seruile bellum moueri.
igitur
senati decreto
Q.~Marcius Rex
Faesulas,
Q.~Metellus Creticus
in Apuliam,
circumque ea loca missi
--- hi utrique
ad urbem
imperatores erant,
impediti
ne triumpharent
calumniâ paucorum,
quibus
omnia honesta atque inhonesta uendere
mos erat---,
sed praetores
Q.~Pompeius Rufus
Capuam,
Q.~Metellus Celer
in agrum Picenum,
iisque permissum,
uti pro tempore atque periculo
exercitum compararent.
ad hoc,
si quis indicauisset
de coniuratione,
quae contra rem publicam facta erat,
praemium
seruo
libertatem
et sestertia centum,
libero
impunitatem eius rei
et sestertia ducenta,
itemque decreuêre,
uti gladiatoriae familiae Capuam
et in cetera municipia
distribuerentur
pro cuiusque opibus,
Romae
per totam urbem
uigiliae haberentur
iisque
minores magistratus praeessent.
quibus rebus permota
ciuitas
atque immutata
urbis facies erat.
ex summa laetitia atque lasciuia,
quae diuturna quies pepererat,
repente
omnis tristitia inuasit:
festinare,
trepidare,
neque loco
neque homini cuiquam satis credere,
neque bellum gerere
neque pacem habere,
suo quisque metu pericula metiri.
ad hoc
mulieres,
quibus
rei publicae magnitudine
belli timor insolitus
incesserat,
afflictare sese,
manus supplices
ad caelum tendere,
miserari paruos liberos,
rogitare omnia,
omni rumore pauere,
arripere omnia
superbiâ atque deliciis omissis,
sibi patriaeque diffidere.
at Catilinae crudelis animus
eadem illa mouebat,
tametsi praesidia parabantur
et ipse
lege Plautia
interrogatus erat
ab L.~Paulo.
postremo
dissimulandi causa
aut sui expurgandi,
sicut iurgio lacessitus foret,
in senatum uenit.
tum M.~Tullius consul,
siue praesentiam eius timens
siue irâ commotus,
orationem habuit
luculentam
atque utilem rei publicae,
quam postea scriptam edidit.
sed ubi ille assedit,
Catilina,
ut erat paratus
ad dissimulanda omnia,
demisso uultu,
uoce supplici
postulare a patribus coepit,
ne quid de se temere crederent:
eâ familiâ ortum,
ita se
ab adulescentia
uitam instituisse,
ut omnia bona in spe haberet;
ne existimarent sibi,
patricio homini,
cuius ipsius atque maiorum plurima beneficia
in plebem Romanam essent,
perditâ rê publicâ opus esse,
cum eam seruaret M.~Tullius,
inquilinus ciuis urbis Romae.
ad hoc
male dicta alia
cum adderet,
obstrepere omnes,
hostem atque parricidam uocare.
tum ille furibundus
'quoniam quidem circumuentus'
inquit
'ab inimicis
praeceps agor,
incendium meum ruinâ extinguam.'
deinde se
ex curia
domum proripuit.
ibi multa
ipse secum uoluens,
quod
neque insidiae consuli procedebant
et ab incendio
intellegebat
urbem uigiliis munitam,
optimum factu credens
exercitum augere
ac,
prius quam legiones scriberentur,
multa antecapere,
quae bello usui forent,
nocte intempesta
cum paucis
in Manliana castra
profectus est.
sed Cethego
atque Lentulo
ceterisque,
quorum cognouerat promptam audaciam,
mandat,
quibus rebus possent,
opes factionis confirment,
insidias consuli maturent,
caedem,
incendia,
aliaque belli facinora
parent:
sese
propediem
cum magno exercitu
ad urbem accessurum.
dum haec Romae geruntur,
C.~Manlius
ex suo numero
legatos
ad Marcium Regem mittit
cum mandatis huiusce modi:
'deos hominesque testamur,
imperator,
nos
arma
neque contra patriam
cepisse
neque quo periculum aliis faceremus,
sed uti corpora nostra
ab iniuria
tuta forent,
qui
miseri,
egentes uiolentiâ atque crudelitate faeneratorum,
plerique
patriâ,
sed omnes
famâ atque fortunis
expertes sumus.
neque cuiquam nostrum
licuit
more maiorum
lege uti
neque amisso patrimonio
liberum corpus habere:
tanta
saeuitia faeneratorum atque praetoris
fuit.
saepe maiores uestrum,
miseriti plebis Romanae,
decretis suis
inopiae eius opitulati sunt,
ac nouissime memoriâ nostrâ
propter magnitudinem aeris alieni,
uolentibus omnibus bonis,
argentum aere solutum est.
saepe ipsa plebs,
aut dominandi studio
permota
aut superbiâ magistratuum,
armata
a patribus secessit.
at nos
non imperium
neque diuitias petimus,
quarum rerum causâ
bella atque certamina omnia
inter mortalîs sunt,
sed libertatem,
quam nemo bonus
nisi cum anima simul
amittit.
te atque senatum
obtestamur,
consulatis
miseris ciuibus,
legis praesidium
quod iniquitas praetoris eripuit
restituatis,
neue nobis
eam necessitudinem imponatis,
ut quaeramus,
quonam modo
maxime ulti sanguinem nostrum
pereamus.'
ad haec
Q.~Marcius respondit,
si quid
ab senatu petere uellent,
ab armis discedant,
Romam
supplices proficiscantur:
eâ mansuetudine
atque misericordiâ
senatum populi Romani semper fuisse,
ut nemo
umquam
ab eo
frustra
auxilium petiuerit.
at Catilina
ex itinere
plerisque consularibus,
praeterea optimo cuique,
litteras mittit:
se
falsis criminibus circumuentum,
quoniam
factioni inimicorum
resistere nequiuerit,
fortunae cedere,
Massiliam in exilium proficisci,
non quo
sibi tanti sceleris conscius esset,
sed uti res publica
quieta foret
neue
ex sua contentione
seditio oreretur.
ab his longe diuersas
litteras
Q.~Catulus
in senatu recitauit,
quas
sibi nomine Catilinae redditas
dicebat.
earum exemplum
infra scriptum est.
'L.Catilina
Q.~Catulo.
egregia tua fides,
re cognita,
grata mihi
magnis in meis periculis,
fiduciam commendationi meae tribuit.
quam ob rem
defensionem
in nouo consilio
non statui parare:
satisfactionem
ex nullâ conscientiâ de culpa
proponere decreui,
quam mediusfidius
ueram licet cognoscas.
iniuriis contumeliisque concitatus,
quod
fructu laboris industriaeque meae priuatus
statum dignitatis non obtinebam,
publicam miserorum causam
pro mea consuetudine suscepi,
non quin
aes alienum
meis nominibus
ex possessionibus
soluere non possem
---et alienis nominibus
liberalitas Orestillae
suis filiaeque copiis persolueret---,
sed quod
non dignos homines
honore honestatos
uidebam
meque
falsa suspicione
alienatum esse
sentiebam.
hoc nomine
satis honestas
pro meo casu
spes reliquae dignitatis conseruandae
sum secutus.
plura cum scribere uellem,
nuntiatum est
uim mihi parari.
nunc Orestillam commendo
tuaeque fidei trado;
eam
ab iniuria defendas,
per liberos tuos rogatus.
haueto.'
sed ipse,
paucos dies commoratus
apud C.~Flaminium
in agro Arretino,
dum uicinitatem
antea sollicitatam
armis exornat,
cum fascibus
atque aliis imperi insignibus
in castra
ad Manlium contendit.
haec
ubi Romae comperta sunt,
senatus
Catilinam et Manlium hostîs iudicat,
ceterae multitudini
diem statuit,
ante quam
sine fraude
liceret
ab armis discedere
praeter
rerum capitalium condemnatis.
praeterea decernit,
uti consules dilectum habeant,
Antonius
cum exercitu
Catilinam persequi maturet,
Cicero
urbi praesidio sit.
ea tempestate
mihi
imperium populi Romani
multo maxime miserabile
uisum est.
cui
cum
ad occasum
ab ortu solis
omnia domita armis
parerent,
domi
otium atque diuitiae,
quae
prima
mortales putant,
affluerent,
fuere tamen ciues,
qui
seque remque publicam
obstinatis animis
perditum irent.
namque
duobus senati decretis
ex tanta multitudine
neque praemio inductus
coniurationem patefecerat
neque ex castris Catilinae
quisquam omnium discesserat:
tanta uis morbi
aeque uti tabes
plerosque ciuium animos
inuaserat.
neque solum illis
aliena mens erat,
qui conscii coniurationis fuerant,
sed omnino cuncta plebes
nouarum rerum studio
Catilinae incepta
probabat.
id adeo
more suo
uidebatur facere.
nam semper in ciuitate,
quibus
opes nullae sunt,
bonis inuident,
malos extollunt,
uetera odêre,
noua exoptant,
odio suarum rerum
mutari omnia student,
turbâ atque seditionibus
sine cura aluntur,
quoniam egestas
facile habetur sine damno.
sed urbana plebes,
ea uero praeceps erat
de multis causis.
primum omnium
qui ubique
probro atque petulantiâ
maxime praestabant,
item alii
per dedecora patrimoniis amissis,
postremo omnes
quos
flagitium aut facinus
domo expulerat,
ii
Romam
sicut in sentinam
confluxerant.
deinde multi
memores Sullanae uictoriae,
quod
ex gregariis militibus
alios
senatores uidebant,
alios
ita diuites,
ut
regio uictu atque cultu
aetatem agerent,
sibi quisque,
si in armis foret,
ex uictoria
talia sperabat.
praeterea iuuentus,
quae
in agris
manuum mercede
inopiam tolerauerat,
priuatis atque publicis largitionibus excita
urbanum otium
ingrato labori praetulerat.
eos
atque alios omnîs
malum publicum alebat.
quo minus mirandum est
homines egentîs,
malis moribus,
maxima spe
rei publicae iuxta ac sibi
consuluisse.
praeterea,
quorum
uictoriâ Sullae
parentes proscripti,
bona erepta,
ius libertatis imminutum erat,
haud sane alio animo
belli euentum
expectabant.
ad hoc
quicumque
aliarum atque senatus partium erant,
conturbari rem publicam
quam minus ualere
ipsi malebant.
id adeo malum
multos post annos
in ciuitatem reuerterat.
nam postquam
Cn.~Pompeio et M.~Crasso consulibus
tribunicia postestas
restituta est,
homines adulescentes
summam potestatem nacti,
quibus aetas animusque
ferox erat,
coepêre
senatum criminando
plebem exagitare,
dein largiendo atque pollicitando
magis incendere,
ita ipsi
clari potentesque fieri.
contra eos
summa ope nitebatur
pleraque nobilitas
senatûs specie
pro sua magnitudine.
namque,
uti paucis uerum absoluam,
post illa tempora
quicumque
rem publicam agitauêre,
honestis nominibus,
alii
sicuti populi iura defenderent,
pars
quo senatûs auctoritas
maxima foret,
bonum publicum simulantes
pro suâ quisque potentiâ
certabant.
neque illis
modestia
neque modus contentionis
erat:
utrique
uictoriam crudeliter exercebant.
sed postquam Cn.~Pompeius
ad bellum maritimum atque Mithridaticum
missus est,
plebis opes imminutae,
paucorum potentia creuit.
ii
magistratus,
prouincias
aliaque omnia tenere;
ipsi innoxii,
florentes,
sine metu
aetatem agere
ceterosque
iudiciis terrere,
quo plebem
in magistratu
placidius tractarent.
sed ubi primum
dubiis rebus
nouandi spes
oblata est,
uetus certamen
animos eorum
arrexit.
quod si
primo proelio
Catilina
superior aut aequa manu
discessisset,
profecto
magna clades
atque calamitas
rem publicam oppressisset,
neque illis,
qui uictoriam adepti forent,
diutius eâ uti licuisset,
quin
defessis et exsanguibus
qui plus posset
imperium atque libertatem extorqueret.
fuêre tamen
extra coniurationem complures,
qui
ad Catilinam
initio
profecti sunt.
in iis
erat Fuluius,
senatoris filius,
quem retractum ex itinere
parens necari iussit.
isdem temporibus
Romae
Lentulus,
sicuti Catilina praeceperat,
quoscumque
moribus aut fortunâ
nouis rebus idoneos credebat,
aut per se
aut per alios
sollicitabat,
neque solum ciuîs,
sed cuiusque modi genus hominum,
quod modo bello usui foret.
igitur
P.~Umbreno cuidam
negotium dat,
uti legatos Allobrogum requirat
eosque,
si possit,
impellat
ad societatem belli,
existimans
publice priuatimque
aere alieno oppressos,
praeterea quod
naturâ
gens Gallica
bellicosa esset,
facile
eos
ad tale consilium
adduci posse.
Umbrenus,
quod in Gallia negotiatus erat,
plerisque principibus ciuitatium
notus erat
atque eos nouerat.
itaque sine mora,
ubi primum legatos
in foro conspexit,
percontatus pauca de statu ciuitatis
et quasi dolens eius casum
requirere coepit,
quem exitum
tantis malis
sperarent.
postquam illos uidet
queri de auaritia magistratuum,
accusare senatum,
quod in eo auxili nihil esset,
miseriis suis remedium
mortem expectare,
'at ego' inquit
'uobis,
si modo
uiri esse uultis,
rationem ostendam,
quâ
tanta ista mala effugiatis'.
haec ubi dixit,
Allobroges
in maximam spem adducti
Umbrenum orare,
ut sui misereretur:
nihil tam asperum
neque tam difficile esse,
quod non cupidissime facturi essent,
dum ea res
ciuitatem aere alieno
liberaret.
ille
eos
in domum D.~Bruti
perducit,
quod foro propinqua erat
neque aliena consili
propter Semproniam;
nam tum Brutus
ab Roma aberat.
praeterea
Gabinium arcessit,
quo maior auctoritas
sermoni inesset.
eo praesente
coniurationem aperit,
nominat socios,
praeterea
multos cuiusque generis innoxios,
quo
legatis
animus amplior esset.
deinde
eos
pollicitos operam suam
domum dimittit.
sed Allobroges
diu in incerto habuêre,
quidnam consili
caperent.
in altera parte erat
aes alienum,
studium belli,
magna merces
in spe uictoriae;
at in altera
maiores opes,
tuta consilia,
pro incerta spe
certa praemia.
haec illis uoluentibus
tandem uicit
fortuna rei publicae.
itaque Q.~Fabio Sangae,
cuius patrocinio
ciuitas
plurimum utebatur,
rem omnem,
uti cognouerant,
aperiunt.
Cicero
per Sangam consilio cognito
legatis praecipit,
ut studium coniurationis
uehementer simulent,
ceteros adeant,
bene polliceantur
dentque operam,
uti eos
quam maxime manufestos
habeant.
isdem fere temporibus
in Gallia
citeriore atque ulteriore,
item
in agro Piceno, Bruttio, Apuliâ
motus erat.
namque illi,
quos ante Catilina dimiserat,
inconsulte
ac ueluti per dementiam
cuncta simul agebant.
nocturnis consiliis,
armorum atque telorum portationibus,
festinando, agitando omnia
plus timoris
quam periculi
effecerant.
ex eo numero
complurîs
Q.~Metellus Celer
praetor
ex senatûs consulto,
causâ cognitâ,
in uincula coniecerat,
item
in citeriore Gallia
C.~Murena,
qui
ei prouinciae
legatus praeerat.
at Romae
Lentulus
cum ceteris,
qui principes coniurationis erant,
paratis, ut uidebatur, magnis copiis
constituerant,
uti,
cum Catilina
in agrum Aefulanum
cum exercitu
uenisset,
L.~Bestia
tribunus plebis,
contione habitâ,
quereretur
de actionibus Ciceronis;
bellique grauissimi inuidiam
optimo consuli
imponeret:
eo signo
proxima nocte
cetera multitudo coniurationis
suum quodque negotium
exsequeretur.
sed ea
diuisa hoc modo
dicebantur:
Statilius et Gabinius
ut
cum magna manu
duodecim simul
opportuna loca urbis
incenderent,
quo tumultu
facilior aditus
ad consulem ceterosque,
quibus insidiae parabantur,
fieret;
Cethegus
Ciceronis ianuam
obsideret
eumque
ui aggrederetur;
alius autem alium,
sed filii familiarum,
quorum ex nobilitate
maxima pars erat,
parentîs interficerent;
simul caede et incendio perculsis omnibus
ad Catilinam
erumperent.
inter haec parata atque decreta
Cethegus
semper querebatur
de ignauiâ sociorum:
illos
dubitando et dies prolatando
magnas opportunitates
corrumpere:
facto,
non consulto
in tali periculo
opus esse,
seque,
si pauci adiuuarent,
languentibus aliis
impetum in curiam
facturum.
naturâ ferox,
uehemens,
manu promptus erat,
maximum bonum
in celeritate
putabat.
sed Allobroges
ex praecepto Ciceronis
per Gabinium
ceteros conueniunt.
ab Lentulo, Cethego, Statilio item Cassio
postulant ius iurandum,
quod signatum ad ciuîs perferant:
aliter
haud facile
eos
ad tantum negotium
impelli
posse.
ceteri
nihil suspicantes
dant,
Cassius
semet eo breui uenturum
pollicetur
ac paulo ante legatos
ex urbe
proficiscitur.
Lentulus
cum iis
T.Volturcium
quendam Crotoniensem mittit,
ut Allobroges,
prius quam domum pergerent,
cum Catilina
data atque accepta fide
societatem confirmarent.
ipse
Volturcio
litteras
ad Catilinam dat,
quarum exemplum
infra scriptum est.
'qui sim,
ex eo,
quem ad te misi,
cognosces.
fac cogites,
in quanta calamitate sis,
et memineris
te uirum esse.
consideres,
quid tuae rationes postulent.
auxilium petas
ab omnibus,
etiam ab infimis.'
ad hoc
mandata
uerbis dat:
cum
ab senatu
hostis iudicatus sit,
quo consilio
seruitia repudiet?
in urbe
parata esse
quae iusserit.
ne cunctetur ipse
propius accedere.
his rebus ita actis,
constitutâ nocte
qua proficiscerentur
Cicero
per legatos cuncta edoctus
L.~Valerio Flacco et C.~Pomptino praetoribus
imperat,
ut
in ponte Muluio
per insidias Allobrogum
comitatus deprehendant.
rem omnem aperit,
cuius gratiâ mittebantur;
cetera,
uti facto opus sit,
ita agant
permittit.
illi,
homines militares,
sine tumultu praesidiis collocatis,
sicuti praeceptum erat,
occulte pontem obsidunt.
postquam ad id loci
legati
cum Volturcio
uenerunt
et simul utrimque
clamor exortus est,
Galli
cito cognito consilio
sine mora
praetoribus se tradunt,
Volturcius
primo cohortatus ceteros
gladio
se a multitudine defendit,
deinde,
ubi a legatis desertus est,
multa
prius de salute sua
Pomptinum obtestatus,
quod ei notus erat.
postremo
timidus ac uitae diffidens
uelut hostibus
sese praetoribus dedit.
quibus rebus confectis
omnia propere
per nuntios
consuli declarantur.
at illum
ingens cura
atque laetitia
simul occupauere.
nam laetabatur
intellegens,
coniuratione patefacta,
ciuitatem
periculis ereptam esse;
porro autem
anxius erat
dubitans,
in maximo scelere,
tantis ciuibus deprehensis,
quid facto opus esset:
poenam illorum
sibi oneri,
impunitatem
perdendae rei publicae
fore credebat.
igitur
confirmato animo
uocari
ad sese iubet
Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium,
itemque Caeparium Terracinensem,
qui
in Apuliam
ad concitanda seruitia
proficisci parabat.
ceteri
sine mora ueniunt;
Caeparius,
paulo ante domo egressus,
cognito indicio
ex urbe profugerat.
consul
Lentulum,
quod praetor erat,
ipse
manu tenens
in senatum perducit,
reliquos
cum custodibus
in aedem Concordiae
uenire iubet.
eo senatum aduocat,
magnâque frequentiâ eius ordinis,
Volturcium cum legatis
introducit,
Flaccum praetorem
scrinium cum litteris,
quas
a legatis acceperat,
eodem afferre iubet.
Volturcius
interrogatus de itinere,
de litteris,
postremo
quid aut qua de causa consili habuisset,
primo
fingere alia,
dissimulare de coniuratione;
post,
ubi
fide publicâ
dicere iussus est,
omnia,
uti gesta erant,
aperit;
docetque
se paucis ante diebus
a Gabinio et Caepario
socium adscitum,
nihil amplius scire
quam legatos,
tantummodo
audire solitum
ex Gabinio
P.~Autronium,
Ser.~Sullam,
L.~Vargunteium,
multos praeterea
in ea coniuratione esse.
eadem Galli fatentur.
ac Lentulum dissimulantem
coarguunt
praeter litteras
sermonibus,
quos
ille habere solitus erat:
ex libris Sibyllinis
regnum Romae
tribus Corneliis
portendi;
Cinnam atque Sullam antea,
se tertium esse
cui
fatum foret
urbis potiri;
praeterea
ab incenso Capitolio
illum esse uigesumum annum
quem
saepe ex prodigiis
haruspices respondissent
bello ciuili
cruentum fore.
igitur,
perlectis litteris,
cum prius
omnes
signa sua cognouissent,
senatus decernit,
uti,
abdicato magistratu,
Lentulus
itemque ceteri
in liberis custodiis
habeantur.
itaque Lentulus P.~Lentulo Spintheri,
qui tum aedilis erat,
Cethegus Q.~Cornificio,
Statilius C.~Caesari,
Gabinius M.~Crasso,
Caeparius
--nam is
paulo ante
ex fuga
retractus erat---
Cn.~Terentio senatori
traduntur.
interea plebs,
coniuratione patefactâ,
quae primo
cupida rerum nouarum
nimis bello fauebat,
mutatâ mente,
Catilinae consilia execrari,
Ciceronem
ad caelum tollere:
ueluti ex seruitute erepta,
gaudium atque laetitiam
agitabat.
namque alia belli facinora
praedae
magis quam detrimento fore,
incendium uero crudele,
immoderatum
ac sibi maxime calamitosum putabat,
quippe
cui
omnes copiae
in usu cottidiano et cultu corporis
erant.
post eum diem
quidam L.~Tarquinius
ad senatum
adductus erat,
quem
ad Catilinam proficiscentem
ex itinere retractum
aiebant.
is,
cum se diceret
indicaturum de coniuratione,
si fides publica data esset,
iussus a consule
quae sciret edicere,
eadem fere
quae Volturcius
de paratis incendiis,
de caede bonorum,
de itinere hostium
senatum docet:
praeterea
se missum a M.~Crasso,
qui Catilinae nuntiaret,
ne eum
Lentulus
et Cethegus
aliique
ex coniuratione deprehensi
terrerent,
eoque magis properaret
ad urbem accedere,
quo
et ceterorum animos
reficeret
et illi
facilius e periculo
eriperentur.
sed ubi Tarquinius
Crassum nominauit,
hominem nobilem,
maximis diuitiis,
summâ potentiâ,
alii
rem incredibilem rati,
pars tametsi
uerum existimabant,
tamen
quia in tali tempore
tanta uis hominis
magis lenienda
quam exagitanda uidebatur,
plerique
Crasso ex negotiis priuatis obnoxii,
conclamant
indicem falsum esse,
deque ea re
postulant
uti referatur.
itaque
consulente Cicerone
frequens senatus
decernit
Tarquini indicium
falsum uideri
eumque
in uinculis retinendum
neque amplius potestatem faciendam,
nisi de eo indicaret,
cuius consilio
tantam rem
esset mentitus.
erant
eo tempore
qui existimarent
indicium illud
a P.~Autronio machinatum,
quo facilius
appellato Crasso
per societatem periculi
reliquos
illius potentiâ
tegeret.
alii
Tarquinium
a Cicerone immissum
aiebant,
ne Crassus
more suo
suscepto malorum patrocinio
rem publicam
conturbaret.
ipsum Crassum
ego
postea praedicantem audiui
tantam illam contumeliam
sibi
ab Cicerone
impositam.
sed isdem temporibus
Q.~Catulus et C.~Piso
neque precibus
neque pretio
neque gratia
Ciceronem impellere potuêre,
uti
per Allobroges
aut alium indicem
C.~Caesar
falso nominaretur.
nam uterque
cum illo
grauîs inimicitias exercebat:
Piso
oppugnatus
in iudicio pecuniarum repetundarum
propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum;
Catulus
ex petitione pontificatus
odio incensus,
quod extremâ aetate,
maximis honoribus usus,
ab adulescentulo Caesare uictus
discesserat.
res autem
opportuna uidebatur,
quod is
priuatim egregia liberalitate,
publice maximis muneribus
grandem pecuniam debebat.
sed ubi consulem
ad tantum facinus
impellere nequeunt,
ipsi
singillatim circumeundo
atque ementiendo,
quae
se
ex Volturcio
aut Allobrogibus
audisse dicerent,
magnam illi inuidiam
conflauerant,
usque eo
ut nonnulli equites Romani,
qui
praesidi causâ
cum telis erant
circum aedem Concordiae,
seu periculi magnitudine
seu animi mobilitate
impulsi,
quo
studium suum
in rem publicam
clarius esset,
egredienti ex senatu
Caesari
gladio minitarentur.