C.SALLUSTI CRISPI

BELLUM CATILINAE

TEXTUS ARTICULIS PAUCIORIBUS

Low Segmentation Acceleration Reader

Part 3 of 3.

  

Part I   Part II    Part III

AR Preface    Syntactical Compendium    AR Index

Translation in pari passu format: Kindle version

  


  

L    LI    LII    LIII    LIV    LV    LVI    LVII    LVIII    LIX    LX    LXI

  


  

L

dum haec
in senatu aguntur
et dum
legatis Allobrogum et T.~Volturcio,
comprobato eorum indicio,
praemia decernuntur,
liberti
et pauci ex clientibus Lentuli
diuersis itineribus
opifices atque seruitia
in uicis
ad eum eripiendum
sollicitabant,
partim exquirebant
duces multitudinum,
qui pretio
rem publicam uexare
soliti erant.

Cethegus autem
per nuntios
familiam atque libertos suos,
lectos et exercitatos,
orabat in audaciam,
ut grege facto
cum telis
ad sese irrumperent.

consul
ubi ea parari cognouit,
dispositis praesidiis,
ut res atque tempus monebat,
conuocato senatu,
refert,
quid de iis fieri placeat,
qui in custodiam traditi erant.

sed eos
paulo ante
frequens senatus iudicauerat
contra rem publicam fecisse.

tum D.~Iunius Silanus
primus sententiam rogatus,
quod eo tempore consul designatus erat,
de iis,
qui in custodiis tenebantur,
et praeterea
de L.~Cassio,
P.~Furio,
P.~Vmbreno,
Q.~Annio,
si deprehensi forent,
supplicium sumendum decreuerat;

isque postea
permotus oratione C.~Caesaris
pedibus
in sententiam Ti.Neronis
iturum se dixit,
quod de ea re
praesidiis additis
referendum censuerat.

sed Caesar,
ubi ad eum uentum est,
rogatus sententiam a consule,
huiusce modi uerba
locutus est:

  

top

  

LI

'omnîs homines,
patres conscripti,
qui de rebus dubiis consultant,
ab odio, amicitia, ira, atque misericordia
uacuos esse decet.

haud facile
animus uerum prouidet,
ubi illa officiunt,
neque quisquam
omnium libidini
simul et usui
paruit.

ubi intenderis ingenium
ualet;
si libido possidet,
ea dominatur,
animus nihil ualet.

magna mihi copia est memorandi,
patres conscripti,
quae reges atque populi
irâ aut misericordiâ impulsi
male consuluerint.

sed ea malo dicere,
quae
maiores nostri
contra libidinem animi sui
recte atque ordine fecêre.

bello Macedonico,
quod cum rege Perse gessimus,
Rhodiorum ciuitas
magna atque magnifica,
quae
populi Romani opibus creuerat,
infida et aduersa nobis fuit.

sed postquam
bello confecto
de Rhodiis consultum est,
maiores nostri,
ne quis
diuitiarum magis quam iniuriiae causâ
bellum inceptum diceret,
impunitos eos dimisêre.

item bellis Punicis omnibus,
cum saepe Carthaginienses
et in pace
et per indutias
multa nefaria facinora fecissent,
numquam ipsi
per occasionem
talia fecêre:

magis quid se dignum foret,
quam quid in illos iure fieri posset,
quaerebant.

hoc item uobis prouidendum est,
patres conscripti
ne plus apud uos ualeat
P.~Lentuli et ceterorum scelus
quam uestra dignitas,
neu magis
irae uestrae quam famae consulatis.

nam si digna poena
pro factis eorum
reperitur,
nouum consilium approbo;
sin magnitudo sceleris
omnium ingenia exsuperat,
his utendum censeo,
quae legibus comparata sunt.

plerique eorum,
qui ante me sententias dixerunt,
composite atque magnifice
casum rei publicae
miserati sunt.

quae belli saeuitia esset,
quae uictis acciderent,
enumerauere:
rapi uirgines, pueros;
diuelli liberos a parentum complexu;
matres familiarum pati
quae uictoribus collibuissent;
fana atque domos spoliari;
caedem, incendia fieri;
postremo
armis,
cadaueribus,
cruore atque luctu
omnia compleri.

sed,
per deos immortalîs,
quo
illa oratio pertinuit?

an uti uos
infestos coniurationi
faceret?

scilicet,
quem res tanta et tam atrox
non permouit,
eum
oratio accendet?

non ita est,
neque cuiquam mortalium
iniuriae suae
paruae uidentur--
multi
eas grauius aequo habuêre.

sed alia aliis licentia est,
patres conscripti.

qui
demissi in obscuro
uitam habent,
si quid iracundiâ deliquêre,
pauci sciunt,
fama atque fortuna eorum
pares sunt;

qui magno imperio praediti
in excelso
aetatem agunt,
eorum facta
cuncti mortales nouêre.

ita
in maximâ fortunâ
minima licentia est;

neque studere
neque odisse,
sed minime irasci
decet;

quae
apud alios
iracundia dicitur,
ea
in imperio
superbia atque crudelitas appellatur.

equidem
ego sic existimo,
patres conscripti,
omnîs cruciatus
minores quam facinora illorum esse.

sed plerique mortales
postrema meminêre
et in hominibus impiis,
sceleris eorum obliti,
de poena disserunt,
si ea
paulo seuerior
fuit.

D.Silanum,
uirum fortem atque strenuum,
certo scio
quae dixerit
studio rei publicae dixisse,
neque illum
in tanta re
gratiam aut inimicitias exercere:
eos mores
eamque modestiam uiri
cognoui.

uerum sententia eius
mihi non crudelis
---quid enim
in talîs homines
crudele fieri potest?---
sed aliena a re publica nostra
uidetur.

nam profecto
aut metus aut iniuria
te subegit, Silane,
consulem designatum,
genus poenae nouum
decernere.

de timore
superuacuaneum est disserere,
cum praesertim
diligentiâ clarissimi uiri consulis
tanta praesidia sint in armis.

de poena
possum equidem dicere,
id quod res habet,
in luctu atque miseriis
mortem aerumnarum
requiem,
non cruciatum esse;
eam
cuncta mortalium mala
dissoluere;
ultra
neque curae
neque gaudio
locum esse.

sed per deos immortalîs,
quam ob rem
in sententiam non addidisti,
uti prius
uerberibus in eos animaduerteretur?

an quia
lex Porcia
uetat?
at aliae leges
item condemnatis ciuibus
non animam eripi,
sed exilium permitti
iubent.

an quia
grauius est uerberari
quam necari?

quid autem acerbum
aut nimis graue est
in homines
tanti facinoris conuictos?

sin quia leuius est,
quî conuenit
in minore negotio
legem timere,
cum eam
in maiore
neglegeris?

at enim quis reprehendet
quod in parricidas rei publicae
decretum erit?

tempus, dies, fortuna
cuius libido
gentibus moderatur.

illis merito accidet
quicquid euenerit;
ceterum uos,
patres conscripti,
quid in alios statuatis,
considerate.

omnia mala exempla
ex rebus bonis
orta sunt.

sed ubi imperium
ad ignaros eius
aut minus bonos peruenit,
nouum illud exemplum
ab dignis
et idoneis
ad indignos
et non idoneos
transfertur.

Lacedaemonii
deuictis Atheniensibus
triginta uiros imposuêre,
qui rem publicam eorum tractarent.

ii primo coepêre
pessimum quemque
et omnibus inuisum
indemnatum necare:

ea populus laetari
et merito dicere fieri.

post,
ubi paulatim licentia creuit,
iuxta bonos et malos
libidinose interficere,
ceteros metu terrere:

ita ciuitas,
seruitute oppressa,
stultae laetitiae grauîs poenas dedit.

nostrâ memoriâ
uictor Sulla
cum Damasippum et alios eius modi,
qui
malo rei publicae
creuerant,
iugulari iussit,
quis
non factum eius laudabat?

homines scelestos et factiosos,
qui
seditionibus
rem publicam exagitauerant,
merito necatos aiebant.

sed ea res
magnae initium cladis fuit.

nam uti quisque
domum aut uillam,
postremo
uas
aut uestimentum alicuius
concupiuerat,
dabat operam,
uti is
in proscriptorum numero
esset.

ita illi,
quibus Damasippi mors
laetitiae fuerat,
paulo post
ipsi trahebantur,
neque prius finis iugulandi fuit,
quam Sulla
omnîs suos
diuitiis expleuit.

atque haec
ego non in M.~Tullio
neque his temporibus
uereor,
sed in magna ciuitate
multa et uaria ingenia sunt.

potest alio tempore,
alio consule,
cui item exercitus
in manu sit,
falsum aliquid
pro uero credi.

ubi hoc exemplo
per senatus decretum
consul gladium eduxerit,
quis
illi finem statuet
aut quis moderabitur?

maiores nostri,
patres conscripti,
neque consili
neque audaciae
umquam eguêre;

neque illis superbia obstabat
quo minus aliena instituta,
si modo proba erant,
imitarentur.

arma atque tela militaria
ab Samnitibus,
insignia magistratuum
ab Tuscis
pleraque sumpserunt.

postremo,
quod ubique
apud socios aut hostîs
idoneum uidebatur,
cum summo studio
domi exsequebantur:
imitari quam inuidere bonis
malebant.

sed eodem illo tempore,
Graeciae morem imitati,
uerberibus animaduertebant in ciuîs,
de condemnatis
summum supplicium sumebant.

postquam res publica adoleuit
et multitudine ciuium factiones ualuere,
circumueniri innocentes,
alia huiusce modi fieri coepêre,
tum lex Porcia
aliaeque leges
paratae sunt,
quibus legibus
exilium
damnatis permissum est.

hanc ego causam,
patres conscripti,
quo minus
nouum consilium capiamus,
in primis
magnam puto.

profecto
uirtus atque sapientia
maior illis fuit,
qui ex paruis opibus
tantum imperium fecêre,
quam in nobis,
qui
ea bene parta
uix retinemus.

placet igitur eos dimitti et augeri
exercitum Catilinae?
minime.

sed ita censeo:
publicandas eorum pecunias,
ipsos
in uinculis habendos
per municipia,
quae maxime opibus ualent;
neu quis de iis postea
ad senatum referat
neue cum populo agat;
qui aliter fecerit,
senatum existimare
eum
contra rem publicam
et salutem omnium facturum.'

  

top

  

LII

postquam Caesar
dicendi finem fecit,
ceteri
uerbo
alius alii
uarie assentiebantur.

at M.~Porcius Cato,
rogatus sententiam,
huiusce modi orationem habuit:

'longe alia
mihi mens est,
patres conscripti,
cum
res atque pericula nostra
considero,
et cum
sententias nonnullorum
ipse
mecum reputo.

illi mihi disseruisse uidentur
de poena eorum,
qui
patriae,
parentibus,
aris atque focis suis
bellum parauêre;

res autem monet
cauere ab illis
magis quam
quid in illos statuamus
consultare.

nam cetera maleficia
tum persequare,
ubi facta sunt;
hoc
nisi prouideris ne accidat,
ubi euenit,
frustra iudicia implores:
captâ urbe
nihil fit reliqui uictis.

sed, per deos immortalîs,
uos ego appello,
qui semper domos,
uillas,
signa,
tabulas uestras
pluris quam
rem publicam fecistis:

si ista,
cuiuscumque modi sunt
quae amplexamini,
retinere,
si uoluptatibus uestris otium praebere
uultis,
expergiscimini aliquando
et capessite rem publicam.

non agitur de uectigalibus
neque de sociorum iniuriis:

libertas et anima nostra
in dubio est.

saepenumero,
patres conscripti,
multa uerba in hoc ordine feci,
saepe
de luxuriâ
atque auaritiâ nostrorum ciuium
questus sum,
multosque mortalîs
eâ causâ
aduersos habeo.

qui
mihi atque animo meo
nullius umquam delicti gratiam
fecissem,
haud facile
alterius libidini
male facta condonabam.

sed ea
tametsi uos
parui pendebatis,
tamen res publica
firma erat,
opulentia
neglegentiam tolerabat.

nunc uero
non id agitur,
bonisne an malis moribus
uiuamus,
neque quantum
aut quam magnificum
imperium populi Romani
sit,
sed haec,
cuiuscumque modi uidentur,
nostra an nobiscum unâ
hostium futura sint.

hîc mihi quisquam
mansuetudinem et misericordiam
nominat.

iam pridem equidem
nos uera uocabula rerum
amisimus:
quia bona aliena largiri
liberalitas,
malarum rerum audacia
fortitudo uocatur,
eo
res publica
in extremo sita est.

sint sane,
quoniam ita se mores habent,
liberales
ex sociorum fortunis,
sint misericordes
in furibus aerari:
ne illi
sanguinem nostrum
largiantur
et, dum paucis sceleratis parcunt,
bonos omnîs
perditum eant.

bene et composite
C.~Caesar
paulo ante
in hoc ordine
de uita et morte disseruit,
credo falsa existimans ea,
quae de inferis memorantur:
diuerso itinere
malos a bonis
loca taetra,
inculta foeda atque formidulosa habere.

itaque censuit
pecunias eorum publicandas,
ipsos
per municipia
in custodiis habendos,
uidelicet timens, ne,
si Romae sint,
aut a popularibus coniurationis
aut a multitudine conductâ
per uim eripiantur;

quasi uero mali atque scelesti
tantummodo in urbe
et non per totam Italiam sint,
aut non ibi plus possit audacia,
ubi
ad defendendum
opes
minores sunt.

quare
uanum equidem
hoc consilium est,
si periculum
ex illis
metuit;

si
in tanto omnium metu
solus non timet,
eo magis refert
me
mihi atque uobis timere.

quâ re,
cum de P.~Lentulo ceterisque
statuetis,
pro certo habetote
uos simul
de exercitu Catilinae
et de omnibus coniuratis
decernere.

quanto
uos attentius ea agetis,
tanto
illis animus infirmior erit;

si paulum modo
uos languere uiderint,
iam omnes
feroces aderunt.

nolite existimare
maiores nostros
armis
rem publicam
ex paruâ magnam fecisse.

si ita esset,
multo pulcherrimam
eam nos haberemus:

quippe sociorum atque ciuium,
praeterea armorum atque equorum
maior copia nobis quam illis est.

sed alia fuêre,
quae illos magnos fecêre,
quae nobis nulla sunt:

domi industria,
foris iustum imperium,
animus in consulendo liber,
neque delicto
neque libidini
obnoxius.

pro his
nos habemus
luxuriam atque auaritiam,
publice egestatem,
priuatim opulentiam.

laudamus diuitias,
sequimur inertiam.

inter bonos et malos
discrimen nullum,
omnia uirtutis praemia
ambitio possidet.

neque mirum:
ubi uos
separatim sibi quisque
consilium capitis,
ubi domi
uoluptatibus,
hîc pecuniae
aut gratiae
seruitis,
eo fit
ut impetus fiat
in uacuam rem publicam.

sed ego
haec omitto.

coniurauêre nobilissimi ciues
patriam incendere,
Gallorum gentem
infestissimam nomini Romano
ad bellum arcessunt,
dux hostium
cum exercitu
supra caput est;
uos cunctamini etiam nunc
et dubitatis,
quid intra moenia
deprensis hostibus
faciatis?

misereamini censeo
---deliquêre homines adulescentuli
per ambitionem---
atque etiam armatos dimittatis:
ne ista uobis mansuetudo
et misericordia,
si illi arma ceperint,
in miseriam
conuertat.

scilicet
res ipsa
aspera est,
sed uos
non timetis eam.

immo uero maxime.

sed inertiâ et mollitiâ animi
alius alium expectantes
cunctamini,
uidelicet
dis immortalibus confisi,
qui
hanc rem publicam
saepe
in maximis periculis
seruauêre.

non uotis
neque suppliciis muliebribus
auxilia deorum parantur;
uigilando,
agendo,
bene consulendo
prospere omnia cedunt.

ubi socordiae te atque ignauiae
tradideris,
nequiquam
deos implores:
irati
infestique sunt.

apud maiores nostros
A.Manlius Torquatus
bello Gallico
filium suum,
quod is
contra imperium
in hostem pugnauerat,
necari iussit,
atque ille egregius adulescens
immoderatae fortitudinis
morte poenas dedit;

uos
de crudelissimis parricidis
quid statuatis,
cunctamini?

uidelicet
cetera uita eorum
huic sceleri obstat.

uerum parcite dignitati Lentuli,
si ipse pudicitiae,
si famae suae,
si dis aut hominibus
umquam ullis pepercit.

ignoscite
Cethegi adulescentiae,
nisi
iterum patriae bellum fecit.

nam quid
ego
de Gabinio, Statilio, Caepario,
loquar?

quibus
si quicquam umquam pensi
fuisset,
non ea consilia
de re publica habuissent.

postremo,
patres conscripti,
si mehercule peccato locus esset,
facile paterer
uos ipsâ re corrigi,
quoniam uerba contemnitis.

sed undique
circumuenti sumus.

Catilina
cum exercitu
faucibus urget;
alii intra moenia
atque in sinu urbis
sunt hostes;
neque parari
neque consuli
quicquam potest occulte:
quo magis properandum est.

quare
ego ita censeo,
cum nefario consilio sceleratorum ciuium
res publica
in summa pericula uenerit,
iique
indicio T.~Volturci et legatorum Allobrogum
conuicti confessique sint
caedem,
incendia,
aliaque se foeda atque crudelia facinora
in ciuis patriamque parauisse,
de confessis,
sicuti de manufestis rerum capitalium,
more maiorum
supplicium sumendum.'

  

top

  

LIII

postquam Cato assedit,
consulares omnes
itemque senatûs magna pars
sententiam eius laudant,
uirtutem animi ad caelum ferunt,
alii alios increpantes
timidos uocant.

Cato
clarus atque magnus
habetur;
senati decretum fit,
sicuti ille censuerat.

sed mihi multa legenti,
multa audienti,
quae populus Romanus
domi militiaeque,
mari atque terrâ
praeclara facinora fecit,
forte libuit attendere,
quae res
maxime tanta negotia sustinuisset.

sciebam saepenumero
paruâ manu
cum magnis legionibus hostium
contendisse;

cognoueram
paruis copiis
bella
gesta cum opulentis regibus,

ad hoc
saepe fortunae uiolentiam
tolerauisse,
facundiâ Graecos,
gloriâ belli Gallos
ante Romanos fuisse.

ac mihi multa agitanti constabat
paucorum ciuium egregiam uirtutem
cuncta patrauisse,
eoque factum,
uti diuitias
paupertas,
multitudinem
paucitas superaret.

sed postquam
luxu atque desidiâ
ciuitas corrupta est,
rursus res publica
magnitudine sui imperatorum
atque magistratuum uitia sustentabat

ac,
sicuti effetâ parentum vi,
multis tempestatibus
haud sane quisquam Romae
uirtute magnus fuit.

sed memoriâ meâ
ingenti uirtute,
diuersis moribus,
fuere uiri duo,
M.~Cato et C.~Caesar.

quos
quoniam res obtulerat,
silentio praeterire
non fuit consilium,
quin utriusque naturam et mores,
quantum ingenio possum,
aperirem.

  

top

  

LIV

igitur iis genus,
aetas,
eloquentia
prope aequalia fuere,
magnitudo animi par,
item gloria,
sed alia alii.

Caesar
beneficiis ac munificentiâ
magnus habebatur,
integritate uitae
Cato.

ille
mansuetudine et misericordiâ
clarus factus,
huic seueritas
dignitatem addiderat.

Caesar dando,
subleuando,
ignoscendo,
Cato
nihil largiendo
gloriam adeptus est.

in altero
miseris perfugium erat,
in altero
malis pernicies.

illius facilitas,
huius constantia laudabatur.

postremo
Caesar
in animum induxerat
laborare,
uigilare;

negotiis amicorum intentus
sua neglegere,
nihil denegare
quod dono dignum esset;

sibi
magnum imperium,
exercitum
bellum,
nouum
exoptabat,
ubi uirtus enitescere posset.

at Catoni
studium modestiae, decoris,
sed maxime seueritatis erat;

non diuitiis cum diuite
neque factione cum factioso,
sed cum strenuo uirtute,
cum modesto pudore,
cum innocente abstinentiâ
certabat;

esse quam uideri
bonus malebat:

ita,
quo minus petebat gloriam,
eo magis illum assequebatur.

  

top

  

LV

postquam, ut dixi,
senatus
in Catonis sententiam discessit,
consul
optimum factu ratus
noctem
quae instabat
antecapere,
ne quid eo spatio nouaretur,
triumuiros
quae ad supplicium postulabat
parare iubet.

ipse,
praesidiis dispositis,
Lentulum
in carcerem deducit;
idem fit
ceteris
per praetores.

est in carcere locus,
quod Tullianum appellatur,
ubi paululum ascenderis
ad laeuam,
circiter duodecim pedes
humi depressus;
eum muniunt undique parietes
atque insuper camera
lapideis fornicibus iuncta;
sed incultu, tenebris, odore
foeda
atque terribilis eius facies est.

in eum locum
postquam demissus est Lentulus,
uindices rerum capitalium,
quibus praeceptum erat,
laqueo gulam fregêre.

ita ille patricius
ex gente clarissimâ Corneliorum,
qui
consulare imperium
Romae habuerat,
dignum moribus factisque suis
exitum uitae inuenit.

de Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario
eodem modo
supplicium sumptum est.

  

top

  

LVI

dum ea Romae geruntur,
Catilina
ex omni copia,
quam et ipse adduxerat
et Manlius habuerat,
duas legiones instituit,
cohortes
pro numero militum
complet.

deinde,
ut quisque uoluntarius
aut ex sociis
in castra uenerat,
aequaliter distribuerat,
ac breui spatio
legiones
numero hominum expleuerat,
cum initio
non amplius duobus milibus
habuisset.

sed ex omni copia
circiter pars quarta
erat militaribus armis instructa;
ceteri,
ut quemque casus armauerat,
sparos aut lanceas,
alii
praeacutas sudes
portabant.

sed postquam Antonius
cum exercitu
aduentabat,
Catilina
per montîs iter facere,
modo ad urbem,
modo Galliam
uorsus castra mouere,
hostibus occasionem pugnandi
non dare.

sperabat
propediem
magnas copias sese habiturum,
si
Romae
socii incepta patrauissent.

interea seruitia repudiabat,
cuius initio
ad eum
magnae copiae concurrebant,
opibus coniurationis fretus,
simul alienum suis rationibus existimans
uideri causam ciuium
cum seruis fugitiuis
communicauisse.

  

top

  

LVII

sed postquam in castra
nuntius peruenit
Romae
coniurationem patefactam,
de Lentulo et Cethego ceterisque,
quos supra memoraui,
supplicium sumptum,
plerique
quos
ad bellum
spes rapinarum
aut nouarum rerum studium
illexerat,
dilabuntur;

reliquos
Catilina
per montîs asperos
magnis itineribus
in agrum Pistoriensem
abducit eo consilio,
uti
per tramites
occulte perfugeret
in Galliam Transalpinam.

at Q.~Metellus Celer
cum tribus legionibus
in agro Piceno praesidebat,
ex difficultate rerum
eadem illa existimans
quae supra diximus
Catilinam agitare.

igitur
ubi iter eius
ex perfugis cognouit,
castra propere mouit
ac sub ipsis radicibus montium
consedit,
quâ illi descensus erat
in Galliam properanti.

neque tamen
Antonius procul aberat,
utpote
qui magno exercitu
locis aequioribus
expeditus in fuga sequeretur.

sed Catilina
postquam uidet
montibus atque copiis hostium
sese clausum,
in urbe res aduersas,
neque fugae
neque praesidi ullam spem,
optimum factu ratus
in tali re
fortunam belli temptare,
statuit
cum Antonio
quam primum confligere.

itaque,
contione aduocatâ,
huiusce modi orationem habuit:

  

top

  

LVIII

'compertum ego habeo, milites,
uerba uirtutem non addere,
neque ex ignauo strenuum
neque fortem ex timido exercitum
oratione imperatoris fieri.

quanta cuiusque animo audacia
naturâ aut moribus inest,
tanta
in bello patere solet.

quem
neque gloria
neque pericula
excitant,
nequiquam hortere:
timor animi
auribus officit.

sed ego uos,
quo pauca monerem,
aduocaui,
simul uti causam mei consili aperirem.

scitis equidem,
milites,
socordia atque ignauia Lentuli
quantam ipsi nobisque cladem attulerit,
quoque modo,
dum ex urbe
praesidia opperior,
in Galliam proficisci
nequiuerim.

nunc uero
quo loco
res nostrae sint,
iuxta mecum
omnês intellegitis.

exercitus hostium duo,
unus ab urbe,
alter a Gallia obstant;

diutius in his locis esse,
si maxime animus ferat,
frumenti atque aliarum rerum egestas
prohibet;

quocumque ire placet,
ferro
iter aperiendum est.

quapropter
uos moneo,
uti forti atque parato animo
sitis
et,
cum proelium inibitis,
memineritis
uos
diuitias,
decus,
gloriam,
praeterea libertatem atque patriam
in dextris uestris portare.

si uincimus,
omnia nobis tuta erunt:
commeatus abunde,
municipia atque coloniae patebunt;
si metu cesserimus,
eadem illa aduersa fient,
neque locus
neque amicus quisquam
teget
quem arma non texerint.

praeterea,
milites,
non eadem nobis et illis necessitudo
impendet:
nos
pro patria,
pro libertate,
pro uita certamus;
illis
superuacuaneum est
pugnare
pro potentiâ paucorum.

quo audacius aggredimini
memores pristinae uirtutis.

licuit uobis
cum summa turpitudine
in exilio
aetatem agere,
potuistis nonnulli
Romae,
amissis bonis,
alienas opes expectare:

quia
illa
foeda atque intoleranda uiris
uidebantur,
haec sequi
decreuistis.

si haec
relinquere uultis,
audaciâ opus est:
nemo nisi uictor
pace bellum
mutauit.

nam in fuga
salutem sperare,
cum arma,
quibus corpus tegitur,
ab hostibus auerteris,
ea uero dementia est.

semper
in proelio
iis maximum est periculum,
qui maxime timent:
audacia
pro muro
habetur.

cum uos considero,
milites,
et cum facta uestra aestimo,
magna me spes uictoriae
tenet.

animus,
aetas,
uirtus uestra
me hortantur,
praeterea necessitudo,
quae etiam timidos
fortîs facit.

nam multitudo hostium
ne circumuenire queat,
prohibent angustiae loci.

quod si
uirtuti uestrae
fortuna inuiderit,
cauete
inulti
animam amittatis,
neu capti
potius sicuti pecora
trucidemini,
quam uirorum more pugnantes
cruentam atque luctuosam uictoriam
hostibus relinquatis.'

  

top

  

LIX

haec ubi dixit,
paululum commoratus
signa canere iubet

atque instructos ordines
in locum aequum
deducit.

dein remotis omnium equis,
quo militibus,
exaequato periculo,
animus amplior esset,
ipse
pedes exercitum
pro loco atque copiis instruit.

nam,
uti planities erat
inter sinistros montîs
et ab dextra rupe aspera,
octo cohortîs
in fronte constituit,
reliquarum signa
in subsidio
artius collocat.

ab eis centuriones,
omnîs lectos et euocatos,
praeterea,
ex gregariis militibus,
optimum quemque armatum
in primam aciem subducit.

C.Manlium
in dextra,
Faesulanum quendam
in sinistra parte
curare iubet.

ipse
cum libertis et colonis
propter aquilam assistit,
quam
bello Cimbrico
C.~Marius
in exercitu
habuisse dicebatur.

at ex altera parte
C.~Antonius,
pedibus aeger
quod proelio adesse nequibat,
M.~Petreio legato
exercitum permittit.

ille
cohortîs ueteranas,
quas tumulti causâ conscripserat,
in fronte,
post eas
ceterum exercitum
in subsidiis locat.

ipse
equo circumiens
unum quemque nominans
appellat,
hortatur,
rogat,
ut meminerint
se contra latrones inermîs
pro patria,
pro liberis,
pro aris atque focis suis
certare.

homo militaris,
quod
amplius annos triginta
tribunus
aut praefectus
aut legatus
aut praetor
cum magnâ gloriâ
in exercitu fuerat,
plerosque ipsos
factaque eorum fortia
nouerat:
ea commemorando
militum animos accendebat.

  

top

  

LX

sed ubi,
omnibus rebus exploratis,
Petreius
tubâ signum dat,
cohortîs paulatim
incedere iubet;
idem facit
hostium exercitus.

postquam
eo uentum est,
unde
a ferentariis
proelium committi posset,
maximo clamore
cum infestis signis
concurrunt;

pila omittunt,
gladiis res geritur.

ueterani
pristinae uirtutis memores
comminus
acriter instare,

illi
haud timidi resistunt:
maxima ui
certatur.

interea
Catilina
cum expeditis
in prima acie uersari,
laborantibus succurrere,
integros pro sauciis arcessere,
omnia prouidere,
multum ipse pugnare,
saepe hostem ferire:

strenui militis
et boni imperatoris officia
simul exsequebatur.

Petreius
ubi uidet
Catilinam,
contra ac ratus erat,
magna ui tendere,
cohortem praetoriam
in medios hostîs inducit
eosque perturbatos
atque alios alibi resistentîs
interficit.

deinde
utrimque ex lateribus
ceteros aggreditur.

Manlius et Faesulanus
in primis pugnantes cadunt.

Catilina
postquam
fusas copias
seque cum paucis relicuum
uidet,
memor generis
atque pristinae suae dignitatis
in confertissimos hostîs incurrit
ibique pugnans confoditur.

  

top

  

LXI

sed confecto proelio,
tum uero cerneres,
quanta audacia
quantaque animi uis
fuisset
in exercitu Catilinae.

nam fere quem
quisque uiuus
pugnando
locum ceperat,
eum
amissâ animâ
corpore tegebat.

pauci autem,
quos medios
cohors praetoria disiecerat,
paulo diuersius,
sed omnes
tamen
aduersis uulneribus
conciderant.

Catilina
uero longe a suis
inter hostium cadauera
repertus est
paululum etiam spirans
ferociamque animi,
quam habuerat uiuus,
in uultu retinens.

postremo
ex omni copia
neque in proelio
neque in fuga
quisquam ciuis ingenuus
captus est:
ita cuncti
suae hostiumque uitae
iuxta pepercerant.

neque tamen
exercitus populi Romani
laetam aut incruentam uictoriam
adeptus erat.

nam strenuissimus quisque
aut occiderat
in proelio
aut grauiter uulneratus
discesserat.

multi autem,
qui
e castris
uisendi aut spoliandi gratiâ
processerant,
uoluentes hostilia cadauera
amicum alii,
pars
hospitem aut cognatum
reperiebant;

fuêre item
qui
inimicos suos
cognoscerent.

ita uarie
per omnem exercitum
laetitia,
maeror,
luctus
atque gaudia
agitabantur.


 

finis


 


 

  

top

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper