TEXTUS ARTICULIS PLURIMIS
High Segmentation Acceleration Reader
AR Preface Syntactical Compendium AR Index
{ I }
omnîs homines,
[qui
sese
student
/praestare
ceteris animalibus/,]
/summâ ope/
niti
decet,
[ne
uitam
silentio
transeant]
[ueluti pecora,]
[quae
natura
{prona
atque
/uentri
oboedientia/}
finxit.]
sed
/nostra omnis
uis/
(in
animo
et
corpore)
sita est:
/animi
imperio,/
/corporis
seruitio/
magis
utimur;
ALTERUM
nobis
(cum dis,)
ALTERUM
(cum beluis)
commune
est.
quo
mihi
rectius
uidetur
/ingeni
QUAM
uirium
opibus/
gloriam
quaerere
et,
[quoniam
uita ipsa
{quâ fruimur}
breuis
est,]
/memoriam nostri/
/quam maxime
longam/
efficere.
nam
/diuitiarum et formae
gloria/
fluxa atque fragilis
est,
uirtus
clara aeternaque
habetur.
sed diu
magnum
(inter mortalîs)
certamen
fuit,
[/uine corporis/
an
/uirtute animi/
res militaris
magis
procederet.]
nam
ET
[prius quam incipias]
consulto,
ET
[ubi consulueris]
/mature
facto/
opus est.
ita
{utrumque
/(per se)
indigens/}
/alterum
{alterius
auxilio}/
eget.
{ II }
igitur
initio
reges
---nam
(in terris)
/nomen imperi/
id
primum
fuit---
diuersi
PARS
ingenium,
ALII
corpus
exercebant:
etiam tum
/uita hominum/
(sine cupiditate)
agitabatur;
sua
cuique
/satis
placebant/.
[postea uero quam
/(in Asia)
Cyrus,/
/(in Graecia)
Lacedaemonii et Athenienses/
coepere
/urbîs atque nationes
subigere,/
/{libidinem dominandi}
{causam belli}
habere,/
/maximam gloriam
(in maximo imperio)
putare,/]
tum demum
/periculo atque negotiis/
compertum est
(in bello)
plurimum
ingenium
posse.
[quod si
/regum
atque
imperatorum
{animi
uirtus}/
(in pace)
ita
[ut (in bello)]
ualeret,]
/aequabilius
atque
constantius/
sese
res humanae
haberent,
NEQUE
/aliud
alio
ferri/
NEQUE
/mutari ac misceri
omnia/
cerneres.
nam
imperium
facile
/iis artibus/
retinetur,
[quibus
initio
partum est.]
uerum
[ubi
(pro labore)
desidia,
(pro
continentia
et
aequitate)
libido atque superbia
inuasêre,]
fortuna
simul
(cum moribus)
immutatur.
ita
imperium
semper
(ad optimum quemque)
(a minus bono)
transfertur.
[quae
homines
arant
nauigant
aedificant,]
uirtuti
omnia
parent.
sed
multi mortales,
/dediti
uentri
atque
somno,/
indocti
incultique
uitam
[sicuti peregrinantes]
transiere;
quibus
profecto
(contra naturam)
corpus
uoluptati,
anima
oneri
fuit.
/eorum~/
ego
/~uitam mortemque/
iuxta
aestimo,
[quoniam
(de utrâque)
siletur.]
uerum enim uero
is
demum
mihi
uiuere
atque
/frui
animâ/
uidetur,
[qui
/aliquo negotio
intentus/
/praeclari facinoris
aut
artis bonae
famam/
quaerit.]
sed
(in /magnâ copiâ rerum/)
{aliud alii}
natura
iter
ostendit.
{ III }
pulchrum
est
bene facere
rei publicae,
etiam
bene dicere
haud absurdum
est;
UEL pace
UEL bello
/clarum
fieri/
licet;
ET
[qui fecêre]
ET
[qui
/facta aliorum/
scripsêre,]
multi
laudantur.
ac mihi quidem,
[tametsi
/haudquaquam
par
gloria/
sequitur
/scriptorem et auctorem
rerum,/]
tamen
(in primis)
arduum
uidetur
/res gestas
scribere:/
primum
[quod
facta
dictis
exaequanda sunt;]
dein
[quia
plerique
{quae delicta reprehenderis}
/maleuolentiâ et inuidiâ
dicta/
putant,]
[ubi
(de
/magnâ uirtute
atque
gloriâ
bonorum/)
memores,]
[quae
sibi
quisque
/facilia factu/
putat,]
/aequo animo/
accipit,
supra
ea
[ueluti ficta]
(pro falsis)
ducit.
sed
ego adulescentulus
initio,
[sicuti plerique,]
studio
(ad rem publicam)
latus sum,
ibique
mihi
multa aduersa
fuêre.
nam
(pro pudore,)
(pro abstinentia,)
(pro uirtute)
audacia
largitio
auaritia
uigebant.
[quae
TAMETSI
animus
aspernabatur
/insolens
malarum artium,/]
TAMEN
(inter tanta uitia)
inbecilla aetas
/ambitione
corrupta/
tenebatur;
ac
me,
[cum
(ab /relicuorum malis moribus/)
dissentirem,]
NIHILO MINUS
/honoris
cupido eadem/
[quae
ceteros]
fama atque inuidia
uexabat.
{ IV }
igitur
[ubi
animus
(ex
multis miseriis
atque
periculis)
requieuit
et
mihi
relicuam aetatem
(a re publica)
procul
habendam
decreui,]
NON fuit
consilium
/socordiâ atque desidiâ/
bonum otium
conterere,
neque uero
/agrum colendo
aut
uenando,/
/seruilibus officiis
intentum/
{aetatem
agere;}
sed
(a
quo incepto
studioque)
me
ambitio mala
detinuerat,
/eodem
regressus/
statui
/res gestas
populi Romani/
carptim,
[ut
quaeque
/memoriâ
digna/
uidebantur,]
perscribere,
[eo magis quod
mihi
(a
spe
metu
/partibus
rei publicae/)
animus
liber
erat.]
igitur
(de Catilinae coniuratione)
[quam uerissime
potero]
{paucis
absoluam;}
nam
id facinus
(in primis)
ego
memorabile
existimo
/sceleris atque periculi
nouitate./
(de /cuius hominis moribus/)
pauca
PRIUS
explananda sunt,
[QUAM
/initium narrandi/
faciam.]
{ V }
L.~Catilina,
/nobili genere
natus,/
fuit
/magna ui
ET animi
ET corporis,/
sed
/ingenio
malo
prauoque./
huic
(ab adulescentia)
/bella intestina
caedes,
rapinae
discordia ciuilis/
grata
fuêre,
ibique
iuuentutem suam
exercuit.
corpus
/patiens
inediae
algoris
uigiliae,/
[(supra quam)
cuiquam
credibile
est.]
animus
/audax
subdolus
uarius,/
/{cuius~ rei ~libet}
simulator ac dissimulator,/
/alieni
appetens,/
/sui
profusus,/
ardens
(in cupiditatibus;)
/satis
eloquentiae,/
/sapientiae
parum./
/uastus
animus/
immoderata
incredibilia
nimis alta
semper
cupiebat.
hunc
(post /dominationem L.~Sullae/)
/libido maxima~/
inuaserat
/~rei publicae capiendae;/
neque
[id
/quibus modis/
assequeretur,]
[dum
sibi
regnum
pararet,]
/quicquam
pensi/
habebat.
agitabatur
magis magisque
(in dies)
animus ferox
/inopiâ
rei familiaris/
et
/conscientiâ
scelerum,/
[quae
utraque
/iis artibus/
auxerat,]
[quas
supra
memoraui.]
incitabant
praeterea
/corrupti ciuitatis
mores,/
[quos
/pessima
ac
diuersa (inter se)
mala,/
luxuria atque auaritia,
uexabant.]
res ipsa
hortari
uidetur,
[quoniam
(de /moribus ciuitatis/)
tempus
admonuit,]
supra
repetere
ac
paucis
/instituta maiorum/
/domi militiaeque,/
[quo modo
rem publicam
habuerint]
[quantamque
reliquerint,]
[ut
paulatim
immutata
(ex
pulcherrima
atque
optima)
pessima
ac
flagitiosissima
facta sit,]
disserere.
{ VI }
urbem Romam,
[sicuti ego accepi,]
condidêre
atque
habuêre
initio
Troiani,
[qui
/Aenea duce/
profugi
/sedibus incertis/
uagabantur,]
et
(cum his)
Aborigines,
{/genus hominum/
agreste,
(sine legibus,)
(sine imperio,)
liberum
atque
solutum.}
[hi
postquam
(in una moenia)
conuenêre,
/dispari genere,/
/dissimili lingua,/
/{alius
alio more}
uiuentes,/]
/incredibile
memoratu/
est
[QUAM facile
coaluerint:]
ita breui
/multitudo
diuersa atque uaga/
concordiâ
ciuitas
facta erat.
sed
[postquam
{/res eorum/
/ciuibus
moribus
agris
aucta/}
/satis
prospera/
/satisque
pollens/
uidebatur,]
[sicuti
/pleraque mortalium/
habentur,]
inuidia
(ex opulentiâ)
orta est.
igitur
reges
populique finitimi
bello
temptare,
/pauci
(ex amicis)/
auxilio
esse:
nam
ceteri
/metu
perculsi/
/(a periculis)
aberant./
at
Romani
/domi militiaeque
intenti/
festinare,
parare,
alius
alium
hortari,
hostibus
/obuiam
ire,/
/libertatem
patriam
parentisque/
armis
tegere.
post
[ubi
pericula
uirtute
propulerant,]
sociis atque amicis
auxilia
portabant,
/MAGISQUE
dandis
QUAM
accipiendis
beneficiis/
amicitias
parabant.
imperium legitimum,
/nomen imperi regium/
habebant.
delecti,
[quibus
/corpus
annis
infirmum,/
/ingenium
sapientiâ
ualidum/
erat,]
rei publicae
consultabant:
hi
UEL aetate
UEL /curae similitudine/
patres
appellabantur.
post
[ubi
regium imperium,
{quod
initio
conseruandae libertatis
atque
augendae rei publicae
fuerat,}
(in
superbiam
dominationemque)
se
conuertit,]
/immutato more/
annua imperia
binosque imperatores
sibi
fecêre:
eo modo
minime
posse
putabant
(per licentiam)
insolescere
animum humanum.
{ VII }
sed
/ea tempestate/
coepêre
se
quisque
magis
extollere
magisque
ingenium
(in promptu)
habere.
nam
regibus
boni QUAM mali
suspectiores
sunt,
semperque
iis
aliena uirtus
formidulosa
est.
sed
ciuitas
/incredibile
memoratu/
est
/adeptâ libertate/
[quantum
breui
creuerit:]
/tanta cupido
gloriae/
incesserat.
iam primum
iuuentus,
[simul ac
/belli patiens/
erat,]
(in castris)
(per laborem)
/usum militiae/
discebat,
MAGISQUE
(in
decoris armis
et
militaribus equis)
QUAM
(in
scortis
atque
conuiuiis)
libidinem
habebant.
igitur
talibus uiris
NON
labor
insolitus,
NON
locus ullus
asper aut arduus
erat,
NON
armatus hostis
formidulosus:
uirtus
omnia
domuerat.
sed
/gloriae
maximum certamen/
(inter ipsos)
erat:
se
quisque
/hostem
ferire,/
/murum
ascendere,/
conspici,
[dum
tale facinus
faceret,]
properabat.
eas
diuitias,
eam
/bonam famam
magnamque nobilitatem/
putabant.
/laudis
auidi,/
/pecuniae
liberales/
erant;
gloriam ingentem,
diuitias honestas
uolebant.
memorare
possum,
[(quibus in locis)
/maximas hostium copias/
populus Romanus
/parua manu/
fuderit,]
[/quas urbîs
naturâ
munitas/
pugnando
ceperit,]
[ni
ea res
longius
nos
(ab incepto)
traheret.]
{ VIII }
sed profecto
fortuna
(in omni re)
dominatur;
ea
res cunctas
(ex libidine)
MAGIS QUAM
(ex uero)
celebrat
obscuratque.
/Atheniensium
res gestae,/
[sicuti ego aestimo,]
/satis
amplae
magnificaeque/
fuêre,
uerum
/aliquanto
minores/
tamen
[quam
famâ
feruntur.]
sed
[quia
prouenêre ibi
/scriptorum magna ingenia,/]
(per /terrarum orbem/)
/Atheniensium
facta/
(pro maximis)
celebrantur.
ita
eorum
[qui fecêre]
uirtus
tanta
habetur,
[quantum
eam
uerbis
potuêre
extollere
praeclara ingenia.]
at
populo Romano
numquam
ea copia
fuit,
[quia
prudentissimus
quisque
maxime negotiosus
erat,]
ingenium
nemo
(sine corpore)
exercebat,
optimus quisque
/facere
QUAM
dicere,/
{/sua~/
(ab aliis)
/~bene facta/
laudari}
QUAM
ipse
aliorum
narrare
malebat.
{ IX }
igitur
/domi militiaeque/
boni mores
colebantur;
concordia
maxima,
minima
auaritia
erat;
ius
bonumque
(apud eos)
NON
legibus
MAGIS QUAM
naturâ
ualebat.
iurgia
discordias
simultates
(cum hostibus)
exercebant,
ciues
(cum ciuibus)
(de uirtute)
certabant.
{(in /suppliciis deorum/)
magnifici,}
/domi
parci,/
/(in amicos)
fideles/
erant.
/duabus his artibus,/
/audaciâ
(in bello,)/
/[ubi pax euenerat]
aequitate,/
seque
remque publicam
curabant.
/quarum rerum~/
ego
/~maxima documenta/
haec
habeo,
[quod
(in bello)
saepius
uindicatum est
(in eos,)]
[qui
(contra imperium)
(in hostem)
pugnauerant]
[quique
tardius
/reuocati proelio/
excesserant,]
QUAM
[qui
/signa
relinquere/
aut
pulsi
loco
cedere
ausi erant;]
(in pace)
uero
[quod
/beneficiis
MAGIS QUAM
metu/
imperium
agitabant
et
/acceptâ iniuriâ/
ignoscere
QUAM
persequi
malebant.]
{ X }
sed
[ubi
/labore atque iustitiâ/
res publica
creuit,
reges magni
bello
domiti,
nationes ferae
et
populi ingentes
/ui
subacti,/
Carthago
/aemula
imperi Romani/
(ab stirpe)
interiit,
cuncta maria terraeque
patebant,]
saeuire
fortuna
ac
/miscere
omnia/
coepit.
[qui
labores,
pericula,
/dubias
atque
asperas
res/
facile
tolerauerant,]
iis
otium
diuitiaeque,
/optanda alias,/
oneri miseriaeque
fuêre.
igitur primo
/pecuniae,
deinde
imperi
cupido/
creuit:
ea
[quasi
/materies
omnium malorum/]
fuêre.
namque
auaritia
/fidem
probitatem
ceterasque artîs bonas/
subuertit;
(pro his)
superbiam,
crudelitatem,
/deos
neglegere,/
/omnia
uenalia
habere/
edocuit.
ambitio
multos mortalîs
falsos
fieri
subegit,
/ALIUD
clausum
(in pectore,)/
/ALIUD
(in lingua)
promptum/
habere,
amicitias inimicitiasque
NON
(ex re,)
SED
(ex commodo)
aestimare,
/MAGISQUE
uultum
QUAM
ingenium/
bonum
habere.
haec
primo paulatim
crescere,
interdum
uindicari;
post
[ubi
contagio
{quasi pestilentia}
inuasit,]
ciuitas
immutata,
imperium
(ex
iustissimo
atque
optimo)
crudele intolerandumque
factum.
{ XI }
sed primo
MAGIS ambitio
QUAM auaritia
/animos hominum/
exercebat,
[quod
tamen
uitium
(propius uirtutem)
erat.]
nam
/gloriam
honorem
imperium/
bonus et ignauus
aeque
sibi
exoptant;
sed
ille
/uerâ uiâ/
nititur,
[huic
quia
bonae artes
desunt,]
/dolis atque fallaciis/
contendit.
auaritia
/pecuniae
studium/
habet,
[quam
nemo sapiens
concupiuit:]
ea
[quasi
/uenenis malis/
inbuta]
corpus
animumque uirilem
effeminat,
semper
infinita et insatiabilis
est,
NEQUE copiâ
NEQUE inopiâ
minuitur.
sed
[postquam
L.~Sulla
/armis
receptâ re publicâ/
bonis initiis
malos euentus
habuit,]
rapere omnes,
trahere,
domum
alius,
alius
agros
cupere,
NEQUE modum
NEQUE modestiam
uictores
habere,
/foeda
crudeliaque
(in ciuîs)
facinora/
facere.
huc
accedebat,
[quod
L.~Sulla
exercitum,
{quem
(in Asia)
ductauerat,}
[quo
sibi
fidum
faceret,]
(contra /morem maiorum/)
luxuriose
nimisque liberaliter
habuerat.]
/loca
amoena,
uoluptaria/
facile
(in otio)
/ferocîs militum animos/
molliuerant:
ibi primum
insueuit
/exercitus populi Romani/
amare,
potare,
/signa
tabulas pictas
uasa caelata
mirari,/
/ea
priuatim et publice
rapere,/
/delubra
spoliare,/
/sacra profanaque
omnia
polluere./
igitur
ii milites,
[postquam
uictoriam
adepti sunt,]
/nihil reliqui/
uictis
fecêre.
quippe
secundae res
/sapientium
animos/
fatigant:
nedum
{illi
/corruptis moribus/}
uictoriae
temperarent.
{ XII }
[postquam
diuitiae
honori
esse
coepêre
et
eas
/gloria
imperium
potentia/
sequebatur,]
hebescere
uirtus,
paupertas
probro
haberi,
innocentia
(pro maleuolentia)
duci
coepit.
igitur
(ex diuitiis)
iuuentutem
luxuria atque auaritia
(cum superbia)
inuasêre:
rapere
consumere,
sua
parui
pendere,
aliena
cupere,
pudorem
pudicitiam,
diuina atque humana
promiscua,
/nihil
pensi/
neque moderati
habere.
/operae
pretium
est,/
[cum
domos atque uillas
cognoueris
{(in /urbium modum/)
exaedificatas,}]
uisere
/templa deorum,/
[quae
nostri maiores,
religiosissimi mortales,
fecêre.]
uerum
illi
/delubra deorum/
pietate,
domos suas
gloriâ
decorabant,
neque
uictis
quicquam
(praeter /iniuriae licentiam/)
eripiebant.
at
hi
contra,
ignauissimi homines,
(per summum scelus)
omnia ea
sociis
adimere,
[quae
fortissimi uiri
uictores
reliquerant:]
[proinde quasi
iniuriam
facere,
id
demum
esset
/imperio
uti./]
{ XIII }
nam
quid
ea
memorem,
[[quae
{nisi
iis
[qui uidêre]}
nemini
credibilia
sunt,]
(a priuatis compluribus)
subuersos
montîs,
maria
constrata
esse?
quibus
mihi
uidentur
/ludibrio
fuisse/
diuitiae:
quippe
[quas
/honeste
habere/
licebat,]
/abuti
(per turpitudinem)/
properabant.
sed
/libido
stupri
ganeae
ceterique cultûs/
non minor
incesserat:
uiri
muliebria
pati,
mulieres
pudicitiam
(in propatulo)
habere;
(uescendi causa)
/terrâ marique/
omnia
exquirere;
dormire
[prius quam
/somni
cupido/
esset;]
NON famem
AUT sitim,
NEQUE frigus
NEQUE lassitudinem
opperiri,
sed
ea omnia
luxu
antecapere.
haec
iuuentutem,
[ubi
familiares opes
defecerant,]
(ad facinora)
incendebant:
animus
/inbutus
malis artibus/
haud facile
libidinibus
carebat;
eo profusius
/omnibus modis/
/quaestui
atque
sumptui/
deditus erat.
{ XIV }
(in
tantâ
tamque corruptâ
ciuitate)
Catilina,
[id
quod
/factu
facillimum/
erat,]
/omnium
flagitiorum
atque
facinorum
(circum se)
[tamquam stipatorum]
cateruas/
habebat.
nam
[quicumque
impudicus, aleator, ganeo
manu
uentre
pene
bona patria
lacerauerat,]
[quique
alienum aes grande
conflauerat,]
[quo
flagitium aut facinus
redimeret,]
praeterea
omnes
undique
parricidae
sacrilegi
{/conuicti
iudiciis/
aut
/(pro factis)
iudicium
timentes,/}
(ad hoc)
[quos
manus atque lingua
/periurio
aut
sanguine ciuili/
alebat,]
postremo
omnes
[quos
flagitium
egestas
conscius animus
exagitabat,]
ii
Catilinae
proximi familiaresque
erant.
[quod si
quis
/etiam
(a culpa)
uacuus/
(in amicitiam eius)
inciderat,]
{/cottidiano usu/
atque
illecebris}
facile
/par
similisque
ceteris/
efficiebatur.
sed maxime
/adulescentium
familiaritates/
appetebat:
/eorum animi/
{molles
etiam
et
/aetate
fluxi/}
dolis
haud difficulter
capiebantur.
nam
[ut
/cuiusque studium/
(ex aetate)
flagrabat,]
ALIIS
scorta
praebere,
ALIIS
canes atque equos
mercari;
postremo
NEQUE
sumptui
NEQUE
modestiae suae
parcere,
[dum
illos
/obnoxios
fidosque
sibi/
faceret.]
scio
fuisse
nonnullos,
[qui
ita
existimarent
iuuentutem
{quae
/domum Catilinae/
frequentabat,}
/parum honeste
pudicitiam/
habuisse;]
sed
(ex aliis rebus)
MAGIS QUAM
[quod
cuiquam
id
compertum foret,]
haec fama
ualebat.
{ XV }
iam primum
adulescens Catilina
multa nefanda stupra
fecerat,
(cum uirgine nobili,)
(cum /sacerdote Vestae,/)
alia huiusce modi
(contra ius fasque.)
postremo
{captus
/amore Aureliae Orestillae,/
[(cuius~
praeter ~formam)
nihil umquam
bonus
laudauit,]}
[quod
ea
nubere
illi
dubitabat
{timens
priuignum
/adulta aetate,/}]
(pro certo)
creditur
/necato filio/
/uacuam~/
domum
/~scelestis nuptiis/
fecisse.
quae quidem res
mihi
(in primis)
uidetur
/causa~/
fuisse
/~facinus
maturandi./
namque
{animus
impurus,
/dis hominibusque
infestus,/}
/NEQUE
uigiliis
NEQUE
quietibus/
sedari
poterat:
ita
conscientia
mentem excitam
uastabat.
igitur
colos
exanguis,
foedi
oculi,
/citus
MODO,
MODO
tardus
incessus:/
prorsus
(in facie uultuque)
uecordia
inerat.
{ XVI }
sed
iuuentutem,
[quam,
{ut supra diximus,}
illexerat,]
/multis modis/
mala facinora
edocebat.
(ex illis)
/testîs signatoresque
falsos/
commodare;
/fidem
fortunas
pericula/
uilia
habere;
post
[ubi
/eorum
famam atque pudorem/
attriuerat,]
maiora alia
imperabat.
[si
/causa peccandi/
(in praesens)
minus
suppetebat,]
nihilo minus
insontîs
[sicuti sontîs]
circumuenire,
iugulare:
scilicet
[ne
(per otium)
torpescerent
manus aut animus,]
gratuito potius
malus atque crudelis
erat.
/his amicis sociisque
confisus/
Catilina,
SIMUL
[quod
aes alienum
(per omnîs terras)
ingens
erat]
ET
[quod
plerique Sullani milites,
/largius
suo
usi,/
/rapinarum
et
uictoriae ueteris
memores/
ciuile bellum
exoptabant,]
/opprimendae rei publicae
consilium/
cepit.
(in Italia)
nullus exercitus,
Cn.~Pompeius
(in extremis terris)
bellum
gerebat;
/ipsi
consulatum
petenti/
magna spes,
senatus
/nihil
sane
intentus:/
tutae tranquillaeque
res omnes,
sed
ea
prorsus
/opportuna
Catilinae./
{ XVII }
igitur
/circiter Kalendas Iunias/
/L.~Caesare et C.~Figulo
consulibus/
primo
singulos
appellare;
hortari
ALIOS,
ALIOS
temptare;
opes suas,
imparatam rem publicam,
/magna praemia coniurationis/
docere.
[ubi
satis
explorata sunt
{quae uoluit,}]
(in unum)
omnîs
conuocat,
[quibus
maxima necessitudo
et
/plurimum audaciae/
inerat.]
eo
conuenêre
senatorii ordinis
P.~Lentulus Sura,
P.~Autronius,
L.~Cassius Longinus,
C.~Cethegus.
P.~et Ser. Sullae Ser. filii,
L.~Vargunteius,
Q.~Annius,
M.~Porcius Laeca,
L.~Bestia,
Q.~Curius;
praeterea
(ex equestri ordine)
M.~Fuluius Nobilior,
L.~Statilius,
P.~Gabinius Capito,
C.~Cornelius;
(ad hoc)
/multi
(ex coloniis et municipiis)/
/domi
nobiles./
erant
praeterea
complures
paulo occultius
/consili huiusce
participes
nobiles,/
[quos
MAGIS
/dominationis spes/
hortabatur
QUAM
inopia
aut
alia necessitudo.]
ceterum
/iuuentus pleraque,
sed
maxime
nobilium/
/Catilinae
inceptis/
fauebat:
quibus
(in otio)
UEL magnifice
UEL molliter
uiuere
copia
erat;
incerta
(pro certis,)
bellum
QUAM
pacem
malebant.
fuêre
item
/eâ tempestate/
[qui
crederent
M.~Licinium Crassum
/non ignarum
eius consili/
fuisse:]
[quia
Cn.~Pompeius,
/inuisus ipsi,/
magnum exercitum
ductabat,]
/cuiusuis opes/
{uoluisse
(contra /illius potentiam/)
crescere,}
simul confisum,
[si
coniuratio
ualuisset,]
facile
(apud illos)
principem
se
fore.
{ XVIII }
sed antea item
coniurauêre
pauci
(contra rem publicam,)
[in quibus
Catilina
fuit.]
(de qua)
[/quam uerissime/
potero]
dicam.
/L.~Tullo et M'.Lepido
consulibus/
P.~Autronius et P.~Sulla
designati consules
{/legibus ambitus/
interrogati}
poenas
dederant.
post paulo
Catilina
/pecuniarum repetundarum
reus/
prohibitus erat
/consulatum
petere,/
[quod
(intra legitimos dies)
profiteri
nequiuerat.]
erat
/eodem tempore/
Cn.~Piso,
adulescens nobilis,
summae audaciae,
egens,
factiosus,
[quem
(ad
perturbandam
rem publicam)
inopia
atque
mali mores
stimulabant.]
(cum hoc)
Catilina et Autronius
(circiter Nonas Decembris)
/consilio communicato/
parabant
(in Capitolio)
/Kalendis Ianuariis/
L.~Cottam et L.~Torquatum
consules
interficere,
ipsi
/fascibus correptis/
Pisonem
(cum exercitu)
(ad
obtinendas duas Hispanias)
mittere.
/eâ re cognitâ/
rursus
(in Nonas Februarias)
/consilium caedis/
transtulerant.
iam tum
/NON
consulibus
MODO,/
SED
plerisque senatoribus
perniciem
machinabantur.
[quod
ni
Catilina
maturasset
(pro curia)
signum
sociis
dare,]
/eo die/
(post conditam urbem Romam)
pessimum facinus
patratum foret.
[quia
/nondum frequentes
armati/
conuenerant,]
ea res
consilium
diremit.
{ XIX }
postea
Piso
(in citeriorem Hispaniam)
quaestor
(pro praetore)
missus est
/annitente Crasso,/
[quod
eum
/infestum inimicum
Cn.~Pompeio/
cognouerat.]
neque tamen
senatus~
prouinciam
~inuitus
dederat,
quippe
foedum hominem
/(a re publica)
procul/
esse
uolebat,
SIMUL
[quia
boni complures
praesidium
(in eo)
putabant
ET
iam tum
/potentia Pompei/
formidulosa
erat.]
sed
is Piso
(in prouincia)
(ab equitibus Hispanis,)
[quos
(in exercitu)
ductabat,]
/iter
faciens/
occisus est.
sunt
[qui
ita
dicant
/imperia eius
iniusta
superba
crudelia/
barbaros
nequiuisse
pati;]
alii
autem,
/equites illos,
Cn.~Pompei/
ueteres fidosque clientîs,
/uoluntate eius/
Pisonem
aggressos:
numquam
Hispanos
praeterea
tale facinus
fecisse,
sed
imperia saeua multa
antea
perpessos.
nos
eam rem
(in medio)
relinquemus.
(de superiore coniuratione)
satis
dictum.
{ XX }
Catilina
[ubi
eos,
{quos
paulo ante
memoraui,}
conuenisse
uidet,]
[tametsi
(cum singulis)
multa
saepe
egerat,]
tamen
/(in rem)
fore
credens
uniuersos
appellare
et
cohortari,/
(in /abditam partem
aedium/)
secedit
atque
ibi
/omnibus arbitris
procul amotis/
/orationem
huiusce modi/
habuit:
'[ni
uirtus
fidesque uestra
spectata
mihi
forent,]
nequiquam
opportuna res
cecidisset;
spes magna,
dominatio
(in manibus)
frustra
fuissent,
neque
ego
(per
ignauiam
aut
uana ingenia)
incerta
(pro certis)
captarem.
sed
[quia
/multis et magnis
tempestatibus/
uos
cognoui
fortîs
fidosque mihi,]
eo
animus
ausus est
/maximum
atque
pulcherrimum
facinus/
incipere,
SIMUL
[quia
uobis
eadem
{quae
mihi
bona malaque}
esse
intellexi;]
nam
/idem
uelle/
atque
/idem
nolle,/
ea
demum
/firma
amicitia/
est.
sed
ego
[quae
mente
agitaui,]
omnes
iam antea
diuersi
audistis.
ceterum
mihi
(in dies)
magis
animus
accenditur,
[cum considero,]
[/quae condicio uitae/
futura sit,]
[nisi
nosmet
ipsi
uindicamus
(in libertatem.)]
nam
[postquam
res publica
(in
/paucorum potentium
ius
atque
dicionem/)
concessit,]
semper
illis
reges
tetrarchae
uectigales
esse,
populi
nationes
stipendia
pendere;
ceteri omnes,
strenui boni,
nobiles atque ignobiles,
uulgus
fuimus
(sine gratia,)
(sine auctoritate,)
/iis
obnoxii,/
[quibus,
{si
res publica
ualeret,}
formidini
essemus.]
itaque
omnis
gratia
potentia
honor
diuitiae
(apud illos)
sunt
aut
[ubi illi uolunt;]
nobis
reliquêre
/pericula
repulsas
iudicia
egestatem./
quae
quo usque
tandem
patiemini,
o fortissimi uiri?
nonne
/emori
(per uirtutem)/
praestat
QUAM
/uitam
miseram
atque
inhonestam,/
[ubi
/alienae superbiae
ludibrio/
fueris,]
(per dedecus)
amittere?
uerum enim uero,
--pro
/deum
atque
hominum
fidem!/--
uictoria
(in manu)
nobis
est,
uiget
aetas,
animus
ualet;
contra
illis
/annis atque diuitiis/
omnia
consenuerunt.
tantummodo
incepto
opus
est,
cetera
res
expediet.
etenim
/quis mortalium,/
[cui
uirile ingenium
est,]
tolerare
potest
illis
diuitias
superare,
[quas
profundant
(in
extruendo
mari
et
montibus
coaequandis,)]
nobis
/rem familiarem
etiam
(ad necessaria)/
deesse?
illos
/binas aut amplius
domos/
continuare,
nobis
larem familiarem
nusquam
ullum
esse?
[cum
tabulas
signa
toreumata
emunt,
noua
diruunt,
alia
aedificant,
postremo
/omnibus modis/
pecuniam
trahunt
uexant,]
tamen
/summa libidine/
/diuitias suas
uincere/
nequeunt.
at
nobis
est
domi
inopia,
foris
aes alienum,
mala res,
spes multo asperior:
denique
/quid reliqui/
habemus
(praeter miseram animam)?
quin igitur
expergiscimini?
en illa,
illa
[quam
saepe
optastis]
libertas,
praeterea
diuitiae
decus
gloria
(in oculis)
sita sunt;
fortuna
omnia ea
/uictoribus
praemia/
posuit.
{res
tempus
pericula
egestas
/belli spolia magnifica/
[MAGIS QUAM
oratio mea]}
uos
hortantur.
/UEL
imperatore
UEL
milite/
me
utimini:
NEQUE
animus
NEQUE
corpus
(a uobis)
aberit.
haec ipsa,
[ut spero,]
uobiscum
unâ
consul
agam,
[nisi
forte
me
animus
fallit
et
uos
/seruire
MAGIS QUAM
imperare/
parati
estis.']
{ XXI }
[postquam
accepêre
ea
homines,]
[quibus
mala
abunde
omnia
erant,
sed
NEQUE
res
NEQUE
spes bona ulla,]
[tametsi
illis
/quieta mouere/
magna merces
uidebatur,]
tamen
postulauêre
plerique,
[ut proponeret,]
[/quae condicio belli/
foret,]
[quae praemia
armis
peterent,]
[/quid ubique
opis aut spei/
haberent.]
tum
Catilina
polliceri
tabulas nouas,
/proscriptionem locupletium,/
magistratus,
sacerdotia,
rapinas,
alia omnia,
[quae
bellum
atque
/libido uictorum/
fert;]
praeterea
esse
(in Hispania citeriore)
Pisonem,
(in Mauretania)
(cum exercitu)
P.~Sittium Nucerinum,
/consili sui
participes;/
petere
consulatum
C.~Antonium,
[quem
{sibi
collegam}
fore
speraret,]
hominem
ET
familiarem
ET
/omnibus necessitudinibus
circumuentum;/
(cum eo)
se
consulem
/initium agendi/
facturum.
(ad hoc)
maledictis
increpabat
omnîs bonos,
{/suorum
unum quemque/
nominans}
laudare:
admonebat
ALIUM
egestatis,
ALIUM
cupiditatis suae,
COMPLURîS
periculi aut ignominiae,
MULTOS
uictoriae Sullanae,
[quibus
ea
praedae
fuerat.]
[postquam
/omnium
animos/
alacrîs
uidet,]
/cohortatus,
[ut
petitionem suam
curae
haberent,]/
conuentum
dimisit.
{ XXII }
fuêre
/ea tempestate/
[qui
dicerent
Catilinam
/oratione habitâ,/]
[cum
(ad ius iurandum)
/popularîs
sceleris sui/
adigeret,]
/humani corporis
{sanguinem
uino
permixtum
(in pateris)}/
circumtulisse:
inde
[cum
(post execrationem)
omnes
degustauissent,]
[sicuti
(in sollemnibus sacris)
fieri
consueuit,]
aperuisse
consilium suum,
atque
EO
se
fecisse,
[QUO
(inter se)
fidi magis
forent
{alius alii}
/tanti facinoris
conscii./]
nonnulli
ficta
et haec
et multa
praeterea
existimabant
(ab iis,)
[qui
/Ciceronis
inuidiam/
{quae postea orta est}
leniri
credebant
atrocitate
/sceleris eorum,/]
[qui
poenas
dederant.]
nobis
ea res
(pro magnitudine)
parum
comperta est.
{ XXIII }
sed
(in ea coniuratione)
fuit
Q.~Curius,
/natus
haud obscuro loco,/
/flagitiis atque facinoribus
coopertus,/
[quem
censores
senatu
(probri gratia)
mouerant.]
huic homini
non minor uanitas
inerat
QUAM audacia:
NEQUE
reticere
[quae audierat,]
NEQUE
suamet~
ipse
~scelera
occultare,
PRORSUS
NEQUE
dicere
NEQUE
facere
/quicquam pensi/
habebat.
erat
ei
(cum Fuluiâ,
muliere nobili,)
/stupri
uetus consuetudo./
[cui
cum
minus gratus
esset,]
[quia
inopiâ
minus largiri
poterat,]
repente
glorians
/maria montisque
polliceri/
coepit
et
minari
etiam ferro,
[ni
/sibi obnoxia/
foret,]
postremo
ferocius
agitare
[QUAM solitus erat.]
at
Fuluia
/{insolentiae
Curi}
causâ cognitâ/
/tale periculum
rei publicae/
haud occultum
habuit,
sed
/sublato auctore/
(de Catilinae coniuratione)
[quae
quoque modo
audierat]
compluribus
narrauit.
ea res
(in primis)
/studia hominum/
accendit
(ad consulatum mandandum
M.~Tullio Ciceroni.)
namque antea
pleraque nobilitas
inuidiâ
aestuabat,
et
quasi pollui
consulatum
credebant,
[si
eum
/quamuis egregius
homo nouus/
adeptus foret.]
sed
[ubi
periculum
aduenit,]
inuidia atque superbia
/post
fuêre./
{ XXIV }
igitur
/comitiis habitis/
consules
declarantur
M.~Tullius et C.~Antonius.
quod factum
primo
/popularîs
coniurationis/
concusserat.
neque
tamen
/Catilinae furor/
minuebatur,
sed
(in dies)
plura
agitare:
arma
(per Italiam)
/locis opportunis/
parare,
{pecuniam
suâ aut /amicorum fide/
sumptam mutuam}
Faesulas
(ad Manlium quendam)
portare,
[qui
postea
/princeps~/
fuit
/~belli faciendi./]
/ea tempestate/
/plurimos
cuiusque generis
homines/
adsciuisse
sibi
dicitur,
mulieres etiam aliquot,
[quae
PRIMO
ingentîs sumptûs
/stupro corporis/
tolerauerant,
POST
[ubi
aetas
/TANTUMMODO
quaestui
NEQUE
luxuriae
modum/
fecerat,]
aes alienum grande
conflauerant.]
(per eas)
se
Catilina
credebat
posse
seruitia urbana
sollicitare,
urbem
incendere,
/uiros earum/
UEL
adiungere
sibi
UEL
interficere.
{ XXV }
sed
(in iis)
erat
Sempronia,
[quae
/multa
saepe
uirilis audaciae
facinora/}
commiserat.]
haec mulier
{genere atque formâ,
praeterea
uiro, liberis
/satis
fortunata/}
fuit;
/litteris
Graecis
Latinis
docta,/
psallere
et
saltare
elegantius
[QUAM
necesse est
probae,]
multa alia,
[quae
/instrumenta luxuriae/
sunt.]
sed
ei
cariora
semper
omnia
[QUAM
decus atque pudicitia
FUIT;]
[pecuniae an famae
minus
parceret,]
haud facile
discerneres;
libido
SIC
accensa,
[UT
SAEPIUS
peteret
uiros]
[QUAM
peteretur.]
sed
ea
saepe antehac
fidem
prodiderat,
creditum
abiurauerat,
/caedis
conscia/
fuerat:
luxuriâ atque inopiâ
praeceps
abierat.
uerum
/ingenium eius/
haud absurdum:
posse
uersus facere,
iocum mouere,
/sermone uti
UEL modesto
UEL molli
UEL procaci;/
prorsus
multae facetiae
multusque lepos
inerat.