TEXTUS ARTICULIS PLURIMIS
High Segmentation Acceleration Reader
AR Preface Syntactical Compendium AR Index
{ XXVI }
/his rebus comparatis/
Catilina
nihilo minus
(in proximum annum)
consulatum
petebat,
sperans,
[si designatus foret,]
facile
se
(ex uoluntate)
Antonio
usurum.
neque interea
quietus
erat,
sed
/omnibus modis/
insidias
parabat
Ciceroni.
neque
illi
tamen
(ad cauendum)
dolus aut astutiae
deerant.
namque
(a /principio
consulatus sui/)
/multa pollicendo/
(per Fuluiam)
effecerat,
[ut
Q.~Curius,
{(de quo)
paulo ante
memoraui,}
/consilia Catilinae/
sibi
proderet;]
(ad hoc)
collegam suum
Antonium
/pactione prouinciae/
perpulerat,
[ne
(contra rem publicam)
sentiret;]
(circum se)
/praesidia
amicorum atque clientium/
occulte
habebat.
[postquam
/dies comitiorum/
uenit
et
/Catilinae
NEQUE petitio
NEQUE insidiae,/
{quas
consulibus
(in campo)
fecerat,}
prospere
cessêre,]
constituit
bellum
facere
et
extrema omnia
experiri,
[quoniam
{quae occulte temptauerat}
aspera foedaque
euenerant.]
{ XXVII }
igitur
C.~Manlium
Faesulas
atque
(in /eam partem Etruriae,/)
Septimium quendam Camertem
(in agrum Picenum,)
C.~Iulium
(in Apuliam)
dimisit,
praeterea
/alium
alio,/
[quem
ubique
/opportunum
sibi/
fore
credebat.]
interea
Romae
multa
simul
moliri:
consulibus
insidias
tendere,
parare
incendia,
opportuna loca
/armatis hominibus/
obsidere;
ipse
(cum telo)
esse,
item
alios
iubere,
hortari
[uti
semper
intenti
paratique
essent;]
/dies noctîsque/
festinare
uigilare,
NEQUE
insomniis
NEQUE
labore
fatigari.
postremo,
[ubi
/multa
agitanti/
nihil
procedit,]
rursus
/intempesta nocte/
/coniurationis
principes/
conuocat
(per M.~Porcium Laecam,)
{ibique multa
(de /ignauiâ eorum/)
questus}
docet
se
Manlium
praemisisse
(ad eam multitudinem,)
[quam
(ad capienda arma)
parauerat,]
item
alios
(in alia loca opportuna,)
[qui
/initium belli/
facerent,]
seque
/(ad exercitum)
proficisci/
cupere,
[si
prius
Ciceronem
oppressisset:]
eum
/suis consiliis/
multum
officere.
{ XXVIII }
igitur
/perterritis ac dubitantibus
ceteris/
C.~Cornelius
eques Romanus
/operam suam
pollicitus/
et
(cum eo)
L.~Vargunteius
senator
constituêre
/ea nocte/
paulo post
(cum armatis hominibus)
[sicuti salutatum]
introire
(ad Ciceronem)
ac
(de improuiso)
/domi suae/
imparatum
confodere.
Curius
[ubi
intellegit,
{quantum periculum
consuli
impendeat,}]
propere
(per Fuluiam)
Ciceroni
dolum
[qui parabatur]
enuntiat.
ita
{illi
/ianuâ
prohibiti/}
tantum facinus
frustra
susceperant.
interea
Manlius
(in Etruria)
plebem
sollicitare,
{egestate
SIMUL AC
/dolore iniuriae/}
/nouarum rerum
cupidam,/
[quod
/Sullae dominatione/
agros
bonaque omnia
amiserat,]
praeterea
/latrones
cuiusque generis,/
[quorum
(in ea regione)
magna copia
erat,]
nonnullos
(ex Sullanis coloniis,)
[quibus
libido atque luxuria
{(ex magnis rapinis)
/nihil reliqui/}
fecerant.]
{ XXIX }
[ea
cum
Ciceroni
nuntiarentur,]
{/ancipiti malo/
permotus,}
[quod
NEQUE
urbem
(ab insidiis)
/priuato consilio/
longius
tueri
poterat
NEQUE,
{/exercitus Manli/
quantus
aut
quo consilio
foret,}
/satis compertum/
habebat,]
rem
(ad senatum)
refert,
{iam antea
/uulgi rumoribus/
exagitatam.}
itaque,
[quod
plerumque
(in atroci negotio)
solet,]
senatus
decreuit,
[/darent
operam/
consules,]
[ne
/quid~/
res publica
/~detrimenti/
caperet.]
/ea potestas~/
(per senatum)
/more Romano/
magistratui
/~maxima/
permittitur:
exercitum
parare,
bellum
gerere,
coercere
/omnibus modis/
socios atque ciuis,
/domi militiaeque/
imperium
atque
iudicium summum
habere;
aliter
(sine /populi iussu/)
/nullius
{earum rerum}~/
consuli
/~ius/
est.
{ XXX }
(post paucos dies)
L.~Saenius senator
(in senatu)
litteras
recitauit,
[quas
Faesulis
allatas
sibi
dicebat,]
[in quibus
scriptum erat
C.~Manlium
arma
cepisse
(cum magna multitudine)
(ante diem
VI Kalendas Nouembris.)]
simul,
[id quod
(in tali re)
solet,]
ALII
portenta atque prodigia
nuntiabant,
ALII
/conuentus
fieri,/
/arma
portari,/
/Capuae
atque
(in Apulia)/
seruile bellum
moueri.
igitur
/senati decreto/
Q.~Marcius Rex
Faesulas,
Q.~Metellus Creticus
(in Apuliam)
(circumque ea loca)
missi
--- hi utrique
(ad urbem)
imperatores
erant,
{impediti
[ne triumpharent]
/calumniâ paucorum,/}
[quibus
/omnia
honesta
atque
inhonesta/
uendere
mos
erat] ---,
sed
praetores Q.~Pompeius Rufus
Capuam,
Q.~Metellus Celer
(in agrum Picenum,)
iisque
permissum,
[uti
(pro
tempore
atque
periculo)
exercitum
compararent.]
(ad hoc,)
[si
quis
indicauisset
(de coniuratione,)]
[quae
(contra rem publicam)
facta erat,]
praemium
seruo
{libertatem
et
sestertia centum,}
libero
{/impunitatem eius rei/
et
sestertia ducenta milia,}
itemque
decreuêre,
[uti
gladiatoriae familiae
Capuam
et
(in cetera municipia)
distribuerentur
(pro /cuiusque opibus,/)
Romae
(per totam urbem)
uigiliae
haberentur
iisque
minores magistratus
praeessent.]
{ XXXI }
quibus rebus
permota
ciuitas
atque
immutata
/urbis
facies/
erat.
(ex
summa laetitia
atque
lasciuia,)
[quae
diuturna quies
pepererat,]
repente
omnis tristitia
inuasit:
festinare,
trepidare,
NEQUE
loco
NEQUE
homini cuiquam
satis
credere,
NEQUE
bellum
gerere
NEQUE
pacem
habere,
/~suo
quisque
metu~/
pericula
metiri.
(ad hoc)
mulieres,
[quibus
{/rei publicae
magnitudine/
/belli
timor
insolitus/}
incesserat,]
afflictare
sese,
manus supplices
(ad caelum)
tendere,
miserari
paruos liberos,
rogitare
omnia,
omni rumore
pauere,
arripere
omnia
/superbiâ
atque
deliciis omissis,/
sibi
patriaeque
diffidere.
at
/Catilinae
crudelis animus/
eadem illa
mouebat,
[tametsi
praesidia
parabantur
et
ipse
/lege Plautia/
interrogatus erat
(ab L.~Paulo.)]
postremo
(dissimulandi
causâ
aut
sui expurgandi,)
[sicut
/iurgio lacessîtus/
foret,]
(in senatum)
uenit.
tum
M.~Tullius consul,
SIUE
{/praesentiam eius/
timens}
SIUE
/irâ
commotus,/
/orationem~/
habuit
/~luculentam
atque
{utilem
rei publicae,}/
[quam
postea
scriptam
edidit.]
sed
[ubi ille assedit,]
Catilina,
[ut
erat paratus
(ad dissimulanda omnia,)]
/demisso uultu,/
/uoce supplici/
postulare
(a patribus)
coepit,
[ne
quid
(de se)
temere
crederent:]
eâ familiâ
ortum,
ita
se
(ab adulescentia)
uitam
instituisse,
[ut
omnia bona
(in spe)
haberet;]
[ne
existimarent
sibi,
patricio homini,
[cuius
ipsius
atque
maiorum
plurima
beneficia
(in plebem Romanam)
essent,]
perditâ re publica
opus esse,]
[cum
eam
seruaret
M.~Tullius,
/inquilinus ciuis
urbis Romae./ ]
(ad hoc)
[male dicta alia
cum
adderet,]
obstrepêre
omnes,
hostem atque parricidam
uocare.
tum
ille furibundus
'[quoniam
quidem
/circumuentus'~/
inquit
/~'(ab inimicis)/
praeceps
agor,]
incendium meum
ruinâ
extinguam.'
{ XXXII }
deinde
se
(ex curia)
domum
proripuit.
ibi
/multa~/
ipse
/~secum
uoluens,/
[quod
neque
insidiae
consuli
procedebant
et
(ab incendio)
intellegebat
/urbem
uigiliis
munitam,/]
/optimum factu/
credens
exercitum
augere
ac,
[prius quam
legiones
scriberentur,]
multa
antecapere,
[quae
bello
usui
forent,]
/nocte intempesta/
(cum paucis)
(in Manliana castra)
profectus est.
sed
Cethego atque Lentulo
ceterisque,
[quorum
cognouerat
promptam
audaciam,]
mandat,
[quibus rebus
possent,]
/opes factionis/
confirment,
insidias
consuli
maturent,
caedem
incendia
/aliaque belli facinora/
parent:
sese
propediem
(cum magno exercitu)
(ad urbem)
accessurum.
[dum
haec
Romae
geruntur,]
C.~Manlius
(ex suo numero)
legatos
(ad Marcium Regem)
mittit
(cum mandatis
huiusce modi: )
{ XXXIII }
'deos hominesque
testamur,
imperator,
nos
arma
NEQUE
(contra patriam)
cepisse
NEQUE
[quo
periculum
aliis
faceremus,]
SED
[uti
corpora nostra
{(ab iniuria)
tuta}
forent,]
[qui
miseri,
/egentes
uiolentiâ
atque
crudelitate
faeneratorum/
/plerique
patriâ,
sed
omnes
famâ atque fortunis
expertes/
sumus.]
NEQUE
/cuiquam nostrum/
licuit
/more maiorum/
lege
uti
NEQUE
/amisso patrimonio/
liberum corpus
habere:
tanta
/saeuitia
faeneratorum
atque
praetoris/
fuit.
saepe
/maiores uestrum,/
/miseriti
plebis Romanae,/
/decretis suis/
/inopiae eius/
opitulati sunt,
ac
nouissime
/memoriâ nostrâ/
(propter
/magnitudinem aeris alieni/)
/uolentibus omnibus bonis/
argentum
aere
solutum est.
saepe
ipsa plebs,
AUT
{/dominandi studio/
permota
AUT
/superbiâ magistratuum,/}
armata
(a patribus)
secessit.
at
nos
NON imperium
NEQUE diuitias
petimus,
[(quarum rerum causa)
bella
atque
certamina omnia
(inter mortalîs)
sunt,]
SED libertatem,
[quam
nemo bonus
{nisi
(cum anima)
simul}
amittit.]
te atque senatum
obtestamur,
[consulatis
miseris ciuibus,]
[/legis
praesidium/
{quod
/iniquitas
praetoris/
eripuit}
restituatis,]
[neue
nobis
eam neccessitudinem
imponatis,]
[ut quaeramus,]
[quonam modo
/maxime
ulti
sanguinem nostrum/
pereamus.']
{ XXXIV }
(ad haec)
Q.~Marcius
respondit,
[si
quid
(ab senatu)
petere
uellent,]
(ab armis)
discedant,
Romam
supplices
proficiscantur:
/eâ mansuetudine
atque misericordiâ/
/senatum
populi Romani/
semper
fuisse,
[ut
nemo
umquam
(ab eo)
frustra
auxilium
petiuerit.]
at
Catilina
(ex itinere)
plerisque consularibus,
praeterea
/optimo cuique/
litteras
mittit:
se
/falsis criminibus
circumuentum,/
[quoniam
/factioni inimicorum/
resistere
nequiuerit,]
fortunae
cedere,
Massiliam
(in exilium)
proficisci,
[non quo
sibi
/tanti sceleris
conscius/
esset,]
sed
[uti
res publica
quieta
foret]
[neue
(ex sua contentione)
seditio
oreretur.]
/(ab his)
longe diuersas
litteras/
Q.~Catulus
(in senatu)
recitauit,
[quas
sibi
/nomine Catilinae/
redditas
dicebat.]
/earum
exemplum/
infra
scriptum est.
{ XXXV }
'L.~Catilina
Q.~Catulo.
egregia tua fides,
/re cognita,/
grata mihi
(magnis in meis periculis,)
fiduciam
commendationi meae
tribuit.
(quam ob rem)
defensionem
(in nouo consilio)
non statui
parare:
satisfactionem
(ex nullâ conscientiâ
{de culpa})
proponere
decreui,
[quam
{mediusfidius}
ueram
licet
cognoscas.]
/iniuriis contumeliisque
concitatus,/
[quod
{/fructu
laboris
industriaeque meae/
priuatus}
/statum dignitatis/
non obtinebam,]
/publicam miserorum causam/
(pro mea consuetudine)
suscepi,
[non quin
aes alienum
meis nominibus
(ex possessionibus)
soluere
non possem]
---et
alienis nominibus
/liberalitas Orestillae/
/suis
filiaeque
copiis/
persolueret---,
sed
[quod
/non dignos
homines/
/honore
honestatos/
uidebam
meque
/falsa suspicione/
alienatum esse
sentiebam.]
/hoc nomine/
{satis honestas
(pro meo casu)
/spes
reliquae dignitatis
conseruandae/}
sum secutus.
[plura
cum
scribere
uellem,]
nuntiatum est
uim
mihi
parari.
nunc
Orestillam
commendo
tuaeque fidei
trado;
eam
(ab iniuria)
defendas,
/(per liberos tuos)
rogatus./
haueto.'
{ XXXVI }
sed
ipse
{/paucos dies
commoratus/
(apud C.~Flaminium)
(in agro Arretino,)
[dum
/uicinitatem
antea
sollicitatam/
armis
exornat,]}
(cum
fascibus
atque
/aliis imperi insignibus/)
(in castra)
(ad Manlium)
contendit.]
[haec
ubi
Romae
comperta sunt,]
senatus
Catilinam et Manlium
hostîs
iudicat,
{ceterae multitudini~}
diem
statuit,
[ante quam
(sine fraude)
liceret
/(ab armis)
discedere/]
{~praeter
/rerum capitalium
condemnatis./}
praeterea
decernit,
[uti
consules
{dilectum
habeant,}
Antonius
(cum exercitu)
Catilinam
persequi
maturet,
Cicero
urbi
praesidio
sit.]
/ea tempestate/
mihi
/imperium populi Romani/
/multo maxime
miserabile/
uisum est.
[cui
cum
(ad occasum)
(ab ortu solis)
/omnia
domita armis/
parerent,
domi
otium atque diuitiae,
{quae
prima
mortales
putant,}
affluerent,]
fuêre
tamen
ciues,
[qui
seque
remque publicam
/obstinatis animis/
perditum
irent.]
namque
/duobus senati decretis/
(ex tanta multitudine)
NEQUE
/praemio
inductus/
coniurationem
patefecerat,
NEQUE
(ex castris Catilinae)
/quisquam omnium/
discesserat:
/tanta uis morbi/
[aeque uti tabes]
/plerosque ciuium
animos/
inuaserat.
{ XXXVII }
NEQUE SOLUM
illis
aliena
mens
erat,
[qui
/conscii coniurationis/
fuerant,]
SED OMNINO
cuncta plebes
/nouarum rerum
studio/
/Catilinae
incepta/
probabat.
{id adeo}
/more suo/
uidebatur
facere.
nam semper
(in ciuitate,)
[quibus
opes nullae
sunt,]
bonis
inuident,
malos
extollunt,
uetera
odere,
noua
exoptant,
/odio suarum rerum/
mutari
omnia
student,
/turbâ atque seditionibus/
(sine cura)
aluntur,
[quoniam
egestas
facile
habetur
(sine damno.)]
sed
urbana plebes,
ea
uero
praeceps
erat
(de multis causis.)
PRIMUM OMNIUM
[qui
ubique
/probro atque petulantiâ
maxime
praestabant,/]
ITEM
alii
/(per dedecora)
patrimoniis amissis,/
POSTREMO
omnes
[quos
flagitium aut facinus
/domo
expulerat,/]
ii
Romam
[sicut (in sentinam)]
confluxerant.
DEINDE
multi
/memores
Sullanae uictoriae,/
[quod
(ex gregariis militibus)
ALIOS
senatores
uidebant,]
ALIOS
ita
diuites,
[ut
/regio uictu
atque
cultu/
/aetatem
agerent,/]
sibi
quisque,
[si
(in armis)
foret,]
(ex uictoria)
talia
sperabat.
praeterea
iuuentus,
[quae
(in agris)
/manuum
mercede/
inopiam
tolerauerat,]
/priuatis atque publicis
largitionibus
excita/
urbanum otium
/ingrato labori/
praetulerat.
eos atque alios omnîs
malum publicum
alebat.
quo
minus
mirandum est
{homines
egentîs,
/malis moribus,/}
/maxima spe/
{rei publicae
iuxta ac
sibi}
consuluisse.
praeterea,
[quorum
/uictoriâ Sullae/
parentes
proscripti,
bona
erepta,
/ius libertatis/
imminutum
erat,]
/haud sane alio
animo/
/belli
euentum/
expectabant.
(ad hoc)
[quicumque
/aliarum
atque senatûs
partium/
erant,]
conturbari
rem publicam
QUAM
minus ualere
ipsi
malebant.
{id adeo}
malum
(multos post annos)
(in ciuitatem)
reuerterat.
{ XXXVIII }
nam
[postquam
/Cn.~Pompeio et M.~Crasso
consulibus/
tribunicia postestas
restituta est,]
homines adulescentes
/summam potestatem
nacti,/
[quibus
aetas
animusque
ferox
erat,]
coepêre
/senatum criminando/
plebem
exagitare,
DEIN
/largiendo
atque
pollicitando/
magis
incendere,
ITA
ipsi
clari
potentesque
fieri.
(contra eos)
/summa ope/
nitebatur
pleraque nobilitas
/senatûs
specie/
(pro sua magnitudine.)
namque,
[uti
paucis
uerum
absoluam,]
(post illa tempora)
[quicumque
rem publicam
agitauêre,]
/honestis nominibus,/
ALII
[sicuti
/populi
iura/
defenderent,]
PARS
[quo
/senatûs
auctoritas/
maxima
foret,]
/bonum publicum
simulantes/
(pro suâ~)
quisque
(~potentiâ)
certabant.
/NEQUE
illis
modestia
NEQUE
modus
contentionis/
erat:
utrique
uictoriam
crudeliter
exercebant.
{ XXXIX }
sed
[postquam
Cn.~Pompeius
(ad bellum
maritimum
atque
Mithridaticum)
missus est,]
/plebis
opes/
imminutae,
/paucorum
potentia/
creuit.
ii
/magistratûs,
prouincias,
aliaque omnia/
tenere;
ipsi
innoxii,
florentes,
(sine metu)
aetatem
agere
ceterosque
iudiciis
terrere,
[quo
plebem
(in magistratu)
placidius
tractarent.]
sed
[ubi primum
/dubiis rebus/
/nouandi spes/
oblata est,]
uetus certamen
/animos eorum/
arrexit.
[quod si
/primo proelio/
Catilina
superior
aut
/aequa manu/
discessisset,]
profecto
magna clades atque calamitas
rem publicam
oppressisset,
neque
illis,
[qui
uictoriam
adepti forent,]
diutius
eâ
uti
licuisset,
[quin
defessis et exsanguibus
{qui plus posset}
imperium atque libertatem
extorqueret.]
fuêre
tamen
(extra coniurationem)
complures,
[qui
(ad Catilinam)
initio
profecti sunt.]
(in iis)
erat
Fuluius,
/senatoris filius,/
[quem
/retractum
(ex itinere)/
parens
necari
iussit.]
/isdem temporibus/
Romae
Lentulus,
[sicuti
Catilina
praeceperat,]
[quoscumque
moribus aut fortunâ
nouis rebus
idoneos
credebat,]
AUT
(per se)
AUT
(per alios)
sollicitabat,
NEQUE SOLUM
ciuîs,
sed
/cuiusque modi
genus hominum,/
[quod
modo
bello
usui
foret.]
{ XL }
igitur
P.~Vmbreno cuidam
negotium
dat,
[uti
/legatos Allobrogum/
requirat
eosque,
{si possit,}
impellat
(ad /societatem belli,/)]
existimans
{publice priuatimque
/aere alieno/
oppressos,}
[praeterea quod
naturâ
gens Gallica
bellicosa
esset,]
facile
eos
(ad tale consilium)
adduci
posse.
Vmbrenus
[quod
(in Gallia)
negotiatus erat,]
/plerisque principibus
ciuitatium/
notus erat
atque
eos
nouerat.
itaque
(sine mora,)
[ubi primum
legatos
(in foro)
conspexit,]
/percontatus pauca
(de statu ciuitatis)/
et
[quasi
dolens
/eius casum/]
requirere
coepit,
[quem exitum
tantis malis
sperarent.]
[postquam
illos
uidet
queri
(de auaritia
magistratuum,)
accusare
senatum,
{quod
(in eo)
/auxili nihil/
esset,}
/miseriis suis
remedium/
mortem
expectare,]
'at ego'
inquit
'uobis,
[si modo
uiri
esse
uultis,]
rationem
ostendam,
[quâ
tanta ista mala
effugiatis'.]
[haec ubi dixit,]
Allobroges
/(in maximam spem)
adducti/
Vmbrenum
orare,
[ut sui misereretur:]
nihil
tam asperum
NEQUE
tam difficile
esse,
[quod
non
cupidissime
facturi essent,]
[dum
ea res
ciuitatem
/aere alieno/
liberaret.]
ille
eos
(in domum D.~Bruti)
perducit,
[quod
/foro
propinqua/
erat
NEQUE
/aliena
consili/
(propter Semproniam;)]
nam tum
Brutus
(ab Roma)
aberat.
praeterea
Gabinium
arcessit,
[quo
maior auctoritas
sermoni
inesset.]
/eo praesente/
coniurationem
aperit,
nominat
/socios,
praeterea
multos
cuiusque generis
innoxios,/
[quo
legatis
animus
amplior
esset.]
deinde
/eos
pollicitos
operam suam/
/domum
dimittit./
{ XLI }
sed
Allobroges
diu
(in incerto)
habuêre,
[/quidnam consili/
caperent.]
(in altera parte)
erat
aes alienum,
/studium belli,/
magna merces
(in /spe uictoriae;/)
at
(in altera)
maiores opes,
tuta consilia,
(pro incerta spe)
certa praemia.
/haec
illis uoluentibus/
tandem
uicit
/fortuna rei publicae./
itaque
Q.~Fabio Sangae,
[cuius
patrocinio
ciuitas
plurimum
utebatur,]
rem omnem,
[uti cognouerant,]
aperiunt.
Cicero
/(per Sangam)
consilio cognito/
legatis
praecipit,
[ut
/studium coniurationis/
uehementer
simulent,
ceteros
adeant,
bene
polliceantur
dentque
operam,]
[uti
eos
/quam maxime
manufestos/
habeant.]
{ XLII }
/isdem fere temporibus/
(in Gallia
citeriore
atque
ulteriore,)
item
(in agro
Piceno
Bruttio
Apuliâ)
motus erat.
namque
illi,
[quos
ante
Catilina
dimiserat,]
inconsulte
ac
[ueluti (per dementiam)]
cuncta
simul
agebant.
/nocturnis consiliis,/
/armorum atque telorum
portationibus,/
festinando
/agitando
omnia/
/plus
timoris
quam
periculi/
effecerant.
(ex eo numero)
complurîs
Q.~Metellus Celer praetor
(ex /senatûs consulto/)
/causâ cognitâ/
(in uincula)
coniecerat,
item
(in citeriore Gallia)
C.~Murena,
[qui
/ei prouinciae/
legatus
praeerat.]
{ XLIII }
at
Romae
Lentulus
(cum ceteris,)
[qui
/principes
coniurationis/
erant,]
/paratis~/
[ut uidebatur]
/~magnis copiis/
constituerant,
[uti,
{cum Catilina
(in agrum Aefulanum)
(cum exercitu)
uenisset,}
L.~Bestia
/tribunus plebis /
/contione habitâ/
quereretur
(de /actionibus Ciceronis/)
/bellique grauissimi
inuidiam/
optimo consuli
imponeret:]
/eo signo/
/proxima nocte/
/cetera multitudo coniurationis/
suum quodque negotium
exsequeretur.
sed
ea
{diuisa
/hoc modo/}
dicebantur:
[Statilius et Gabinius
ut
(cum magna manu)
/duodecim
simul
opportuna
loca urbis/
incenderent,]
[quo tumultu
facilior
aditus
(ad
consulem
ceterosque,)
{[quibus
insidiae
parabantur,}
fieret;]
Cethegus
/Ciceronis
ianuam/
obsideret
eumque
ui
aggrederetur;
alius autem alium,
sed
/filii familiarum,/
[quorum~
(ex nobilitate)
~maxima pars
erat,]
parentîs
interficerent;
/simul
caede et incendio
perculsis omnibus/
(ad Catilinam)
erumperent.
(inter
haec
parata
atque
decreta)
Cethegus
semper
querebatur
(de /ignauiâ sociorum/):
illos
dubitando
et
/dies
prolatando/
magnas opportunitates
corrumpere:
facto,
non consulto
(in tali periculo)
opus
esse,
seque,
[si pauci adiuuarent,]
/languentibus aliis/
impetum
(in curiam)
facturum.
/naturâ
ferox,/
uehemens,
/manu
promptus/
erat,
maximum bonum
(in celeritate)
putabat.
{ XLIV }
sed
Allobroges
(ex /praecepto Ciceronis/)
(per Gabinium)
ceteros
conueniunt.
(ab
Lentulo
Cethego
Statilio
item
Cassio)
postulant
ius iurandum,
[quod
signatum
(ad ciuîs)
perferant:]
aliter
haud facile
eos
(ad tantum negotium)
impelli
posse.
ceteri
/nihil suspicantes/
dant,
Cassius
semet
eo
breui
uenturum
pollicetur
ac
(paulo
ante legatos)
(ex urbe)
proficiscitur.
Lentulus
(cum iis)
T.~Volturcium quendam
Crotoniensem
mittit,
[ut
Allobroges,
{prius quam
domum
pergerent,}
/(cum Catilina)
data atque accepta fide/
societatem
confirmarent.]
ipse
Volturcio
litteras
(ad Catilinam)
dat,
[/quarum
exemplum/
infra
scriptum est.]
'[qui sim,]
(ex eo,)
[quem
(ad te)
misi,]
cognosces.
fac
cogites,
[(in quanta calamitate)
sis,]
et
memineris
te
uirum
esse.
consideres,
[quid
tuae rationes
postulent.]
auxilium
petas
(ab omnibus,)
etiam
(ab infimis.')
(ad hoc)
mandata
uerbis
dat:
[cum
(ab senatu)
hostis
iudicatus sit,]
/quo consilio/
seruitia
repudiet?
(in urbe)
parata esse
[quae iusserit.]
ne cunctetur
ipse
propius
accedere.
{ XLV }
/his rebus ita actis,/
/constitutâ nocte
[quâ proficiscerentur]/
Cicero
/(per legatos)
cuncta
edoctus/
/L.~Valerio Flacco
et
C.~Pomptino
praetoribus/
imperat,
[ut
(in ponte Muluio)
(per insidias)
/Allobrogum
comitatus/
deprehendant.]
rem omnem
aperit,
[/cuius gratiâ/
mittebantur;]
[cetera,
{uti
facto
opus sit,}
ita
agant]
permittit.
illi,
homines militares,
/(sine tumultu)
praesidiis collocatis,/
[sicuti
praeceptum erat,]
occulte
pontem
obsidunt.
[postquam
(ad /id loci/)
legati
(cum Volturcio)
uenerunt
et
simul utrimque
clamor
exortus est,]
Galli
/cito cognito consilio/
(sine mora)
praetoribus
se
tradunt,
Volturcius
PRIMO
/cohortatus
ceteros/
gladio
se
(a multitudine)
defendit,
DEINDE,
[ubi
(a legatis)
desertus est,]
multa
prius
(de salute sua)
Pomptinum
obtestatus,
[quod
ei
notus erat.]
POSTREMO
{timidus
ac
/uitae
diffidens/}
[uelut hostibus]
sese
praetoribus
dedit.
{ XLVI }
/quibus rebus confectis/
omnia
propere
(per nuntios)
consuli
declarantur.
at
illum
/ingens
cura
atque
laetitia/
simul
occupauere.
nam
laetabatur
intellegens
/coniuratione patefacta/
ciuitatem
periculis
ereptam esse;
porro autem
anxius
erat
dubitans,
/(in maximo scelere)
tantis ciuibus deprehensis/
[/quid ~/
facto
/~opus/
esset:]
/poenam illorum/
sibi
oneri,
impunitatem
/perdendae
rei publicae/
fore
credebat.
igitur
/confirmato animo/
uocari
(ad sese)
iubet
Lentulum
Cethegum
Statilium
Gabinium
itemque
Caeparium Terracinensem,
[qui
(in Apuliam)
(ad concitanda seruitia)
proficisci
parabat.]
ceteri
(sine mora)
ueniunt;
Caeparius,
/paulo ante
domo
egressus,/
/cognito indicio/
(ex urbe)
profugerat.
consul
Lentulum,
[quod praetor erat,]
ipse
/manu tenens/
(in senatum)
perducit,
reliquos
(cum custodibus)
(in /aedem Concordiae/)
uenire
iubet.
eo
senatum
aduocat
/magnâque frequentiâ
eius ordinis/
Volturcium
(cum legatis)
introducit,
Flaccum praetorem
scrinium
(cum litteris,)
[quas
(a legatis)
acceperat,]
eodem
afferre
iubet.
{ XLVII }
Volturcius
{interrogatus
(de itinere,)
(de litteris,)
postremo
[/quid~/ aut
(qua de causa)
/~consili/
habuisset,]}
primo
fingere
alia,
dissimulare
(de coniuratione; )
post
[ubi
/fide publicâ/
dicere
iussus est,]
omnia,
[uti gesta erant,]
aperit
docetque
se
(paucis ante diebus)
(a Gabinio et Caepario)
socium
adscitum
nihil
amplius
scire
QUAM legatos,
tantummodo
audire~
solitum
~(ex Gabinio)
P.~Autronium
Ser.~Sullam
L.~Vargunteium,
multos praeterea
(in ea coniuratione)
esse.
eadem
Galli
fatentur
ac
Lentulum
dissimulantem
coarguunt
(praeter litteras)
sermonibus,
[quos
ille
habere
solitus erat:]
(ex libris Sibyllinis)
regnum
Romae
tribus Corneliis
portendi;
Cinnam atque Sullam
antea,
se
tertium
esse
[cui
fatum
foret
urbis
potiri;]
praeterea
(ab incenso Capitolio)
illum
esse
uigesumum annum
[quem
saepe
(ex prodigiis)
haruspices
respondissent
/bello ciuili
cruentum/
fore.]
igitur
/perlectis litteris/
[cum
prius
omnes
signa sua
cognouissent,]
senatus
decernit,
[uti
/abdicato magistratu/
Lentulus
itemque
ceteri
(in liberis custodiis)
habeantur.]
itaque
Lentulus
P.~Lentulo Spintheri,
[qui tum aedilis erat,]
Cethegus
Q.~Cornificio,
Statilius
C.~Caesari,
Gabinius
M.~Crasso,
Caeparius
---nam
is
paulo ante
(ex fuga)
retractus erat---
Cn.~Terentio senatori
traduntur.
{ XLVIII }
interea
plebs
/coniuratione patefactâ/
[quae
primo
/cupida
rerum nouarum/
nimis
bello
fauebat,]
/mutatâ mente/
/Catilinae
consilia/
execrari,
Ciceronem
(ad caelum)
tollere:
[ueluti
(ex seruitute)
erepta]
gaudium atque laetitiam
agitabat.
namque
/alia belli facinora/
/praedae
MAGIS QUAM
detrimento/
fore,
incendium
uero
crudele,
immoderatum
ac
sibi
maxime
calamitosum
putabat,
quippe
[cui
omnes copiae
(in
usu cottidiano
et
/cultu corporis/)
erant.]
(post eum diem)
quidam L.~Tarquinius
(ad senatum)
adductus erat,
[quem
(ad Catilinam)
proficiscentem
(ex itinere)
retractum
aiebant.]
is
[cum
se
diceret
indicaturum
(de coniuratione,)]
[si
fides publica
data esset,]
{/iussus
(a consule)/
[quae sciret]
edicere,}
eadem
fere
[quae
Volturcius]
(de paratis incendiis,)
(de /caede bonorum,/)
(de /itinere hostium/)
senatum
docet:]
praeterea
se
missum
(a M.~Crasso,)
[qui Catilinae nuntiaret,]
[ne
eum
Lentulus et Cethegus
aliique
/(ex coniuratione)
deprehensi/
terrerent,]
[eoque magis
properaret
(ad urbem)
accedere,]
[quo
ET
/ceterorum
animos/
reficeret
ET
illi
facilius
(e periculo)
eriperentur.]
sed
[ubi
Tarquinius
Crassum
nominauit,
{hominem nobilem,
/maximis diuitiis,/
/summâ potentiâ,/}]
ALII
rem
incredibilem
rati
PARS
[tametsi
uerum
existimabant,]
tamen
[quia
(in tali tempore)
/tanta uis hominis/
MAGIS lenienda
QUAM exagitanda
uidebatur,]
plerique
/Crasso
(ex negotiis priuatis)
obnoxii,/
conclamant
indicem
falsum
esse,
(deque ea re)
postulant
[uti referatur.]
itaque
/consulente Cicerone/
frequens senatus
decernit
/Tarquini
indicium/
falsum
uideri
eumque
(in uinculis)
retinendum
neque
amplius
potestatem
faciendam,
[nisi
(de eo)
indicaret,]
[cuius consilio
tantam rem
esset mentitus.]
erant
/eo tempore/
[qui
existimarent
indicium illud
(a P Autronio)
machinatum,]
[quo
facilius
/appellato Crasso/
(per /societatem
periculi/)
reliquos
/illius potentiâ/
tegeret.]
alii
Tarquinium
(a Cicerone)
immissum
aiebant,
[ne
Crassus
/more suo/
/suscepto
malorum
patrocinio/
rem publicam
conturbaret.]
ipsum Crassum
ego
postea
praedicantem
audiui
tantam illam contumeliam
sibi
(ab Cicerone)
impositam.
{ XLIX }
sed
/isdem temporibus/
Q.~Catulus et C.~Piso
/NEQUE precibus
NEQUE pretio
NEQUE gratia/
Ciceronem
impellere
potuere,
[uti
(per
Allobroges
aut
alium indicem)
C.~Caesar
falso
nominaretur.]
nam
uterque
(cum illo)
grauîs inimicitias
exercebat:
Piso
{oppugnatus
(in iudicio
pecuniarum repetundarum)
(propter
/cuiusdam Transpadani
supplicium iniustum,/)}
Catulus
{(ex /petitione pontificatûs/)
odio
incensus,
[quod
/extremâ aetate,/
/maximis honoribus
usus,/
/(ab adulescentulo Caesare)
uictus/
discesserat.]}
res
autem
opportuna
uidebatur,
[quod
is
priuatim
/egregia liberalitate,/
publice
/maximis muneribus/
grandem pecuniam
debebat.]
sed
[ubi
consulem
(ad tantum facinus)
impellere
nequeunt,]
ipsi
singillatim
circumeundo
atque
ementiendo,
[quae
se
(ex
Volturcio
aut
Allobrogibus)
audisse
dicerent,]
/magnam ~/
illi
/~inuidiam/
conflauerant,
usque eo
[ut
nonnulli equites Romani,
[qui
(praesidi causâ)
(cum telis)
erant
(circum
/aedem Concordiae,/)]
{SEU
/periculi magnitudine/
SEU
/animi mobilitate/
impulsi,}
{quo
studium suum
(in rem publicam)
clarius
esset,}
/egredienti
(ex senatu)
Caesari/
gladio
minitarentur.]