1. omnîs homines summâ ope NITI DECET, ne uitam silentio transeant
2. sese STUDENT PRAESTARE ceteris animalibus
3. maximam gloriam [ESSE] in maximo imperio PUTARE
4. COMPERTUM EST in bello plurimum ingenium POSSE
5. neque aliud alio FERRI neque MUTARI ac MISCERI omnia CERNERES.
6. uel pace uel bello clarum FIERI LICET
7. quae delicta reprehenderis maleuolentiâ et inuidiâ DICTA [ESSE] PUTANT
8. quae sibi quisque [ESSE] facilia factu PUTAT
9. mihi relicuam aetatem a re publica procul HABENDAM [ESSE] DECREUI
10. id facinus [ESSE] memorabile EXISTIMO.
11. minime POSSE PUTABANT per licentiam insolescere animum humanum.
12. se hostem FERIRE, murum ASCENDERE, CONSPICI, dum tale facinus faceret, PROPERABAT.
13. eas [ESSE] diuitias, eam [ESSE] bonam famam magnamque nobilitatem PUTABANT.
14. sua ab aliis bene facta LAUDARI MALEBAT.
15. SCIO FUISSE nonnullos, qui ita EXISTIMARENT iuuentutem quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam HABUISSE
16. opes [ESSE] suas, imparatam [ESSE] rem publicam, magna [ESSE] praemia coniurationis DOCERE.
17. CREDERENT M.~Licinium Crassum non ignarum eius consili FUISSE:
18. CREDERENT illum cuiusuis opes UOLUISSE contra illius potentiam CRESCERE
19. simul CONFISUM, facile apud illos principem se FORE.
20. eum [ESSE] infestum inimicum Cn.~Pompeio COGNOUERAT.
21. foedum hominem a re publica procul ESSE UOLEBAT
22. boni complures [ESSE] praesidium in eo PUTABANT
23. Sunt qui ita DICANT imperia eius iniusta superba crudelia barbaros NEQUIUISSE pati
24. Sunt qui ita DICANT equites illos uoluntate eius Pisonem AGGRESSOS [ESSE]
25. alii DICANT numquam Hispanos praeterea tale facinus FECISSE, sed imperia saeua multa antea PERPESSOS [ESSE].
26. eos CONUENISSE UIDET
27. in rem FORE CREDENS uniuersos appellare et cohortari
28. uos COGNOUI [ESSE] fortîs fidosque mihi
29. uobis eadem quae mihi bona malaque ESSE INTELLEXI
30. Quis TOLERARE potest illis diuitias SUPERARE, quas profundant in extruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria DEESSE?
31. Quis TOLERARE potest illos binas aut amplius domos CONTINUARE, nobis larem familiarem nusquam ullum ESSE?
32. DIXIT praeterea ESSE in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania
33. DIXIT PETERE consulatum C.~Antonium, quem sibi collegam FORE SPERARET.
34. DIXIT cum eo se consulem initium agendi FACTURUM [ESSE].
35. omnium animos [ESSE] alacrîs UIDET,
36. DICERENT Catilinam humani corporis sanguinem uino permixtum in pateris CIRCUMTULISSE: APERUISSE consilium suum, atque eo dicationem FECISSE, quo inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii.
37. FICTA [ESSE] haec EXISTIMABANT ab iis
38. illi Ciceronis inuidiam LENIRI CREDEBANT atrocitate sceleris eorum
39. quasi POLLUI consulatum CREDEBANT, si eum quamuis egregius homo nouus adeptus foret.
40. per eas se CREDEBAT POSSE seruitia urbana sollicitare, urbem incendere, uiros earum uel adiungere sibi uel interficere.
41. SPERANS facile se ex uoluntate Antonio USURUM [ESSE].
42. quem ubique opportunum sibi FORE CREDEBAT
43. DOCET se Manlium PRAEMISISSE ad eam multitudinem, quam ad capienda arma parauerat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci CUPERE
44. DOCET eum suis consiliis multum OFFICERE.
45. quas Faesulis ALLATAS [ESSE] sibi DICEBAT
46. SCRIPTUM ERAT C.~Manlium arma CEPISSE cum magna multitudine ante diem VI Kalendas Nouembris.
47. portenta atque prodigia NUNTIABANT, conuentus FIERI, arma PORTARI, Capuae atque in Apulia seruile bellum MOUERI
48. POSTULARE A PATRIBUS COEPIT NE QUID DE SE TEMERE CREDERENT: eâ familiâ ORTUM [ESSE], ita se ab adulescentia uitam INSTITUISSE, ut omnia bona in spe haberet
49. ab incendio INTELLEGEBAT urbem uigiliis MUNITAM [ESSE]
50. [ESSE] optimum factu CREDENS exercitum augere
51. quorum COGNOUERAT promptam [ESSE] audaciam
52. DIXIT sese propediem cum magno exercitu ad urbem ACCESSURUM [ESSE].
53. TESTAMUR nos arma neque contra patriam CEPISSE neque quo periculum aliis faceremus
54. RESPONDIT eâ mansuetudine atque misericordiâ senatum populi Romani semper FUISSE, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiuerit.
55. LITTERAS MITTIT: se falsis criminibus CIRCUMUENTUM [ESSE], quoniam factioni inimicorum resistere nequiuerit, fortunae CEDERE, Massiliam in exilium PROFICISCI
56. quas sibi nomine Catilinae REDDITAS [ESSE] DICEBAT
57. quam mediusfidius [ESSE] ueram COGNOSCAS
58. non dignos homines honore HONESTATOS [ESSE] UIDEBAM
59. meque falsa suspicione ALIENATUM ESSE SENTIEBAM
60. NUNTIATUM EST uim mihi PARARI.
61. quae [ESSE] prima PUTANT
62. MUTARI omnia STUDENT
63. ex gregariis militibus alios [FIERI] senatores UIDEBANT, alios ita diuites, ut regio uictu atque cultu aetatem agerent,
64. quo minus MIRANDUM EST homines egentîs, malis moribus, maxima spe rei publicae iuxta ac sibi CONSULUISSE.
65. CONTURBARI rem publicam quam minus UALERE ipsi MALEBANT
66. quem retractum ex itinere parens NECARI IUSSIT.
67. quoscumque moribus aut fortunâ nouis rebus idoneos [ESSE] CREDEBAT
68. EXISTIMANS publice priuatimque aere alieno OPPRESSOS [ESSE], praeterea quod naturâ gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci POSSE.
69. illos UIDET QUERI de auaritia magistratuum, ACCUSARE senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem EXPECTARE
70. DIXIT nihil tam asperum neque tam difficile ESSE, quod non cupidissime facturi essent, dum ea res ciuitatem aere alieno liberaret.
71. DIXIT illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates CORRUMPERE
72. DIXIT facto, non consulto in tali periculo opus ESSE, seque, si pauci adiuuarent, languentibus aliis impetum in curiam FACTURUM [ESSE].
73. maximum bonum [ESSE] in celeritate PUTABAT.
74. DIXERUNT aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli POSSE
75. semet eo breui UENTURUM [ESSE] POLLICETUR
76. MEMINERIS te uirum ESSE.
77. DIXIT in urbe PARATA ESSE quae iusserit.
78. INTELLEGENS coniuratione patefacta ciuitatem periculis EREPTAM ESSE; poenam illorum sibi oneri, impunitatem perdendae rei publicae FORE
79. UOCARI ad sese IUBET Lentulum
80. reliquos cum custodibus in aedem Concordiae UENIRE IUBET.
81. Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem AFFERRE IUBET
82. DOCETQUE se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium ADSCITUM [ESSE], nihil amplius SCIRE quam legatos, tantummodo audire SOLITUM [ESSE] ex Gabinio P.~Autronium Ser.Sullam L.~Vargunteium, multos praeterea in ea coniuratione ESSE.
83. Lentulum [ESSE] dissimulantem COARGUUNT sermonibus eius.
84. SERMONIBUS, quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis PORTENDI; Cinnam atque Sullam antea, se tertium ESSE
85. praeterea ab incenso Capitolio illum ESSE uigesumum annum quem saepe ex prodigiis haruspices RESPONDISSENT bello ciuili cruentum FORE.
86. namque alia belli facinora praedae magis quam detrimento FORE, incendium uero crudele, immoderatum ac sibi [ESSE] maxime calamitosum PUTABAT
87. quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere RETRACTUM [ESSE] AIEBANT
88. se DICERET INDICATURUM [ESSE] de coniuratione, si fides publica data esset
89. DIXIT se MISSUM [ESSE] a M.~Crasso
90. alii rem [ESSE] incredibilem RATI [SUNT].
91. tametsi uerum [ESSE] EXISTIMABANT
92. CONCLAMANT indicem falsum ESSE
93. DECERNIT Tarquini indicium falsum UIDERI, eumque in uinculis RETINENDUM [ESSE] neque amplius potestatem FACIENDAM [ESSE]
94. EXISTIMARENT indicium illud a P Autronio MACHINATUM [ESSE], quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentiâ tegeret.
95. Tarquinium a Cicerone IMMISSUM [ESSE] AIEBANT
96. ipsum Crassum ego postea PRAEDICANTEM audiui tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone IMPOSITAM [ESSE].
97. ea se ex Volturcio aut Allobrogibus AUDISSE DIXERUNT
98. ea PARARI COGNOUIT
99. eos IUDICAUERAT contra rem publicam FECISSE
100. supplicium SUMENDUM [ESSE] DECREUERAT
101. pedibus in sententiam Ti.Neronis ITURUM [ESSE] se DIXIT
102. quod de ea re praesidiis additis REFERENDUM [ESSE] CENSUERAT.
103. omnîs homines ab odio atque misericordia uacuos ESSE DECET
104. diuitiarum magis quam iniuriiae causâ bellum INCEPTUM [ESSE] DICERET
105. his UTENDUM [ESSE] CENSEO, quae legibus comparata sunt.
106. quae uictis acciderent, ENUMERAUERE: RAPI uirgines, pueros; DIUELLI liberos a parentum complexu; matres familiarum PATI quae uictoribus collibuissent; fana atque domos SPOLIARI; caedem, incendia FIERI; postremo armis, cadaueribus, cruore atque luctu omnia COMPLERI.
107. neque STUDERE neque ODISSE, sed minime IRASCI DECET
108. EXISTIMO, patres conscripti, omnîs cruciatus minores quam facinora illorum ESSE.
109. D.Silanum, uirum fortem atque strenuum,CERTO SCIO quae dixerit studio rei publicae DIXISSE, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias EXERCERE
110. POSSUM DICERE, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum ESSE; eam cuncta mortalium mala DISSOLUERE; ultra neque curae neque gaudio locum ESSE.
111. condemnatis ciuibus non animam ERIPI, sed exilium PERMITTI IUBENT.
112. merito DIXERUNT FIERI
113. Damasippum et alios eius modi, qui malo rei publicae creuerant, IUGULARI IUSSIT
114. homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitauerant, merito NECATOS [ESSE] AIEBANT
115. PLACET igitur eos DIMITTI et AUGERI exercitum Catilinae?
116. CENSEO: PUBLICANDAS [ESSE] eorum pecunias, ipsos in uinculis HABENDOS [ESSE] per municipia, quae maxime opibus ualent
117. qui aliter fecerit, senatum EXISTIMARE eum contra rem publicam et salutem omnium FACTURUM [ESSE].'
118. MONET [nos] CAUERE ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare.
119. multosque mortalîs eâ causâ aduersos habeo.
120. falsa EXISTIMANS [ESSE] ea, quae de inferis memorantur: malos loca taetra HABERE.
121. CENSUIT pecunias eorum PUBLICANDAS [ESSE], ipsos per municipia in custodiis HABENDOS [ESSE]
122. REFERT me mihi atque uobis TIMERE.
123. PRO CERTO HABETOTE uos simul de exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis DECERNERE.
124. si paulum modo uos LANGUERE UIDERINT
125. EXISTIMARE maiores nostros armis rem publicam ex paruâ magnam FECISSE.
126. filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnauerat, NECARI IUSSIT
127. PATERER uos ipsâ re CORRIGI, quoniam uerba contemnitis.
128. cum CONFESSIQUE SINT caedem incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in ciuis patriamque PARAUISSE
129. CENSEO de confessis more maiorum supplicium SUMENDUM [ESSE].'
130. SCIEBAM saepenumero paruâ manu cum magnis legionibus hostium CONTENDISSE;
131. SCIEBAM paruis copiis bella GESTA [ESSE] cum opulentis regibus
132. SCIEBAM ad hoc saepe fortunae uiolentiam TOLERAUISSE,
133. SCIEBAM facundiâ Graecos, gloriâ belli Gallos ante Romanos FUISSE.
134. CONSTABAT paucorum ciuium egregiam uirtutem cuncta PATRAUISSE
135. CONSTABAT eoque FACTUM [ESSE], uti diuitias paupertas, multitudinem paucitas superaret.
136. consul [ESSE] optimum factu RATUS noctem quae instabat antecapere, ne quid eo spatio nouaretur, triumuiros quae ad supplicium postulabat PARARE IUBET.
137. SPERABAT propediem magnas copias sese HABITURUM [ESSE], si Romae socii incepta patrauissent.
138. alienum suis rationibus EXISTIMANS UIDERI causam ciuium cum seruis fugitiuis communicauisse.
139. NUNTIUS PERUENIT Romae coniurationem PATEFACTAM [ESSE], de Lentulo et Cethego ceterisque supplicium SUMPTUM [ESSE]
140. ex difficultate rerum eadem illa EXISTIMANS quae supra diximus Catilinam AGITARE.
141. UIDET montibus atque copiis hostium sese CLAUSUM [ESSE], in urbe res aduersas [ESSE], neque [ESSE] fugae neque praesidi ullam spem
142. 'COMPERTUM EGO HABEO, milites, uerba uirtutem non ADDERE, neque ex ignauo strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris FIERI.
143. frumenti egestas diutius in his locis ESSE PROHIBET
144. MEMINERITIS uos diuitias, decus, gloriam in dextris uestris PORTARE.
145. signa CANERE IUBET
146. C.Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte CURARE IUBET
147. MEMINERINT se contra latrones inermîs pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis CERTARE
148. Catilinam, contra ac ratus erat, magna ui TENDERE, FUSAS [ESSE] copias seque cum paucis relicuum [ESSE] UIDET,