1. postea uero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere libidinem DOMINANDI causam belli habere...
2. primum quod facta dictis EXAEQUANDA sunt;
3. igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requieuit et mihi relicuam aetatem a re publica procul HABENDAM decreui, non fuit consilium socordiâ atque desidiâ bonum otium conterere, neque uero agrum COLENDO aut UENANDO, seruilibus officiis intentum aetatem agere;
4. de cuius hominis moribus pauca prius EXPLANANDA sunt, quam initium NARRANDI faciam.
5. hunc post dominationem L.~Sullae libido maxima inuaserat rei publicae CAPIENDAE;
6. sociis atque amicis auxilia portabant, magisque DANDIS quam ACCIPIENDIS beneficiis amicitias parabant.
7. post, ubi regium imperium, quod initio CONSERUANDAE libertatis atque AUGENDAE rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se conuertit, immutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecêre:
8. memorare possum, quibus in locis maximas hostium copias populus Romanus parua manu fuderit, quas urbîs naturâ munitas PUGNANDO ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.
9. qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile tolerauerant, iis otium diuitiaeque, OPTANDA alias, oneri miseriaeque fuêre.
10. UESCENDI causa terra marique omnia exquirere;
11. quae quidem res mihi in primis uidetur causa fuisse facinus MATURANDI.
12. si causa PECCANDI in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontîs sicuti sontîs circumuenire, iugulare:
13. his amicis sociisque confisus Catilina OPPRIMENDAE rei publicae consilium cepit.
14. post paulo Catilina pecuniarum REPETUNDARUM reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitimos dies profiteri nequiuerat.
15. erat eodem tempore Cn.~Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad PERTURBANDAM rem publicam inopia atque mali mores stimulabant.
16. parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L.~Cottam et L.~Torquatum consules interficere, ipsi, fascibus correptis, Pisonem cum exercitu ad OBTINENDAS duas Hispanias mittere.
17. etenim quis mortalium, cui uirile ingenium est, tolerare potest illis diuitias superare, quas profundant in EXTRUENDO mari et montibus COAEQUANDIS, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse?
18. cum eo se consulem initium AGENDI facturum.
19. ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum MANDANDUM M.~Tullio Ciceroni.
20. arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam suâ aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli FACIENDI.
21. neque illi tamen ad CAUENDUM dolus aut astutiae deerant.
22. namque a principio consulatus sui multa POLLICENDO per Fuluiam effecerat, ut Q.~Curius, de quo paulo ante memoraui, consilia Catilinae sibi proderet;
23. ibique multa de ignauiâ eorum questus docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad CAPIENDA arma parauerat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent,
24. postremo DISSIMULANDI causa aut sui EXPURGANDI, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum uenit.
25. sed ubi ille assedit, Catilina, ut erat paratus ad DISSIMULANDA omnia, demisso uultu, uoce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent:
26. saepe ipsa plebs, aut DOMINANDI studio permota aut superbiâ magistratuum, armata a patribus secessit.
27. hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis CONSERUANDAE sum secutus.
28. quo minus MIRANDUM est homines egentîs, malis moribus, maxima spe rei publicae iuxta ac sibi consuluisse.
29. homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum CRIMINANDO plebem exagitare, dein LARGIENDO atque POLLICITANDO magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri.
30. sed ubi primum dubiis rebus NOUANDI spes oblata est, uetus certamen animos eorum arrexit.
31. nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, FESTINANDO AGITANDO omnia plus timoris quam periculi effecerant.
32. inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignauiâ sociorum: illos DUBITANDO et dies PROLATANDO magnas opportunitates corrumpere:
33. poenam illorum sibi oneri, impunitatem PERDENDAE rei publicae fore credebat.
34. igitur confirmato animo uocari ad sese iubet Lentulum Cethegum Statilium Gabinium itemque Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad CONCITANDA seruitia proficisci parabat.
35. pars tametsi uerum existimabant, tamenquia in tali tempore tanta uis hominis magis LENIENDA quam EXAGITANDA uidebatur, plerique Crasso ex negotiis priuatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur.
36. itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum uideri eumque in uinculis RETINENDUM neque amplius potestatem FACIENDAM, nisi de eo indicaret, cuius consilio tantam rem esset mentitus.
37. nam uterque cum illo grauîs inimicitias exercebat: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum REPETUNDARUM propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum...
38. sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singillatim CIRCUMEUNDO atque EMENTIENDO, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi inuidiam conflauerant,
39. dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T.~Volturcio, comprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli diuersis itineribus opifices atque seruitia in uicis ad eum ERIPIENDUM sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam uexare soliti erant.
40. tum D.~Iunius Silanus primus sententiam rogatus, supplicium SUMENDUM decreuerat;
41. isque postea permotus oratione C.~Caesaris pedibus in sententiam Ti.Neronis iturum se dixit, quod de ea re praesidiis additis REFERENDUM censuerat.
42. magna mihi copia est MEMORANDI, patres conscripti, quae reges atque populi irâ aut misericordiâ impulsi male consuluerint.
43. hoc item uobis PROUIDENDUM est, patres conscripti.
44. nam si digna poena pro factis eorum reperitur, nouum consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, his UTENDUM censeo, quae legibus comparata sunt.
45. ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis IUGULANDI fuit, quam Sulla omnîs suos diuitiis expleuit.
46. sed ita censeo: PUBLICANDAS eorum pecunias, ipsos in uinculis HABENDOS per municipia, quae maxime opibus ualent;
47. postquam Caesar DICENDI finem fecit, ceteri uerbo alius alii uarie assentiebantur.
48. itaque censuit pecunias eorum PUBLICANDAS, ipsos per municipia in custodiis HABENDOS,
49. quasi uero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad DEFENDENDUM opes minores sunt.
50. domi industria, foris iustum imperium, animus in CONSULENDO liber, neque delicto neque libidini obnoxius.
51. UIGILANDO, AGENDO,bene CONSULENDO prospere omnia cedunt.
52. Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis PROPERANDUM est.
53. quare ego ita censeo, sicuti de manufestis rerum capitalium, more maiorum supplicium SUMENDUM.'
54. Caesar DANDO, SUBLEUANDO, IGNOSCENDO, Cato nihil LARGIENDO gloriam adeptus est.
55. Catilina per montîs iter facere, modo ad urbem, modo Galliam uorsus castra mouere, hostibus occasionem PUGNANDI non dare.
56. quocumque ire placet, ferro iter APERIENDUM est.
57. quia illa foeda atque INTOLERANDA uiris uidebantur, haec sequi decreuistis.
58. plerosque ipsos factaque eorum fortia nouerat: ea COMMEMORANDO militum animos accendebat.
59. nam fere quem quisque uiuus PUGNANDO locum ceperat, eum amissâ animâ corpore tegebat.
60. multi autem, qui e castris UISENDI aut SPOLIANDI gratiâ processerant, uoluentes hostilia cadauera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant;