Dedication

Paedagogica Index

  


  

1. Title / Data   2. Dedication   3. Preface   4. Life   5. Text   6. Index

  


dedication

  


  

Honoratissimo viro

Thomae Comiti de Macclesfield,

Vice-comiti Parker de Ewelme,

Baroni de Macclesfield,

Summoque Magnae Britanniae Cancellario.

Nova haec Commentarii de Sublimi genere dicendi Editio, Tuis, Vir Nobilissime, in aedibus et suscepta et magna ex parte elaborata, [v/vi] eodem jure, quo Me Parentem, Te Patronum agnoscit: cum enim septem abhinc annos Ciceronis tres de Oratore dialogos ediderim, Tuoque nomine ornarim, meorum studiorum primitias adeo non rejecisti, ut Me in Familiam (pene dixeram in Amicitiam) tuam receperis. Ex illo tempore quot me secuta sunt vitae commoda! quot res, de quibus mihi quodammodo licet gloriari! Te enim, dum in Familiarium tuorum numero essem, habui exemplum tantae morum Suavitatis, ut qui dignitate summos aequas, facilitate infimis par esse videreris: Te maximae Innocentiae [vi/vii] Modestiaeque non in factis solum, sed in dictis; etiam inter convivia, et ubi liberius paulo se solet animus remittere: Te tam incredibilis et prope singularis Diligentiae in omnibus summi tui muneris partibus sustinendis, ut (nisi accederet bona valetudo) publicae saluti utiliter potius, quam Tuae prudenter, consulere viderere. Tecum mihi dulcis studiorum consortio fuit; neque enim, tot licet laboribus implicatus, tam in Legibus nostris interpretandis et aequitate molliendis occupatus, ab aliis studiis doctrinisque refugisti, aut in iis (in Theologia [vii/viii] praesertim) peregrinum Te et hospitem esse voluisti. Memini, et juvat meminisse, quanta cum delectatione Te saepius in sermonibus quotidianis audierim (non ostentandae eruditionis tuae, sed levandi laboris gratia) proferentem vel ea, quae in Sacris Scripturis et Ecclesiae Patribus legendis notasses; vel ea, quae in recondita multiplicique Mathematicorum arte didicisses; vel ea, quae subsecivis horis ex amoenioribus Poetarum lusibus hausisses. Tantam scio et tam lautam supellectilem non esse in Jurisconsultorum instrumento: pene enim infiniti lagoris est [viii/ix] ipsa per se Legum nostrarum scientia: multa ille momoria continet, cui hae penitus notae sunt. At Tibi semper nihil eruditionis satis visum est, cui aliquid addi posset; illa igitur omnia ita propria Tua fecisti, ut, quacunque de arte sermonem haberes, videri posses non inertem et ingloriam vitam egisse, si nihil alius scires. Haec testis loquor, haec gratus aliis cognosci velim: de caeteris tuis virtutibus, quae in conspectu omnium positae sunt, quasque ad publicas res gerendas affers, mihi prorsus tacendum esse censeo: multa enim cum laude, minima cum invidia sextum [ix/x] jam annum agens difficile illud et arduum summi Magnae Britanniae Cancellarii munus exequeris: Norunt jam omnes, qualis in Tribunali Judex, qualis in Procerum consessu Praeses emineas: quam incorruptus sanctusque, et tamen quam dulcis sis; quam nullum laboris genus refugias, et tamen quam semper vacuo esse animo videaris. Mea igitur vox hic publicae voci cedat necesse est, ne in tanto bonorum plausu consensuque ego id solus velle videar, quod omnes sibi jure faciendum putant: Officii mei magis est, ut gratias referam ob ea benevoli [x/xi] animi indicia, quae mihi quotidie fere ostendisti: Parentis enim me potius, quam Patroni, more fovisti; multisque ex beneficiis, quibus Tibi obstrictus sum, satis apparet, quam constanti et diuturno amore eos prosequeris, quos felici Amicorum tuorum nomine ornatos esse velis: Nihil vero magis postulat, ut gratum me praestem, ut (salvis omnibus Religionis officiis) totus Tuus sim, quam nuperrimum illud, quo jam fruor, benevolentiae et amicitiae signum: Vereor equidem, ut omnes tantae Paroeciae, cui me praefecisti, curas digne satis sustineam, ut [xi/xii] tuam expectationem et spem (fortasse paulo, quam par erat, majorem) de me coneptam expleam: sed fixum animo meo et immotum (favente Deo) sedet, nequid refugiam, quod possint aut vires meae, aut naturae, quantulaecunque sint, dotes: ut Regis, Patriae, Ecclesiae nostrae commodis serviam, me dedam: siquid adjumenti per me his importari possit, eo libenter omnes labores mei se convertent: sic et Tibi et Officio meo satisfaciam; sic ex animo et Tuo et Meo vitae cursum instituam, sic (id quod mihi semper in votis est) Tui non omnino [xii/xiii] dissimilis futurus sum. Interim placido, id est, quotidiano tuo vultu hos studiorum meorum fructus tibi humillime offerri patiaris; siquos lapsus ex incuria in hanc Editionem Longini obrepsisse videas, eodem eos modo, quo in aliis scriptis meis diu soles, inter legendum notes, meumque judicium saniori tuo judicio, quasi norma, dirigas. Hoc mihi cordi futurum est; cum enim in scribendo primum sit, ut quis optimis judicibus placere se sciat; proximum est, ut optimi illi judices, ubi quid ipsis parum placet, significent quibus de causis non probetur, et quo [xiii/xiv] modo emendari debeat: Permittas mihi, Vir illustrissime, ut hanc de te Te spem habeam; nequid beneficii, quod a Te accipi possit, genus Mihi deesse videatur, quem tot beneficiis jam effeceris.

Tui observantissimum
Tibique d[e]vinctissimum
Cal. Maii, 1724.

Zachariam Pearce.

  

  

continue > > >

  


  

1. Title / Data   2. Dedication   3. Preface   4. Life   5. Text   6. Index

  


  

Paedagogica Index

  

top

  

navigation bar
latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU
 

  

  

Latin Teaching Materials at Saint Louis University: © Claude Pavur 1997 - 2009.  This material is being made freely available for non-commercial educational use.

  

pagekeeper