Dionysii Longini

De Sublimitate

Commentarius

  

Paedagogica Index

  


  

1. Title / Data   2. Dedication   3. Preface   4. Life   5. Text   6. Index

  


  

1 Cecilii libellum, quem de Sublimitate composuit, perpendentibus nobis (ut scis) una, Posthumi Terentiane charissime, humilioris stili esse visus est quam postularet argumenti materia, et [3/5] praecipuas res minime attingere, neque multum utilitatis (quam maxime debet scriptor petere) legentibus afferre. Deinde cum in omni artis alicujus tractatione duae res requiruntur, (prior quidem, ut ostendas quid sit subjectum; secunda vero, quoad ordinem secunda, at quoad vim potior, ut ostendas quomodo et quibus rationibus hoc ipsum sit a nobis acquirendum), nihilominus Cecilius, quid sit Sublimitas, innumeris exemplis Lectores, velut ignorantes, conatur docere; hoc autem, sc. qua ratione nostra Ingenia excitare possimus ad faciendos magnos in Sublimitate progressus, nescio quomodo, velut rem minime necessariam praeteriit. Sed fortasse hunc hominem non tam ob ea, quae omissa sunt, culpare aequum est, quam ob ipsam ejus cogitationem studiumque laudare. Quoniam vero jussisti etiam Nos aliquid de Sublimitate, Tui omnino gratia, commentari; age, si quid sane videamur civilibus viris utile animadvertisse, inspiciamus: Ipse autem nobiscum, Amice, de singulis hujus commentarii partibus verissime (ut natura comparatus es et te decet) [5/7] judica: bene enim ille, qui declaravit quid Diis simile haberemus, "beneficentiam, dixit, et "veritatem." Cum autem scribo ad Te, Charissime, literarum studiis eruditum, prope liberatus sum necessitate pluribus verbis praemittendi; quod Sublimia sunt summum quiddam et excellens in scriptis; quodque maximi et poetae et prosaici scriptores non aliunde quam hinc primas obtinuerunt, suasque laudes immortales fecerunt: Sublimia enim non persuadent, sed extra se rapiunt auditores; et ubique id, quod Admirabile est, attonitum animum faciendo, superat suadelae et delectationi serviens genus orationis. Est quidem id, quod persuasibile est, plerumque in nostra potestate eone afficiamur, necne; haec vero, sc. Sublimia, quae afferunt vim et impetum inexpugnabilem, se erigunt supra omnem auditorem. [7/9] Praeterea videmus peritiam Inventionis et ordinem dispositionemque rerum non ex uno verbo, neque ex duobus, sed ex tota verborum structura vix apparentem; Sublime vero, tempestive prolatum, res omnes instar fulminis quasi jam disjecit, unoque ictu Rhetoris multiplicem patefecit vim: Liberatus sum prope, inquam necessitate haec praemittendi; haec enim puto, et similia tu, mi suavissime Terentiane, potes etiam ipse alios ex eo, quod expertus es, docere.

2 Nobis vero hoc imprimis exquirendum est, utrum ulla sit Sublimitatis sive Altitudinis ars; quoniam nonnulli sentiunt illos omnino deceptos esse, qui hujusmodi res legibus Artis subjiciunt: "nascuntur enim (inquit aliquis) Sublimia, non sunt docenda: et sola ars consequendi ea est, ut iis nati sumus; operaque Naturae fiunt pejora (ut putant) et omnino [9/11] infirmiora, cum Artis praeceptiunculis excarnificentur." Ego vero dico probatum iri hoc se aliter habere, si quis cogitaverit, quod Natura, ut plerumque in scriptis, quae pathetici sunt Sublimisque generis, sui juris est, sic non solet esse temerarium quiddam et omnino expers methodi: Et siquis cogitaverit, quod haec sc. Natura primum quiddam et originale elementum existentiae Sublimitatis in omnibus hominibus fuit; methodus autem potest definire quousque progrediendum sit, quodque sit tempus cujusvis Sublimitatis, et praeterea afferre siquis cogitaverit, quod Sublimia sunt periculis magis exposita, si sine sui regendi scientia instabilia et nullo pondere firmata sibi ipsa [11/13] permittantur, soli suo impetui et indoctae audaciae relicta; nam, ut illis calcari saepe, sic etiam fraeno opus est. Quod enim Demosthenes pronuntiat de communi hominum vita ("maximum quidem esse bonorum, felicem esse, proximum vero et id non minus, bene instituere consilia; quod postremum, quibus non adfuerit, tollit prorsus et illud alterum):" hoc ipsum etiam de scriptis possumus dicere; nempe, quod Natura quidem obtinet locum felicitatis, Ars autem consilii bene instituti. Et, id quod id ipsum sc. quaedam ex iis, quae sunt in scriptis, Naturae soli relicta esse, non possumus aliunde discere, quam ex Arte: Si haec (ut dixi) singulatim cogitaverit is, qui praecepta utilia dantes reprehendit non amplius (mihi videtur) putarit commentationem de rebus propositis institutam supervacaneam esse et inutilem.

[13/15] 3 *****

Et camini reprimant longissime prosilientem lucem, sive flammam;
Si quem enim domus custodem videro solum,
Unum immittens cincinnum
flammae, instar torrentis volutum,
Tectum incendam, et prunis operiam:
Nunc vero nondum insonui generosum canticum.

Non sunt tragica haec, sed plus quam tragica; nempe, "cincinni flammae," et "evomere in caelum,"et facere Boream "fistulatorem," aliaque quae illic sequuntur. Obscurantur enim Dictione, et conturbantur Visionibus potius, quam intenduntur: et si unumquodque eorum ad lumen suspicias, ex eo, quod terribile primo videtur, ait in id quod facile rideri potest: cum vero in Tragoedia, re naturaliter grandi ampullasque admittente, [15/17] tamen immodicus tumor res est non ignoscenda, vix ille, opinor, veris scriptis convenerit: Ob hoc ridentur etiam verba Leontini Gorgiae scribentis "Xerxes ille Persarum Jupiter," et "vultures viva sepulchra"; et quaedam Callisthenis, quae sunt non Sublimia, sed nimis alta: et adhuc magis illa Clitarchi; hic enim vir futilis est, et, juxta Sophoclem, "spirat non parvis quidem tibiis, —sed [17/19] sine capistro." Et sane, quae dicit Amphicrates, et Hegesias, et Matris, sunt hujusmodi; saepe enim cum sibi videantur instincti esse, non bacchantur, sed ineptiunt: Tumor autem omnino videtur res esse, inter ea quae maxime, difficillime cavenda: omnes enim, qui sunt Sublimitatis cupidi, fugiuntque ne condemnentur infirmitatis et siccitatis, natura ad hoc, nescio quomodo, feruntur, hoc dictum secuti, "magnis tamen excidere, generosum est peccatum." Vitiosa autem sunt, et in corporibus et inscriptis, [19/21] Grandia, quae inani falsaque sunt, et ex quibus periculum est ne circumagamur in contrarium; "nihil enim (inquiunt) siccius est homine hydropico." Sed Tumor vult altius insurgere quam Sublimia; id autem vitium, quod Puerile appellatur, plane oppositum est Sublimibus; humile enim est omnino et parvi opus animi, reveraque vitium ignobilissimum: quid igitur est Puerile? sit manifestum, id esse sensum scholasticum, prae supervacua operositate in Frigidum aliquid abeuntem: in hoc autem genus labuntur ii, qui cupiunt aliquid eximium et elaboratum, praecipue vero dulce dicere; sed qui impingunt in genus humile et in malam affectationem.

[21/23] Huic vicinum est tertium quoddam genus vitii, nempe in scriptis patheticis, quod Theodorus Parenthyrsum vocabat: est autem hoc affectus intempestivus et inanis, ubi affectu non opus est; aut immodicus, ubi mediocri opus est: plerumque enim velut ebrietatis vi, quidam ad affectus, qui non in re positi sunt, sibi proprios et scholasticos abripiuntur: deinde merito ignominiae notam subeunt coram auditoribus nihil perturbationis passis: quippe quo commoti sunt coram non commotis: sed de scriptis patheticis alius nobis est locus.

4 Altero vero eorum, de quibus mentionem fecimus (dico autem, Frigido), plenus est Timaeus; vir in aliis fatis peritus virtutibus scribendi, et nonunquam in Sublimitate scriptorum, [23/25] non sterilis, eruditus, sensibus abundans; sed maximus alienorum vitiorum insectator, ad sua vero non attendens: quique prae studio semper concipiendi novos et peregrinos sensus saepe incidit in id quod maxime Puerile est: Proferam vero hujus viri unum aut duo exempla, quia Cecilius pleraque ante occupavit: laudans Alexandrum magnum, dicit, "Qui totam Asiam intra pauciores annos subegit, quam Panegyricam orationem de bello contra Persa gerendo Isocrates conscripsit." Egregia scilicet Macedonis illius cum Sophista comparatio. Manifestum est enim, O Timaee, quod Lacedaemonios hoc nomine multum Isocrates strenuitate excellebat; quoniam illi quidem triginta annos in expugnanda Messene consumserunt, hic autem in Panegyrica sua oratione componenda solos decem. Porro Atheniensibus in Sicilia captis quo more insultat? dicit eos, "propterea quod impie se gessissent in Hermem, et mutilassent ejus statuas, ob hoc poenas dedisse; praecipue per unum hominem, qui ex paterno genere fuit oriundus ab illo Deo violato, Hermocratem filium Hermonis." Adeo ut mirer equidem, suavissime [25/27] Terentiane, cur non in tyrannum Dionysium scribat; "quoniam enim impius fuit in "Dia (sive Jovem) et herculem, ob hoc Dion et Heraclides eum tyrannide spoliarunt." Quid vero opus est de Timaeo loqui, quum etiam illi Heroes (Xenophontem dico et Platonem), quanquam ex Socratica erant Palaestra, tamen, ob sensus tam abjectos, sui ipsorum aliquando obliviscuntur? Ille quidem (sc. Xenophon) in libro de republica Lacedaemoniorum scribit; "illorum sane vocem minus posses audire, quam lapidearum statuarum, oculos minus flectere quam aerearum: verecundiores autem illos putares etiam ipsis, quae in oculis sunt, virginibus": Amphicratem, non Xenophontem, [27/29] decuit pupillas, quae sunt in oculis nostris, appellare "virgines verecundas." Quale autem mehercule est, persuasum habere omnium pupillas sine discrimine verecundas fuisse, cum vulgo dicunt nulla in re impudentiam quorundam tam declarari quam in oculis? vocat aliquis (sc. Homerus) hominem impudentem, "O temulente, caninos oculos habens." Timaeus quidem, ut qui furtivum aliquod attigerit, ne hoc frigidum dictum Xenophonti reliquit: nempe dicit de Agathocle etiam hoc, "illum consobrinam alteri in conjugio datam ab ipsis muneribus nuptialibus abripuisse, et abiisse: Quod quis fecisset, qui in oculis virgines, non scorta, haberet?" Quid autem facit Plato in aliis rebus scriptor divinus? cum velit dicere libros, postquam (inquit) scripserint, in templis deponent cupressea monumenta" : rursusque, "Quod ad muros attinet, O Megille, ego assentiar Spartae, uti dormire sinamus muros humi [29/31] jacentes, et non exsuscitemus." Et illud Herodoti non procul est a frigido, nempe vocare formosas mulieres dolores oculorum": quanquam habet quandam excusationem; ii enim, qui apud ipsum hoc dicunt, barbari sunt et ebrii: sed neque sub talibus personis aequum est in aeternum abjecti animi nota inuri.

5 Omnia quidem, quae sunt adeo indecora, innascuntur scriptis una ex causa, nempe ex studio novitatis in sensibus proferendis, (qua in re praesertim hodierni scriptores insaniunt): a quibus enim bona, ab his prope ipsis etiam [31/33] mala solent nobis provenire: unde et Ornamenta Elocutionis, et Sublimitates, et praeterea Suavitates sunt id, quod fert homines ad libros recte scribendos; et tamen haec ipsa sunt principia causaeque, ut felicitatis in scriptis, ita etiam contrariorum. Tale quidem sunt et Hyperbolae, et Pluralia: ostendemus autem in iis, quae sequuntur, periculum, quod videntur habere. Quare necessarium est jam inquirere et statuere, quo modo illa vitia, quae Sublimibus commixta sunt, fugere possimus.

6 Est autem modus, O Amice, si quam claram verae Sublimitatis scientiam, et judicium imprimis comparaverimus: quanquam res est ad consequendum difficilis; nam de scriptis judicium est multae experientiae ultimus foetus. Veruntamen, ut loquar per praeceptum, hinc forsitan non impossible est judicium de iis consequi.

7 Oportet scire, charissime, quod quemadmodum etiam in communi vita nihil est magnum, quod contemnere magnum est: velut [33/35] Divitiae, Honores, Dignitates, Imperia, et quaecunque alia multum tragici fastus extra apparentis habent, non possunt videri sapienti esse bona praestantia, quorum contemptus ipse non mediocre bonum est; quippe illi, qui iis fruuntur, minus admirationi sunt quam illi, qui possunt habere, et tamen contemnunt propter animi magnitudinem: Eodem modo etiam de iis, quae Sublimia sunt in poematibus et solutis orationibus, videndum est, ne nonnulla habeant hanc magnitudinis speciem, (cui multum adhaeret temere affictum); explicata vero deinde inveniantur tumida fuisse, quae despicere generosius est quam admirari. Naturaliter enim animus noster vera Sublimitate elevatur, recipiensque superbam quandam erectionem impletur gaudio et gloriatione, tanquam ipse produxisset id quod solum audivit. Quando igitur aliquid, saepius auditum ab homine intelligente et in scriptis versato, animum ejus non celsiorem faciat, neque relinquat in animo plus cogitatione conceptum quam verbis expressum; cadat autem, si tu illud assidue contempleris, in id quod exile et minutum est; non potest illud esse Sublimitas vera, quod non ultra auditum perdurat. Hoc enim revera magnum est, [35/37] quod multum mente concipiendum efficit, cui autem difficile, potius vero impossibile est resistere; cujus denique recordatio firma est et vix extinguenda. Omnino vero ea arbitrare esse pulchra et vera Sublimia, quae semper et omnibus placent; cum enim iis omnibus, quid differunt moribus, vitae generibus, studiis, et aetatibus, unum aliquid idemque simul de iisdem scriptis videatur, tunc illa, quae fit ex discordibus, quasi mixtio et consensus fidem ei, quod in admiratione est, validam indubitatamque acquirit.

8 Quoniam vero quinque (ut ita dicam) fontes sunt foecundissimi Sublimitatis, (substrata prius, quasi communi quodam fundamento, his [37/39] quinque formis facultate dicendi, sine qua omnino nihil est); primum quidem et valentissimum est felix in sensibus audacia, ut etiam in illis, quae de Xenophonte scripsimus, definivimus: Secundum vero est vehemens et quasi numinis afflatu conceptus Affectus; sed hae duae res, quae constituunt Sublimitatem, maxima sui parte sunt ingenitae hominibus; quae vero jam sequuntur, etiam ex arte veniunt : nempe, et (quae est fons tertius) certa quaedam figurarum conformatio; (duplices autem hae figurae sunt, aliae sententiae, aliae dictionis): et praeterea splendida Elocutio (quae quartus est fons), cujus rursus partes sunt et delectus verborum, et dictio tropis plena atque facta: Quinta vero causa Sublimitatis, eaque quae concludit omnia ante se nominata, est magnifica elataque Compositio; Quoniam, inquam, hi quinque sunt fontes Sublimitatis, agedum inspiciamus ea, quae inhaerent in unoquoque harum rerum genere, hoc unum praefati, Cecilium omisisse quasdam ex his quinque partibus, ut, verbi gratia, eum de Affectibus locum: sed si haec duo, nempe et Sublime et Patheticum, velut una quaedam res, etam viderentur illi omnino secum invicem connata et coexistentia esse, in errore est; etenim quidam Affectus inveniuntur distincti a Sublimitate [39/41] et humiles, velut lamentationes, dolores, metus: et rursus multa sunt Sublimia sine Affectu ullo, velut (praeter innumera alia) etiam illa, quae de Aloïdis a Poëta sunt audacia felici dicta,

Ossam Olympo conati sunt imponere, et Ossae
Pelium frondosum, ut coelum scansile esset.

Et illud, quod insuper his majus additum est,

Et sane perfecissent, etc.

Apud Rhetoras quidem laudationes, et ea quae ad pompam ostentationemque componuntur, amplitudinem et Sublimitatem ex omni parte in se continent, plerumque autem Affectu carent: unde ex Rhetoribus illi, qui in Affectibus concitandis valent, minime ad laudationes facti sunt; vel rursus illi, qui in laudando valent, minime apti sunt Affectibus concitandis. Quod si iterum omnino censuit Cecilius, id, quod Patheticum est, nihil ad Sublimia conferre, et si propterea illud non putavit mentione dignum, prorsus deceptus est: fidenter enim affirmaverim nihil tam magnificum esse quam Affectum vehementem, ubi opus est, adhibitum: cum velut furore aliquo spirituque divinitus spiret, et scripta quasi plena Phoebo efficiat.

[41/43] 9 Veruntamen, quoniam primum genus (dico autem id quod ex animi magnitudine venit) partem obtinet inter caeteras praestantissimam, oportet etiam hic, (sit licet haec res potius dono naturae accipienda quam labore acquirenda), tamen, quantum possumus, animos nostros ad Sublimia alere et tanquam gravidos amplitudine quadam nobili semper efficere. Quo, dicet aliquis, modo? Scripsi in alio etiam loco, quod hujusmodi Sublimitas est Echo magnitudinis animi: Unde etiam sine voce admirationi aliquando est nudus per se sensus ob eam ipsam, quam ostentat, magnanimitatem; velut silentium Ajacis in libro, qui inscribitur De Manibus, magnum est et omni sermone Sublimius. Primo igitur in loco omnino necessarium est ante oculos Lectoris constituere id, ex quo nascitur; nempe quod verus Orator debet habere animum non humilem et abjectum: neque enim fieri potest, ut illi qui per omnem vitam suam cogitant curantque parva et servilia, proferant aliquid admirandum omnique aetate dignum: Magna vero sunt scripta horum hominum, uti par est, quorum cogitationes sunt feliciter audaces: Eodem modo etiam ea, quae maxime [43/45] Sublimia sunt, cadunt in illos qui maxime elatis sunt animis: illud enim, quod Parmenioni dicenti, "Ego quidem contentus essem [conditionibus oblatis, si essem Alexander," respondit Alexander, dicens "Et ego quidem, si essem Alexander," respondit Alexander, dicens, "Et ego quidem, si essem Parmenio," ipsius animi magnitudinem ostendit: ut etiam in illo, quod de Discordia dicit Homerus,

In caelo stabilivit caput suum, et humi graditur.

Homerici ingenii Sublimitatem determinat] distantia a terra ad coelum; et hanc aliquis dicat non potius mensuram Discordiae quam Homeri. Cui dissimile est illud Hesiodi de Tristitia, si quidem statuendum sit etiam poema illud dictum Scutum esse Hesiodi,

Ejus ex naribus humores fluebant.

[45/47] Neque enim fecit imaginem terribilem, sed odiosam. Ille autem sc. Homerus quomodo Sublimia reddit ea, quae de Diis fingit?

Quantum vero aeris-per-horizontem-extensi spatium homo videt oculis,
Sedens in specula, prospectans in nigricantem pontum,
Tantum saltu conficiunt deorum altisoni equi.

motum eorum celerem mundi spatio metitur: quis igiitur non ob excellentiam hujus Sublimitatis jure dixerit, si bis eodem modo ad saltandum se concitent Deorum equi, eos non amplius inventuros in mundo locum? Valde Sublimes sunt etiam illae de pugna Deorum imagines,

Circum autem insonuit magnum caelum Olympusque, [47/49]
Timuit etiam subtus rex inferorum Pluto:
Territusque solio exiliit, et exclamavit, ne ei desuper
Terram rescinderet Neptunus quassator-terrae;
Domusque mortalibus et immortalibus apparent
Visu terribiles, situ sentae, quasque horrent ipsi Dii.

Videsne, amice, quomodo, disrupta quidem ex suis sedibus terra, ipsoque nudato tartaro, et toto mundo subverso dissipatoque, omnia simul, Coelum, Orcus, mortalia, immortalia cum pugna, quae tunc fuit, conflictantur et periculum una subeunt? Sed haec, quae sunt terribilia quidem, nisi allegorice accipiantur, omnino sunt impia, nec servantia decorum: Homerus enim mihi videtur, cum literis tradit Deorum vulnera, diffidia, ultiones, lacrymas, vincula, eaque omnis generis, quae patiuntur, mala, Homines, qui rebus Iliacis interfuerunt, Deos, quantum potuerit, fecisse; Deos vero Homines. Sed nos quidem, si infelices simus, manet mors, malorum portus: Deorum vero non naturam [49/51] solum, sed infortunium fecit aeternum. Multo autem meliora iis, quae de pugnis Deorum ab illo dicuntur, sunt illa, quaecunque repraesentant Numen, ut revera est, intaminatum, et magnum, et purum; qualia sunt (a multis autem ante nos hic locus tractatus est) illa, quae de Neptuno dicuntur,

—Tremebant autem montes spatiosi, et sylva,
Et vertices, et Trojanorum urbs, et naves Achivorum
Sub pedibus immortalibus Neptuni incedentis:
Tendebatque ire per undas: exultabant autem balaenae sub ipso
Undique e latebris, neque ignorabant Regem:

Cum laetitia etiam mare se dvidebat; hi vero volabant etc.

Ad hunc modum etiam ille Judaeorum legislator, vir minime vulgaris, postquam potentiam Numinis pro dignitate ejus mente concepit, etiam declaravit; statim in principio legum suarum scribens, "Dixit Deus," inquit: quid? "sit lux, et fuit; sit terra, et fuit." Non [51/53] molestus fortasse videar, amice, si unum amplius locum Poetae sc. Homeri de iis, quae ad homines pertinent, proponam, ut discas quomodo assuefaciat nos secum una ingredi in Sublimia heroica. Caligo repente et nox ignava apud illum inhibet pugnam Graecorum: hic Ajax incertus consilii,

At tu, Jupiter, (inquit), libera a caligine filios Achivorum:
Et fac serenitatem, daque oculis videre;
In luce vero vel perde.

Est revera affectus Ajacis; non enim optat vivere, (haec enim petitio esset abjectior quam decet heroa): sed, cum in tenebris ignavis non potuit sua fortitudine ad generosum ullum facinus uti, propterea indignans se ad pugnam inutilem esse, lucem quam primum oriri precatur, tanquam omnino in ea inventurus funus [53/55] dignum virtute sua, etiam si Jupiter se illi opponat. Sed enim Homerus hic, velut ventus secundus, una adspirat certaminibus, et non alius ipse passus est quam heroes, vel (ut ejus verbis utar)

Furit, ut cum Mars hastam vibrans, aut ignis perniciosus
In montibus furit, profundae in densis recessibus Sylvae:
Spuma autem est circum os ejus.

Ostendit tamen in Odyssea (etenim haec, quae sequuntur, pluribus de causis sunt observanda), magni ingenii, cum jam declinet, proprium esse in senectute amorem fabularum. Illum enim composuisse hoc argumentum secundo in loco constat ex multis aliis rebus, sed et ex eo quod reliquias Iliacorum laborum in Odyssea, tanquam Trojani belli partes adventitias, adduxerit; et mehercule ex eo quod lamentationes et dolores, ut quos olim antea cognossent heroes, illic enarraverit: Odyssea enim nihil alius est quam epilogus Iliadis:

Illic quidem Ajax jacet martius, illic etiam Achilles,
Illic vero Patroclus, diis similis consiliarius:
Illic etiam meus carus filius.

[55/57] Ex eadem causa, opinor, totum corpusculum Iliadis, quae scripta fuit in vigore ejus spiritus, actione et certaminibus plenum fecit: Odysseae autem corpusculum maxima ex parte narratione plenum, quod proprium est senectutis. Unde in Odyssea comparare potest aliquis Homerum soli occidenti, cujus sine vehementia ardoris permanet magnitudo: neque enim amplius hic conservat intentionem animi parem poematibus illis Iliacis, neque Sublimitates ubique (ut ibi) aequales et nusquam quasi subsidendo se remittentes, neque idem illud sibi semper supervenientium affectuum flumen, neque versatile illud dicendi genus et concertatorium, Visionibus a veritate ductis cumulate repletum: sed, velut oceani recedentis in se et a suis finibus relicti, ita Homeri in Odyssea deinceps apparent Sublimitatis recessus etiam in illis fabulosis et [57/59] incredibilibus divagationibus. Cum vero haec dico, non oblitus sum earum, quae in Odyssea describuntur, tempestatum, et eorum quae ad Cyclopem attinent, et aliorum quorundam: sed haec appello senectutem, senectutem tamen Homeri. Imo in omnibus his et singulis plus est fabulae quam actionis. Digressus sum vero ad haec ut dixi, ostendendi causa quam facillime Sublimia ingenia, cum vigor eorum se remiserit, ad nugas nonnnunquam deflectunutr; cujusmodi sunt ea, quae finguntur de utre; et de iis, qui porcorum more a Circe pasti erant, (quos Zoilus vocavit porcellos flentes); et de Jove, pulli instar, a columbis nutrito; et de illo, qui in naufragio inediam decem dierum sustinuit; et ea, quae de procorum caede finguntur, incredibilia: quid enim aliud possimus haec dicere, quam revera Jovis somnia? Secundam autem ob causam [59/61] memorentur haec de odyssea; nempe, ut tibi notum sit, quomodo remissio vigoris Affectuum in magnis prosae scriptoribus et poetis in moratum dicendi genus dissolvatur: talia enim, quae de Ulyssis domo morate ab illo vitam procorum describentia narrantur, sunt instar comoediae cujusdam mores hominum exprimentis.

10 Agedum nunc, videamus si quid aliud habeamus, quod possit scripta efficere Sublimia. Idcirco, cum in omnibus rebus naturaliter insident quaedam particulae cum ipsa materia una natae, necessario hoc nobis esset Sublimitatis causa, si possemus semper eligere praecipua ex iis, quae inde exoriuntur, et haec conjunctione inter se facta quasi unum quoddam corpus efficere: partim enim Sublimitas efficitur delectu circumstantiarum summarum, partim atuem constipatione electarum. Qualiter Sappho eas, quae [61/63] accidunt furoribus amatoriis, perpessiones ex circumstantiis, et ex ipsa veritate undique ducit: Ubi autem hanc excellentiam ostendit? nempe quando egregia est in eligendis praecipuis earum circumstantiarum altissimisque, et in iis inter se connectendis:

Videtur mihi ille aequalis Diis [63/65]
Esse vir, qui oppositus tibi
Sedet, et prope te dulce loquentem audit.
Et rides amabiliter: quae res mihi
Cor in pectoribus tremere fecit:
Cum enim videam te, repente ad me vocis
Nihil amplius venit;
Sed lingua quidem fracta est: subtilisque [65/67]
Statim cutem ignis subiit,
Et oculis nihili video, tinniunt
et aures mihi:
Et sudor gelidus manat, tremorque
Totam occupat, pallidiorque herba
Sum, et a moriendo parum abfore
Videor exanimis: [67/69]
Sed
tamen omne est audendum, quoniam pauperem etc.

Nonne miraris, quomodo sub idem tempus animam, corpus, aures, linguam, oculos colorem, omnia haec dilapsa, velut aliena ab ipsa essent, requirat? Et quomodo per vices sibi oppositas simul friget, uritur, ratione caret, sapienter se habet? vel enim exanimata, vel prope mortua est, adeo ut non unus aliquis Affectus in ipsa appareat, sed Affectuum coetus. Omnia quidem hujusmodi amantibus eveniunt: sed delectus (ut dixi) summarum circumstantiarum et earum consociatio in unum efformavit Sublimitatem. Quo more, opinor, et in tempestatibus describendis ille Poeta, sc. Homerus excerpit maxime terribiles circumstantias: ille enim, qui fecit poema dictum Arimaspia, haec censet grandia esse,

Admirationi nobis hoc magnae fuit et animis nostris.
Homines aquam incolunt procul a terra in mari: [69/71]
Infelix genus sunt hominum; subeunt enim labores improbos:
Oculos in astris fixos, animam vero in ponto habent.
Sane multum Diis suas manus tendentes
Preantur visceribus turpiter rejectis.

Unicuique, puto, manifestum est, haec, quae dicta sunt suaviter, potius habere flosculum, quam Sublimitatem. Homerus autem quomodo hanc rem depingit? unum enim exemplum de multis proferatur.

Incidit autem, veluti cum fluctus velocem in navem ingruerit
Rapidus a nubibus, ventis auctus: haec etenim tota
Spuma operta est, venti vero gravis flatus [71/73]
In velo fremit, trepidantque animo nautae
Timentes, parvo enim spatio a morte subvehuntur.

Tentavit et Aratus hoc idem ab Homero ad suum poema transferre,

parvum autem lignum prohibet mortem.

Sed exile hoc fecit et venustum vice terribilis: praeterea terminos periculo constituit dicendo, lignum prohibet mortem: ergo arcet. Ille vero Poeta sc. Homerus ne semel terminos constituit ei, quod terribile est; sed repraesentat homines semper et paene ad singulos fluctus saepe pereuntes: Et quidem praepositiones, quae conjugi non possunt, cogens contra ipsarum naturam, alteramque in alteram vi urgens, U(p' e)k qana/toio , tormento affecit versum ad similitudinem incidentis nautis tempestatis; et violentia versui adhibita id, quod in tempestate patiuntur, magnifice effinxit, et tantum non impressit dictioni ipsam periculi naturam, u(p' e)k qana/toio fe/rontai . Non aliter Archilochus in naufragio [73/75] fecit, et Demosthenes in nuntii expositione: Erat enim diei vespera etc, inquit. Sed praecipuas circumstantias, cum optimates (si ita loqui liceat) eduxerint, connectebant, nihil futile, aut vile, aut e schola petitum in medio infercientes: Haec enim, veluti ramenta aut frustula lapidum, omnino laedunt ea, quae efficiunt ut Sublimitates sint una dispositae, et mutua inter se affectione constructae.

[75/77] 11 Vicina est etiam iis, quas jam tractavimus, virtus, et quam vocant Incrementum; scilicet cum (admittentibus Rebus et Contentionibus multa initia multasque clausulas in periodis) illa, quae per se magna sunt, alia aliis ingesta, continua serie insurgant ascendendo. Hoc autem sive per communis loci tractationem fiat, sive per exaggerationem, vel probationum corroborationem, sive per factorum aut affectuum alterius post [77/79] alterum dispositionem, (innumera enim genera possunt esse incrementorum), oportet tamen oratorem cognoscere, quod nihil ex his per se sine Sublimitate constituat aliquid perfectum, nisi in miserationibus movendis mehercule, aut in rebus extenuandis. Caeterarum vero rerum Incrementum facientium cuicunque id, quod Sublime est, detraxeris, detrahes tanquam animam corpori; statim enim se remittit et evanescit id, quod efficax in iis est, cum non sit suffultum Sublimitatibus. Quomodo sane differant ab illo, quod nuper diximus, haec de quibus nunc praeceptum damus, (illud enim erat delineatio quaedam summarum circumstantiarum et in unum collocatio); et quomodo in universum Sublimia discrepent ab Incrementis, breviter, ut res clarius percipi possit, definitione exponendum est.

12 Definitione igitur Scriptorum Artis mihi non placet: Incrementum est, inquiunt, oratio subjectam materiam magnitudine vestiens. Haec enim potest aeque esse communis definitio et Sublimitatis et Affectus et Troporum, quoniam et hae res orationem vestiunt certa quadam magnitudine: Haec autem mihi videntur inter se discrepare in eo, quod Sublimitas quidem consistat in elatione orationis, Incrementum autem etiam in multitudine: quare illa quidem saepe extat etiam in uno sensu, hoc autem semper cum [79/81] abunantia quadam et copia. Et Incrementum (ut id definiendo exprimam) est oratio completa omnibus, quuae in rebus continentur, particulis ac locis; addens ei, quod probatur, vim diutius inhaerendo: in hoc differens a Probatione, quod haec demonstrat eam rem de qua quaestio instituitur, ***** abundantissime, velut mare quoddam, passim in late patentem (Plato) effusus est magnitudinem. Unde, puto, in oratione Rhetor hic, sc. Demosthenes, ut qui in Affectibus commovendis potentior est, multum habet inflammatum, et quasi ira accensum: ille autem (sc. Plato), elationem et magnificam gravitatem habens, non quidem frigidus fuit, sed non pari modo fulminis instar contortus est. Non autem in aliis quam his rebus, ut mihi videtur, charissime Terentiane, (addo autem, si nos etiam, utpote Graeci, possimus aliquid scire de scriptoribus Latinis) etiam Cicero differt a Demosthene in Sublimitatibus. Hic enim abundat plerumque Sublimitate praecisa, Cicero autem diffusa: et ille noster, quia [81/83] violentia, et item celeritate, robore, vehementia omnia quasi et urat simul et abripiat, comparari potest turbini procelloso, aut fulmini: Cicero autem, velut late patens quoddam incendium, (opinor), ubique depascitur et volutatur, multam habens semperque manentem inflammandi vim, et variis in locis vario modo apud ipsum distributam, alteraque materia alteri succedente enutritam: sed de his Vos Latini melius potestis judicare: Tempus autem Demosthenicae Sublimitatis generisque dicendi elati maxime, est et in exaggerationibus et in vehementibus Affectibus, et ubi oportet auditorem omnino commovere: tempus autem Ciceroniani fusi dicendi generis est, ubi oportet eum demulcere; communis enim loci alicujus tractationibus, et epilogis plerumque et digressionibus, et omnibus, quae narrationem aut ostentationem habent, historiisque, et rerum naturalium expositionibus, et non paucis aliis partibus orationis est aptum.

13 Quod Plato quidem (redeo enim) tali quodam flumine sine strepitu decurrens non minus [83/85] tamen Sublimem se praestat, Tu, qui legisti ea quae in ejus republica continentur, non ignoras. "Qui quidem sapientiae et virtutis expertes, conviviis vero et hujusmodi rebus semper indulgentes, deorsum (uti par est) feruntur, atque ita per vitam vagantur: ad veritatem autem neque suspexerunt unquam, neque assurrexerunt, neque stabilem ullam et puram voluptatem gustaverunt: sed, pecudum instar, deorsum semper intuentes, deflexique ad terram et ad mensas explent se epulis et venere; et causa cupiditatis harum rerum calcitrantes et arietantes se ferreis cornibus ungulisque interficiunt ex insatiabili dsiderio."

Ostendit autem nobis hic vir, si nolimus illum negligere, aliam etiam esse quandam, praeter eas quas tractavimus, viam, quae ad Sublimia ducit: qualis autem, et quaenam est haec? nempe imitatio aemulatioque magnorum scriptorum prosaicorum et poetarum, qui ante nos vixerunt. Et ad hunc scopum, charissime, [85/87], oculos diligenter intendamus; multi enim quasi divinitus feruntur vi alieni spiritus eodem modo, quo rumor est etiam Pythiam, cum tripodi appropinquet, (ubi, ut dicunt, "hiatus est terrae spirans halitum divinum)," illinc quasi gravidam factam vi divina statim per inflatum oracula edere: similiter ab illa veterum animi magnitudine ad animos imitantium feruntur quaedam, velut a sacris spiraculis, effluvia; quibus inflati etiam ii, qui natura non valde sunt Deo pleni, ab aliorum magnitudine concitantur. Solusne Herodotus fuit magnus Homeri imitator? Stesichorus etiam ante eum idem fuit, et Archilochus: Plus autem, quam hi omnes, Plato fuit, qui ab Homerico illo fonte innumeros rivulos ad se deduxit. Et forsitan nobis opus fuisset exemplis, nisi ea sigillatim [87/89] etiam Ammonius eligens in suis scriptis notasset. Haec vero res non est furtum ullum, sed (ut a bonis moribus fieri potest) sive simulacrorum sive operum expressa effigies. Et videtur mihi, quod non vigere fecisset ille quaedam hujusmodi in dogmatibus philosophiae, neque multis in locis ingressus esset in poeticas tam materias, quam dictiones, nisi cum Homero toto animo mehercule de primis concertasset, (tanquam athleta juvenis cum eo, quem jam omnes admirantur), fortasse quidem contentionis cupidius quam par fuit, et velut hasta eum petens, non inutiliter tamen: nam (secundum Hesiodum)

haec contentio utilis est moralibus,

et revera hoc certamen de gloria et praemium est pulchrum dignumque victoria; in quo certamine vinci quidem nos a majoribus non inglorium est.

[89/91] 14 Ergo et nos decet, cum molimur aliquid, quod Sublimitatem et animi altitudinem exigat, animis effingere quomodo forsitan Homerus hoc idem dixisset; et quomodo id Plato, vel Demosthenes, vel in historia Thucydides Sublime effecisset: illae enim personae, ex imitatione nobis occurrentes et velut praelucentes, animos nostros efferent ad illos Sublimitatis terminos, quorum imaginem ob oculos posuimus. Tum vero magis, si illud quoque cogitationi repraesentemus, quomodo hoc, quod a me dicitur, auditum accepisset Homerus, si adesst, aut Demosthenes; vel quomodo hoc affecti essent: revera enm magnum est certamen, tale constituere nostrorum scriptorum tribunal theatrumque, et apud tantos heroas, judicesque simul et testes, in ratione scriptorum reddenda exerceri. Majus autem his incitamentum est, si addideris, quomodo de me, qui haec scripserim, judicabit omne sequens saeculum? Si quis autem ipso scribendi tempore vereatur, ne non pronunciet aliquid, quod suae vitae temporique supersit, necesse est ut etiam ea quae illius mente concipiuntur, [91/93] imperfecta et caeca quasi abortum patiantur, omnino non perducta ad tempus famae apud posteros vigentis.

15 Praeterea, juvenis, Sublimitatis, et magnitudinis, et vis actuosae maxime effectrices sunt etiam Visiones (vel Imagines) : quippe sic nonnulli appellant ipsas imaginum fictiones: vocatur enim generaliter Visio, quidvis mente conceptum orationem generans, quomodocunque adsit; jam vero in his nomen valuit, cum ea, quae dicis, divino quodam furore et Affectu cernere videaris, eaque ob oculos audientium ponas. Quod vero aliud quiddam velit rhetorum Visio, et aliud illa poetarum, non potest te latere; neque quod Visionis in poesi finis sit terror, ejus autem in orationibus solutis evidentia; utraeque res tamen hoc quaerant, nempe commotionem animi.

[93/95] O mater, obsecro te, ne contra me excites
Sanguinoculas et anguicomas virgines:
Ipsae enim, ipsae prope me insiliunt.

Et,

Hei mihi! interficiet me: quo fugiam?

Hic poeta ipse vidit furias; et id, quod imaginatus est, coegit auditores quoque propemodum videre. Est igitur quidem Euripides imprimis studiosus tragice exprimendi duos hos Affectus, furoresque et amores, et in his Affectibus (ut nescio an in ullis aliis) felicissimus: veruntamen non inaudax est ad alias quoque Visiones aggrediendas: sane cum minime natura Sublimi esset, tamen ipse suam naturam coegit [94/95] in multis locis tragicam et erectam fieri, et ubique in Sublimibus (ut dicit poeta ille)

Caude et latera et lumbos utrinque
Ferit, seque ipse concitat ad pugnandum.

Phaethonti igitur Sol cum tradidisset habenas, apud illum sic dicit,

Age vero, neque Libycum aerem ingessus;
Temperiem enim humidam non habens, tuum currum
Deorsum transmittet.

Deinde postea,

I vero ad septem Pleiadas tenens cursum:
Tot cum audiisset, deinde corripuit habenas; [97/99]
Quatiensque
scutica latus equarum alatarum, cum currubus
Dimisit
eas; illae autem volabant ad aetheris convexa:
Pater vero pone terum equi astrici conscendens
Equitavit, admonens filium, Illac age,
Hac verte currum, et hac
etc.

Annon possis dicere, animum scribentis simul cum Phaethonte conscendere currum, et in eodem versatum periculo una cum equis volare? neque enim, nisi ferrretur cursu aequali factis illis coelestibus, talia unquam imaginari potuisset. Similia sunt etiam illa, quae apud ipsum de Cassandra dicuntur,

Sed, O Troes pugnis equestribus gaudentes etc.

Et cum Aeschylus audax sit in concipiendis Visionibus maxime heroicis, (ut apud ipsum Tragoedia vocata septem at Thebas dicit,

[99/101] Viri septem, bellicosi agminum ductores,
Taurum mactantes super nigro scuto,
Tangentesque manibus taurinum sanguinem,
Martemque, Bellonam, et sanguine gaudentem Metum
Jurarunt
etc.

in suam ipsorum morem invicem sine ulla sui miseratione conjurati), nonnuquam vero afferat sensus rudes, et quasi impexos parumque subactos, tamen se ipse Euripides prae aemulatione cogit ad illa ipsa propius accedere pericula. Et apud Aeschylum palatia Lycurgi, cum appareat Bacchus, mirabiliter sacro furore commoventur,

Numine afflatur jam domus bacchatur tectum

Euripides autem alio modo hoc idem suavius reddens expressit,

Totus autem simul bacchatus est mons

Sublimi autem modo etiam Sophocles de Oedipo moriente seque cum prodigiosa tempestate sepeliente imagines concept; et (cum discederent [101/103] Graeci) de Achille apparente super tumulo iis, qui reditum parabant. Quod quidem visum nescio an quis evidentius, quam Simonides, repraesentaverit: sed omnia exempla Visionum apponere, difficile est. Veruntamen ea, quae sunt apud poetas, habent excessum fabulosiorem, ut dixi, et ubique id, quod credibile est, superantem: quod vero ad rhetoricam Visionem attinet, id semper pulcherrimum est, quod ex re et veritate ductum est. Sublimesque transitiones in Rhetoribus sunt etiam alienae, cum forma orationis fit poetica et fabulosa, et incidat in omne id quod impossibile est: ut jam etiam illi, qui Sublimes (si Diis placet) apud nos rhetores sunt, eodem more, quo tragoedi, [103/105] vident furias: et ne hoc illi magnanimi scilicet possunt discere, quod, cum dicit Orestes,

Dimitte me, tu quae es una mearum Furiarum:
Medium me ulnis amplecteris, ut jacias in tartarum,

imaginatur haec, quia insanit. Quid igitur rhetorica Visio potest facere? orationibus quidem etiam multa forsitan potest alia afferre, quae in se vim contentionis et Affectus habent: sane immixta argumentationibus negotialibus non tantum persuadet auditori, sed etiam dominature. "Et sane si quis (dicit Demosthenes) de repente clamorem ante tribunalia magnum audiat; deinde nunciet aliquis apertum esse carcerem, vinctosque fugere; nemo, sive senex sive juvenis, tam negligens est ut non auxilium, quantum poterit, ferat: Siquis vero superveniens dicat, quod qui illos emiserit, Hic est, statim, ne impetrata pro se dicendi venia, periret." Ut mehercule etiam Hyperides accusatus, quod servos post cladem acceptam liberos esse decreverit, "Hanc [105/107] rogationem (dixit) non rhetor tulit, sed Chaeronensis pugna:" simul enim cum argumentatione negotiali rhetor Visionem effecit; quare et persuasionis terminum transivit illa circumstantia ex re ducta. Naturaliter autem quodammodo in omnibus hujusmodi rebus semper audimus et attendimus ad id, quod melius est: unde ab eo, quod demonstrativum est, abducimur ad id, quod Visione nos commovet; in quo occultatur magna luce circumdata pars illa, quae negotialis est. Et hoc non praeter rationem patimur; nam, cum duae res collocatae sunt in unum, semper melior vim alterius ad se trahit.

Haec sufficient dicta de Sublimibus, quae ad Sensus attinent, et quae vel ab animi Magnitudine, vel praecipuarum circumstantiarum Delectu et Congerie, vel Incremento, vel Imitatione, vel Visione nascuntur.

16 Illic porro etiam de Figuris in ordine assignatus est locus; etenim hae, si adhibeantur eo quo debent modo, possunt esse (ut dixi) minime vulgaris pars Sublimitatis: veruntamen, [107/109] quoniam omnes eas accurate in praesens tractare multi laboris esset, seu potius infiniti, ex his paucas, quae Sublimitatem efficiunt, confirmandi id quod a nobis positum est causa percurremus. Probationem Demosthenes affert de iis quae a se in administratione urbis gesta erant: Quinam autem esset naturalis ejus probationis usus? nempe hic, "Non male fecistis, O vos, qui certamen iniistis pro libertate Graecorum; habetis autem domestica hujus exempla; neque enim male fecerunt illi, qui ad Marathona depugnarunt, neque qui ad Salamina, neque qui ad Plataeas." sed, quum (velut numine repente afflatus et quasi Phoebo percitus) jusjurandum illud per propugnatores Graecorum edidit,"Non male fecistis; non juro per eos, qui in Marathone antea periclitati sunt," videtur hac una jurisjurandi figura, quam hic Apostrophen appello, majores suos Deos effecisse, (docendo, quod oporteat per eos, qui sic e vita excesserint, tanquam per Deos jurare); judicibus autem animi magnitudinem eorum, qui illic olim periculum subierant, insinuasse; [109/111] et probationis naturam convertisse in eximiam Sublimitatem et affectum et in eam fidem, quae merito tribuenda esset novi excellentisque generis juramentis; simulque infudisse in animos audientium opinionem quandam medicam et dolores propulsantem; ut illi elati laudibus docerentur non minores animos habere ob pugnam cum Philippo commissam, quam ob victorias Marathone et Salamine reportatas: quibus omnibus auditores vi hujus Figurae secum abripiens incessit. Dicunt quidem semen hujus juramenti inventum esse apud Eupolidem,

Non enim, juro per meam ad Marathona pugnam,
Gaudens aliquis eorum meum cor dolore afficiet.

At non quovis aliquem jurare modo, magnum est: sed ubi, et quomodo, et quo tempore, et cujus rei causa juremus, considerandum est. Illic autem nihil aliud est quam merum juramentum, idque ad Athenienses factum, cum adhuc prospere res suas agerent, et consolatione non indigerent; porro Poeta juravit, non homines immortalitate donando, ut audientibus infereret rationem dignam illorum virtute: sed ab iis, qui [111/113] antea periclitati erant, male delapsus est ad rem inanimam, nempe ad pugnam: Apud Demosthenem vero rem habuit cum victis juramentum, ut Chaeronea non amplius videretur Atheniensibus fuisse infortunium. Et hoc (ut dixi) eodem tempore Probatio est illos nihil male fecisse, exemplum, juramenti fides, laudatio, cohortatio. Et quoniam Rhetori in animo ocurrebat hoc, "Tu qui Remp. administrasti loqueris de clade, deinde juras per victorias;" propterea in iis, quae sequuntur, ad normam explorat, et per tutum iter verba quoque ducit, docens necesse esse etiam in ipsis furoribus, sobrium se praestare; "per illos (inquit) ex majoribus nostris, qui antea periclitati sunt in Marathone, et illos qui ad Salamina et ad Artemisium navali proelio dimicarunt, et illos qui ad Plataeas acie steterunt instructa: " nusquam dixit "qui vicerunt," sed omnino quasi furto removit eventus nomen, quia fortunatus fuit, iisque rebus, quae ad Chaeroneam gestae sunt, contrarius: quare et auditorem praeveniens statim subjicit, "quos omnes (inquit) publice [113/115] sepeliit civitas, Aeschine, non eos solos, qui feliciter rem gesserint."

17 Non autem decet hoc in loco, charissime, praetermittere unum quoddam ex iis, quae a nobis observata sunt, (erit vero brevissimum): nempe, quod Figurae natura quodammodo auxilium ferunt Sublimitati, rursusque mirifice accipiunt ab illa. Sed ubi et qui hoc sit, exponam. Omnia per Figuras tractare, imprimis est res suspiciosa, et quae adducit opinionem insidiarum, doli, fraudis: idque cum oratio habetur coram Judice, ex cujus arbitrio causa pendet, (praesertim vero coram Tyrannis, Regibus, Imperatoribus summa potestate utentibus); indignatur enim statim, si, velut puer insipiens, ab artifice Rhetore Figuris decipiatur : putansque rationcinationem falsam esse contemptum sui, nonnunquam omnino efferus est, et, si contineat iram, tamen, quo minus verbis persuadeatur, totum se opponit: quare et tunc Figura optima videtur, cum eam ipsam non appareat Figuram esse. Sublimitas igitur et Affectus contra suspicionem, quae ex Figurarum usu veniat, remedium et admirabile quoddam auxilium est: et artificium [115/117] illud omnia vafre agendi per Figuras, cum adhibitum fuerit iis, quae pulchra et Sublimia sunt, deinceps latuit, omnemque suspicionem evitavit. Idoneum autem argumentum hujus rei est id quod antea citavimus, "Juro per eos qui in Marathone," etc. Quomodo enim Rhetor hic figuram celavit? manifestum est, quod hoc ipsa luce fecit: fere enim, quemadmodum lumina debilia obscurantur undique Sole illustrata, ita Sublimitas ubique circumfusa abscondit Rhetoricae artificia: Et non diversum forte ab hoc quiddam in pictura evenit: nam cum umbra et lux, coloribus depictae, in eadem tabellae planitie parallelae jaceant, tamen lux prius oculos ferit, neque solum eminere, se et multo propius esse videtur. Quare etiam Affectus et Sublimitates scriptorum, cum animis nostris jaceant propinquiores tum ob naturalem quandam cognationem tum ob suum splendorem, semper ante conspiciuntur quam Figurae, artificiumque istarum Figurarum obumbrant et quasi occultum asservant.

[117/119] 18 Quid vero de illis dicemus, nempe de Interrogationibus et Percontationibus? annon his Figurarum conformationibus idem ille Rhetor Demosthenes laborat efficere ea, quae dicit, multo magis actuosa et magnifica? "Num vultis (inquit) dic mihi, quisquis es, circum cursitantes alii alios percontari, Diciturne aliquid novi? Quid enim potest esse magis novum quam vir Macedo bello aggrediens Graeciam? Mortuusne est Philippus? non per Jovem, sed aegrotat: quid autem vestra interest? si enim moriatur ille, brevi vos alium Philippum vobis facietis." Et rursus dicit, "Navigemus in Macedoniam: sed quo appellemus? roget aliquis: bellum ipsum [119/121] inveniet ea, quae debilia sunt in rebus Philippi." Esset autem haec res, si simpliciter diceretur, omnino abjectior quam decuit: nunc autem concitata vis velocitasque Interrogationis et Responsionis, et ille sibi ipsi velut alteri objicienti occurrendi modus, Figurae ope non solum Sublimius fecit id quod dictum est, sed et credibilius; Pathetica enim tunc magis commovent, cum ea videatr non elaborare ipse Orator, sed generare Occasio: ad se autem directa Interrogatio et facta Responsio imitatur Affectum ex occasione natum. Fere enim, quemadmodum illi, qui ab aliis quid interrogati sunt, subito se exacuentes, ei, quod dicitur, concitate atque ex ipsa veritate respondent; sic Figura Interrogationis et Responsionis auditorem, ut ei videatur unumquodque eorum, quae meditata sunt, extempore concipi dicique, abducendo etiam fallit eum. Porro (nam hoc Herodoti creditum est unum esse ex maxime Sublimibus), si sic *******

[121/123] 19 ea, quae dicuntur, non ligata proveniunt, et quasi profunduntur, fere praevenientia etiam ipsum dicentem: "Et confligentes clypeos (dicit Xenophon) impellebantur, pugnabant, caedebant, moriebantur:" Et illa Eurylochi apud Homerum,

Ivimus, ut jussisti, per sylvas, inclyte Ulysse,
Vidimus in vallibus extructas aedes pulchras.

Quae enim ab se invicem abscissa sunt, et nihilominus accelerata, exhibent repraesentationem efficaciae cujusdam eodem tempore et nonnihil impedientis cursum orationis, et tamen ordinantis. Talia Poeta ille protulit per Dissoluta.

20 Summopere autem Figurarum quoque in unum Coacervatio solet commovere: quando duae [123/125] vel tres, quasi per munerum societatem commixtae, sibi invicem robur, suadelam, pulchritudinem conferunt. Qualia sunt et illa in Midiam Dissoluta, permixta simul cum Repetitionibus et cum ea Figura, quae vocatur sub oculos Subjectio. "Multa enim possit facere is, qui aliquem verberat, (ex quibus nonnulla ille, qui patitur, ne referre quidem alii potest) gestu, vultu, voce." Deinde, ut oratio non in iisdem rebus incedere perseveret, (in perseverantia enim est quies, in ordinis vero defectu inest Affectus, quoniam impetur animi et commotio est), statim ad alia transiliit Dissoluta, et ad alias Repetitiones, "Gestu, vultu, voce; quum ut insultans, quum ut inimicus, quum pugno, [125/127] cum in malam." Nihil aliud hic efficit Rhetor, quam is qui verberat: sc. mentes judicum repetito impetu percutit. Deinde hinc, procellarum instar, rursus aliam judicibus faciens aggressionem, "quum pugno, cum in malam (inquit): haec perturbant, haec extra se rapiunt homines non assuetos injurias pati, nemo est, qui haec referens post acerbitatem eorum ob oculos ponere." Ergo naturam Repetitionum et Dissolutorum ubique perpetua variatione custodit: sic apud illum etiam ordo confusum quid, rursusque ordinis defectus certum quendam in se continet ordinem.

21 Age igitur, adde his copulas, si vis, ut faciunt Isocratis imitatores, "Et ne hoc quidem oportet omittere, quod multa possit facere is qui verberat etc. primum quidem gestu, deinde vultu, postremo autem ipsa voce," et senties (sic in iis, quae sequuntur, addendo) id, quod Affectus in se habet concitatum et asperum, si copulis ita complanes ut laeve sit, aculeo carens subsidere, et statim extingui. Ut [127/129] enim, si quis colligaverit corpora cuurentium, abstulit impetum eorum; sic etiam Affectus a copulis aliisque additamentis impeditus indignatur; prohibet enim, quo minus libere currat Affectus, et velut e machina quadam contorqueatur.

22 Statuendum est vero Hyperbata ejusdem esse speciei: sunt autem Hyperbata ordo verborum vel sensuum ex eo, quo natura res se sequuntur, mutatus, certissimusque velut character Affectus actuosi. Ut enim illi, qui revera irascuntur, vel timent, vel indignantur, vel qui prae invidia aliove quodam affectu (multi enim et infiniti sunt affectus, et eorum numerum nemo potest recensere) ubique incursantes, alia proponentes saepe ad alia transiliunt, quaedam in medio contra rationem ponentes; deinde rursus ad prima quasi circulo revertentes, et omnino animi impetu (velut vento instaili) huc et illuc subita mutatione in alium locum trahentes verba et sensus, ordinem ex naturali serie quomodocunque inplurimos flectus immutant: Sic apud optimos scriptores vi Hyperbatorum imitatio eos ducit [129/131] ad ea, quae sunt Naturae opera; (tunc enim Ars perfecta est, cum videatur esse Natura; e contrario vero Natura tunc voti compos est, cum latentem in se Artem contineat): ut dicit apud Herodotum Dionysius Phocaensis. "In acie enim novaculae res sunt nobis, Iones, ut liberi simus, aut servi, iique quasi fugitivi. Nunc igitur, vos si quidem velitis labores suscipere, in praesens vobis labor erit; sed [131/133] poteritis hostes superare." Ordo hic erat, O Iones, nunc tempus est laborum vobis suscipiendorum; in acie enim novaculae res sunt nobis:" Ille autem hoc, "O Iones," ex suo loco in alium transtulit: initium igitur fecit statim metu incutiendo, ut qui omnino non primo compleelarit auditores proper imminentem timorem: deinde etiam ordinem sensuum evertit; antea enim, quam dicit oportere eos laborare (hoc enim est id ad quod eos hortatur), coram reddit rationem, ob quam laborare necesse est, dicens, "in acie novaculae res nobis sunt:" ita ut videatur dicere non meditata, sed ea, quae ipsa rerum necessitas expressit. Praeterea Thucydides peritissimus est in iis, quae omnino unita sunt natura et non divisibilia, tamen a se divellendis vi Hyperbatorum: Demosthenes autem non adeo nimis creber est ac ille: omnium vero in hoc genere [133/135] Figurarum abundatissimus ad satietatem usque: et speciem multae vehementiae atque etiam mehercule extempore dicendi, verba ex suis locis transferendo, prae se fert; secumque praeterea trahit auditores in periculum, quod ex longioribus Hyperbatis oritur. Saepe enim suspensa sententia, quam inchoaverat dicere; et interim (tanquam in ordinem alieni generis et dissimilem) alia aliis in medio et extrinsecus arcessita ingerens; incutiens item auditori metum, ac si oratio omnino aberrasset; cogensque eum prae sollicitudine simul periclitari cum dicente; deinde inopinato longo post tempore id, quod jam diu desiderabatur, feliciter ad finem perducens, multo magis eum audaci illa et periculosa utendi Hyperbatis via percellit. Sed omittantur exempla propter eorum multitudinem.

23 Illa quidem, quae appellantur Polyptota, sive varie desinentia, Coacervationes, et Commutationes, [135/137] et Gradationes, omnino (uti nosti) contentioni inserviunt, et efficiunt ornatum, omnisque generis Sublimitatem et affectum. Quid vero? mutationes Casuum, Temporum, Perforarum, Numerorum, Generum quomodo exornant elevantque Elocutionem?

Dico sane ex iis Figuris, quae ad numeros attinent, non solas has ornatum orationi afferre, quae, cum sint quoad formas earum Singularis numeri, potestate, si contempleris, Plurales deprehenduntur.

Statim (inquit) populus infinitus
Ruebant, et in litoribus stantes insonabant.

Sed illae, quae Plurales sunt, potius observatu dignae sunt, quia aliquando Pluralia cadunt magis magnifica, et specie grandia prae ipsa multitudine numeri: Talia sunt apud Sophoclem ea, quae in fabula Oedipi dicuntur.

O nuptiae, nuptiae!
Genuisti nos, et, cum genuistis, rursus
Reddidistis idem semen, et ostendistis
Patres, Fratres, Filios, sanguinem cognatum,
Sponsas, uxores matresque, et quaecunque
Foedissima inter mortales opera fiunt.

Omnia enim haec sunt unum nomen, hinc Oedipus, ex altera autem parte Jocasta. Sed tamen numerus, diffusus in Pluralia, multiplicavit etiam infortunia; et, ut illa, sic augetur hoc,

Exierunt Hectoresque et Sarpedones.

Item illud Platonis (quod et alibi adduximus) de Atheniensibus, "Neque enim Pelopes, neque [139/141] Cadmi, neque Aegyptii et Danai, neque alii multi origine Barbari una nobiscum habitant; sed nos ipsi Hellenes, non cum Barbaris commixti, habitamus," et ea quae sequuntur; naturaliter enim audientibus videntur res esse magis Sublimes, cum nomina sic gregatim accumulentur. At oportet non hoc facere in aliis, quam in iis, quorum subjecta materia recipit incerementum, vel multitudinem, vel hyperbolen, vel affectum, unum quiddam ex his, vel plura: quoniam tintinnabula ubivis suspendi, valde sophistam sapit.

24 Sed et contra illa, uquae ex Pluralibus in Singularia colliguntur, habent nonnunquam speciem maximam Sublimitatis. "Deinde omnis Peloponnesus in factiones discessit," inquit: "Et quum Phrynichus fabulam dictam Mileti excidium docuisset, effusum est in lacrymas [141/143] Theatrum:" conversio enim numeri ex iis, quae in plura divisa sunt, ad ea, quae unitate conjuncta sunt, quasi corporis molem prae se magis fert. In utrisque vero causam ornatus eandem esse opinor, namque ubi vocabula sunt Singularia, ea Pluralia facere, ejus est, qui praeter expectationem afficitur; et ubi vocabula sunt Pluralia, collectio plurium in unum aliquid sonorum est, propter commutationem rerum in contrarium, res inopinata.

25 Quando sane ea, uae temporibus praeterita sunt, inducas quasi quae nunc fiant et adsint, orationem facies non jam narrationem, sed rem veritatem ipsam ob oculos ponentem. "Cum cecidisset quidam (inquit Xenophon) subter equum Cyri et proculcaretur, ferit equi ventrem gladio; ille autem aegre ferens excutit Cyrum, hic vero decidit." Talis in plerisque est Thucydides.

26 Rem quoque ipsam ob oculos ponit Personarum commutatio, et saepissime facit, ut auditor videatur in mediis periculis versari:

Diceres illos idefatigatos et indomitos sibi invicem
Occurrere in pugna; adeo concitate pugnabant.

Et Aratus,

Ne in illo mense circumluare mari.

Sic etiam Herodotus: "Ab urbe vero Elephantina sursum navigabis, et deinde venies ad campum planum: —transiens autem hunc hlocum, iterum aliud navigium conscendens biduum navigabis, et postea venies ad magnam urbem, cui nomen est Meroe." Vides, amice, quomodo velut manu prehendens animum tuum per loca ducit, faciens te videre ea quae audis: omnia autem hujusmodi, quae in ipsas incumbunt personas, faciunt auditorem iis [145/147] ipsis rebus, quae aguntur, interesse. Et, ubi loqueris velut non ad omnes, sed velut ad unum quendam,

Tydides vero inter quos esset, non potuisses cognoscere,

commotioremque ipsum simul, et attentiorm plenumque re, quae cum contentione agitur effeceris, quippe qui excitetur iis, quae ad ipsum factae sunt, allocutionibus.

27 Praeterea est ubi de quadam persona narrans scriptor, repente abreptus in eandem illam personam se convertit: et hujusmodi species figurarum est eruptio quaedam irruentis Affectus,

Hector vero Trojanos hortabatur, alta voce clamans,
Ut in naves irruerent, omitterentque spolia sanguinolenta:
[147/149] Quem autem ego seorsim a navibus lubenter manentem animadvertero,
Ibi ei mortem inferam. —

Ergo narrationem, quippe quae illum decuit, Poeta sibi sumpsit, abruptam vero comminationem, nihil ante significans, subito tribuit fervori Ducis. Frigida enim esset comminatio, si interposuisset ille, "Dixit autem talia, et talia Hector:" num vero praevenit ipsum celeriter transeuntem transitus orationis. Quare et oportet uti hac Figura tunc, cum brevitas temporis non permittat scriptori cunctari, sed eum statim cogat transire a personis aliis ad alias personas. Ut etiam apud Hecataeum, Ceyx autem, haec moleste ferens, protinus jussit, ut Heraclidae, posteri, emigrarent: Neque enim Nobis possum opem ferre: ut igitur non ipsique pereatis, et mihi damnum [149/151] inferatis, ad alium quendam poulum abite." Demosthenes quidem alio quodam modo in oratione de Aristogitone plenam affectu reddidit hanc plurium personarum inductionem, celeremque ab aliis ad alias commutationem. "Et nemo vestrum (inquit) invenietur ira vel indignatione motus ob ea, quae impurus iste et impudens vi facit? qui (O omnium impurissime), cum prae cludatur tibi licentia non cancellis, neque januis, quas res forte aliquis etiam aperire possit" etc. In sententia nondum absoluta subito mutans, unamque dictionem, irae impetu, tantum non in duas personas distrahens, "qui (O impurissime);" deinde, cum sermonem, quo jam Aristogitonem allocutus fuerat, ab illo avertisset, illumque reliquisse videretur, tamen ad illum vi Affectus multo magis orationem convertit: non aliter quam Penelope, quae dicit,

Praeco, cur te praemiserunt Proci inclyti?
[151/153] An ut diceres ancillis Ulyssis divini
Ut ab operibus suis cessarent, ipsis autem convivium appararent?
Utinam illi, quos vellem non nuptias ambiisse, alienaque in domo versatos fuisse,
Ultimo et postremo nunc hic coenent:
Qui simul congregati victum consumitis multum,
Bona Telemachi prudentis; neque unquam ex patribus
Vestris, qui ante vos erant, audistis, puerit cum essetis,
Qualis Ulysses fuerit.

28 Et sane, sit necne Periphrasis effectrix Sublimitatis, nemo (opinor) potest dubitare. Ut enim in Musica illi, quos Paraphonos vocant, faciunt principem sonum dulciorem; sic Periphrasis saepe concinit cum proprietate verborum, et ad ornatum faciendum plurimum cum ea conspirat: praesertim si habeat aliquid non inflatum et absonum, sed suaviter attemperatum. Potest autem hoc exemplo confirmare etiam Plato in initio Concionis Funebris: "Revera hi a nobis habent ea, quae ipsis debita [153/155] sunt, quibus potiti iter fato destinatum proficiscuntur: deducti publice quidem a civitate, privatim vero unusquisque a suis necessariis." Ergo mortem vocat "iter fato destinatum," et consequi ea quae justa sunt, vocat deductionem quandam publicam factam a patria." Num moderate his extulit sensum? cui assumens nudam elocutionem, modulatus est eam; suavitate, quasi harmonia quadam, ducta ex Periphrasi eam circumfundens. Et Xenophon inquit, "Labores vero putatis duces ad jucunde vivendum: animos autem vestros instruxistis possessione omnium pulcherrima et bellatoribus aptissima; quippe qui laude magis, quam omnibus aliis rebus, gaudetis." Vice "vultis laborare," dicendo, "labores putatis duces ad jucunde vivendum," aliaque similiter dilatando, inclusit in laudatione sua magnificum quendam sensum: Et inimitabile est illud Herodoti, "Iis vero Scythis, qui spoliarunt templum, Dea immisit femineum morbum."

[155/157] 29 Periphrasis sane res est periculo magis obnoxia, quam aliae Figurae, nisi moderate ab aliquo usurpetur: statim enim id, quod imbecille est, languet, et inane quiddam redolens et pinguissimum. Unde et Platonem (multus enim semper est in Figura utenda, et in quibusdam locis inopportune multus) derident quidam dicentem in Legibus, quod "oportet permittere neque argenteas opes, neque aureas in urbe sedes suas locantes habitare: " Adeo ut, si oves et boves (dicit aliquis) vetuisset possidere, constet eum dicturum fuisse ovinas et bovinas opes." Sed enim fatis de usu [157/159] Figurarum ad Sublimia facienda per digressionem haec dicta sint, Terentiane charissime: omnia enim haec perficiunt scripta pleniora affectibus et commota: affectus autem tantum particeps est Sublimitatis, quantum morata oratio jucunditatis.

30 Quoniam sensus orationis et dictio plerumque a se invicem explicantur, agedum, si adhuc supersint quaedam illius ipsius partis, quae ad dictionem attinet, ea confideremus. Vereor, ne supervacaneum sit iis, qui id sciunt, dicere; quod delectus quidem propriorum et illustrium simul verborum mirifice ducit et permulcet [159/161] auditores: quodque hujusmodi delectus omnibus Rhetoribus et prosaicis scriptoribus summum est studium, quippe qui facit, ut per se innascantur scriptis, velut imaginibus pulcherrimis, Sublimitas simul, ornatus, antiquitatis color, pondus, vis, robur, aliaque adhuc si quae sint; et qui velut inserit rebus animam quandam voce utentem, Vereor (inquam), ne sit etiam superfluum iis, qui id sciunt, haec exponere: splendida enim verba sunt revera lux propria mentis.

Fastus quidem illorum non est ubique utilis; quoniam res parvas vestire magnis et nobilibus verbis, idem possit videri, ac si quis praegrandem personam tragicam infanti puero imponat. Sed in Poesi quidem et *****

[161/163] 31 maxime vulgare, et tamen naturale est illud Anacreontis: "non amplius ad Thraciam me adverto." Eodem modo etiam laudabile illud Theopompi videtur mihi significantissime se habere, propterea quod vocabulum rei bene respondet: quod tamen Cecilius, nescio cur, criminatur. "Cum Philippus, inquit, valeret res necessitate cogente devorare." Est quidem verbum vulgare nonnunquam verbo ornato multo significantius; illico enim ex communi vita cognoscitur, et id, quod usitatum est, eo est jam credibilius: ergo illud "necessitate cogente res devorare" significantissime usurpatur de illo, qui foeda et sordida patienter jucundeque ambitionis causa perfert. Sic etiam se habent illa Herodoti: "Cleomenes, inquit, infanus factus suam carnem ense minutim dissecuit, donec se totum rescindendo periit." [163/165] Et, "Pythes eo usque in navi pugnavit, donec totus in frusta carnis concisus est." Haec enim prope accedunt ad sermonem vulgarem, sed non vulgaria sunt significatione.

32 Quod ad multitudinem etiam Metaphorarum attinet, Cecilius quidem videtur assentiri iis, qui docent duas tantum, vel ad summum tres una ponendas esse: Demosthenes enim norma est etiam hujusmodi rerum; tempusque iis utendi est, ubi affestus torrentis instar volvuntur, et secum rapiunt multitudinem earum, tanquam hic necessariam. "Homines, (inquit) impuri, et pestiferi, et adulatores, qui foede lacerarunt suas unusquisque patrias, qui libertatem suam propinarunt prius Philippo, [165/167] nunc vero Alexandro; qui metiuntur felicitatem ventre, iisque, quae foedissima sunt; quique everterunt libertatem et conditionem nullum dominum habendi, quae res prioribus Graecis fines normaeque erant bonorum." Hic multitudine Metaphorarum ira Rhetoris in proditores proruit. Quare Aristoteles et Theophrastus dicunt haec esse quaedam lenimenta audacium Metaphorarum, scilicet, "ut ita loquar,"et, "quasi,"et, "si hoc modo loqui liceat,"et, "si oportet audacius dicere:" Correctio enim, inquiunt, audacibus medetur. Ego vero etiam haec probo, tamen dico (id quod dixi etiam de Figuris) tempestive adhibitos vehementesque affectus, et egregiam Sublimitatem esse propria quaedam remedia multitudinis audaciaeque Metaphorarum: quia iis [167/169] naturale est impetus sui vehementia omnia alia secum abripere et propellere, potius vero exigere audacia tanquam omnino necessaria; neque permittunt, ut auditori otium sit ad multitudinem Metaphorarum reprehendendam, prroperea quod eodem, quo is qui dicit, sacro furore afflatur. Atque in communium locorum tractationibus et in descriptionibus nihil aliud tam significans est, quam frequentes sibique instantes Tropi: quibus et apud Xenophontem anatome humani corporis magnifico more depingitur, et adhuc magis divino more apud Platonem: "Caput ejus dicit Plato esse arcem; collum vero inter hoc et pectus medium, quasi [169/171] Isthmum, aedificatum esse; dicitque vertebras ei suppositas esse velut cardines; et voluptatem hominibus esse escam malorum, linguamque saporis indicem; cor vero esse nodum venarum fontemque sanguinis vehementi impetu circumfluentis, quod in bene custodita statione collocatum est: et meatuum transitus appellat angiportus: dicitque, quod Dii molientes auxilium subsultationi cordis, (quae sit, dum expetantur mala, iraque concitatur, postquam excanduit), corpori pulmonem inseruerunt mollem et exanguem, et quasi spongiarum foramina intus habentem, quale est malagma; ut cor, cum ira in eo ferveat, [171/173] in id quod cedit subsultans non laedatur: Et sedem cupiditatum appellavit quasi conclave seminarum, sedem vero irae quasi conclave virorum; et lienem culinam eorum, quae intus sunt, unde, cum adimpleatur purgamentis, magnus et molliter tumidus augetur: post hae autem, inquit, Dii carnibus omnia texerunt, praeponentes iis carnem, velut fascias, ut sit munimentum contra ea, quae extraa sunt: sanguinem vero appellavit pabulum carnium: alimentique causa, inquit, Dii rivulos per corpus duxerunt, canales ibi tanquam in hortis secantes, ut ex flumine quodam perenni, cum sit meatus corporis angustus, latices venarum fluant: cum vero mors appropinquet, dicit solvi animae, non [173/175] secus ac navis rudentes, eamque liberam dimitti." Eadem et similia innumera sunt in iis, quae sequuntur: haec vero sufficiunt ostendentia, quod natura grandes sunt tropicae dictiones, et quod Metaphorae Sublimitatem efficiunt, quodque illi loci, qui affectus et narrationes in se haben, ut plurimum iis gaudent. Jam apparet (etiamsi ego de hoc taceo) usum Troporum, quemadmodum alia omnia pulchra in orationibus, semper solere provehere scriptores ad id, quod nimis est. In his enim etiam Platonem homines non minime reprehendunt, quippe qui saepe, veluti quadam bacchatione verborum abripitur in immodicas durasque Metaphoras, et in Allegoricum tumorem. "Annon (inquit) facile intelligi potest, civitatem temperatam esse oportere instar poculi? in quo vinum, Deus ille furens, infusum fervet; castigatum vero ab alio Deo, qui sobrius est, pulchramque iniens cum eo societatem, bonum moderatumque potum exhibet:"[175/177] Appelllare enim, inquiunt, aquam "sobrium Deum,"et commixtionem "castigationem,"est poetae cujusdam revera non sobrii: hujusmodi tamen defectibus Platonis Cecilius quasi manum injiciens, hoc in suis de Lysia commentariis ausus est declarare, nempe, Lysiam omnino meliorem esse scriptorem Platone, duobus usus affectibus judicio carentibus; amans enim Lysiam, quantum nec ipse se, tamen omnino magis odio habet Platonem, quam amat Lysiam. Sed hic vir prae contentionis studio hoc declaravit; neque ea, quae ponit, sunt concessa, quemadmodum putavit: praefert enim illum Rhetorem Platoni, ac si ille vitio careret purusque esset scriptor, hic autem saepius in vitium incideret: hoc vero non, imo ne pene, hujusmodi fuit.

[177/179] 33 Age dum, sumamus aliquem scriptorem revera purum et inculpatum: Nonne operae pretium est de hoc ipso in genere quaerere, utrum praestantior in poematibus et solutis scriptis sit Sublimitas inter quaedam, quae male se habent; an id quidem, quod mediocre est in iis, quae recte se habent, sanum vero omnino et vitio carens? Et praeterea hercule, utrum plures virtutes in scriptis, an majores jure primas ferant? hae enim sunt propriae Sublimitatis disquisitiones, quaeque judicium omnino requirant. Equidem non ignoro, valde Sublimia ingenia minime esse pura, (nam id, quod ubique accuratum est, in periculum humilitatis venit); et oportere in iis, quae Sublimia sunt, velut in magnis opibus, ut sit aliquid, quod negligatur: Vide autem, nec hoc etiam necessarium sit, humilia et mediocria ingenia, quia nunquam periculum subeant neque summa affectent, permanere [179/181] plerumque vitio carentia et aliis tutiora; magna vero ingenia periculis exposita esse propter eam ipsam, quam habent, Sublimitatem. Enimvero neque illud secundum ignoro, naturaliter omnia humana opera ex eo, quod in iis est pejus, semper potius cognosci; memoriamque vitiorum non delendam permanere virtutem vero celeriter excidere: Ego autem, qui et ipse notavi non pauca vitia et Homeri et aliorum, quotquot sunt optimi scriptores, quique minime laetor lapsibus in dicendo, (sed tamen qui non potius illa appello vitia voluntaria quam neglectiones ex incuria, temere quidem et ut accidit, ab animi magnitudine inconsiderate in medium prolata); Ego, inquam, qui hac sententia sum, nihilominus censeo majores virtutes (etsi non ubique sint aequales) semper potius primas tenere, si non propter ullam aliam rem unam, tamen propter ipsam Sublimitatem. Quia etiam vitio caret Apollonius [181/183] ille Argonauticorum scriptor, (& in Bucolicis suis, paucis quae sunt alterius argumenti exceptis, Theocritus est felicissimus) annon malis fuisse Homerus, quam Apollonius? Quid vero? num Eratosthenes in Erigone (per omnia enim illud poema est inculpatum) est major poeta, quam Archilochus, qui multa etiam nullum ordinem habentia praepostere trahit, eoque impetu divini spiritus, qui non facile legibus subjicitur? Quod vero? in Lyricis malis esse Bacchylides, quam Pindarus? et in Tragoedia [183/185] Ion Chius, quam mehercule Sophocles? quia illi quidem (sc. Bacchylides et Ion) vitio carent, et in florido dicendi genere ubique sunt elegantes: Pindarus autem et Sophocles nonnunquam omnia impetu quasi incendunt, saepe vero sine ratione extinguuntur, caduntque infelicissime; sane nemo, qui sapit, in unum colligens fabulas Ionis, ex aequo eas aestimarit contra unam fabulam Sophocles, Oedipum.

34 Si vero numero, non veritate, judicentur benescripta, hoc modo etiam Hyperides omnino superior esset Demosthene. Est enim Hyperides magis, quam illi, sonorus, et plures virtutes habet, et fere summo proximus est in omnibus, tanquam aliquis Quinquertio; adeo ut inferior est aliis certatoribus, qui primas tenent singuil in [185/187] singulis generibus, superior vero est iis, qui in eodem, quo ille, genere certatores sunt. Hyperides enim imitationi omnium Demosthenicarum virtutum (excepta compositione) etiam Lysiae virtutes gratiasque copiose adjunxit: etenim mollis est, ubi remissione opus est, neque omnia seriatim et una spiritus intentione (ut Demosthenes) dicit, habetque moratum dicendi genus cum suavitate jucundum, leniter dulcedine conditum: et innumerae sunt in illo urbanitates, nasus maxime forensis, festivitas liberalis, victrix in ironiis facilitas, joci non illepidi, et non arcessiti (quales apus illos Atticos solebant esse), sed rei inhaerentes, felixque Diasyrmus, et multa vis Comica, aculeusque cum joco scopum bene attingente, et non imitabilis (ut ita dicam) venustas in his omnibus: ad misericordiam etiam movendam natura aptus est maxime; item in fabulis narrandis fusus, summeque [187/189] flexilis ad digrediendum cum molli facilique spiritu, quomodo (exempli gratia) illa, quae poetice potius sunt de Latona dicta, orationemque Funebrem, ut nescio an quivis alius, cum ostentatione composuit. Demosthenes vero in effingendis moribus hominum infelix est, parum fusum dicendi genus habet, minime flexilis est vel ostentationem prae se ferens, omnium denique antea dictorum plerumque est expers. Ubi quidem vi conatur risu et urbanitate plenus esse, non potius risum movet, quam deridetur; quum vero velit ad festivitatem prope accedere, tun ab ea longius abest: si oratiunculam ille (sc. Demosthenes) de Phryne vel de Athenogene scribendam suscepisset, multo magis Hyperidem insignem videri fecisset. Sed quoniam alterius sc. Hyperidis virtutes, etsi multae, tamen Sublimitate [189/191] carent, ejusque sunt, qui (ut in proverbio est) corde sobrius est, et ignavae sunt, permittuntque ut auditor quietus sit; idcirco nemo Hyperidem legens commovetur; Hic vero sc. Demosthenes, cum hinc sumpserit animi magnitudinem, virutesque ad fastigium perductas, nempe Grandiloquentiae tonum, affectus animatos, abundantiam, versutiam, celeritatem; illinc autem (id quod huic proprium est) vehementiam, et vim dicendi tantam, quantam nemo consequi potest; Cum haec, inquam, velut quaedam divinitus missa dona (neque enim fas est ea appellare humana), confertim ad se attraxerit, propterea iis virtutibus, quas habet omnes semper vincit, et quod ad eas attinet, quas non habet, quasi tonitru fulgoreque percellit omnes omnis seculi Rhetoras; et facilius [191/193] quis possit oculos suos contra fulmina immissa aperire, quam rectis oculis intueri sibi instantes ejus affectus.

35 De Platone vero alia quaedam est, ut dixi, differentia inter eum et Lysiam: non enim propter magnitudinem virtutum solum, sed et numerum multum interior illo sit Lysias; et hic quidem magis vitiis eum superat, quam virtutibus ab eo vincitur. Quid igitur viderunt divini illi et affectantes maxime Sublimia in scriptis, negligentes vero accuratam in omnibus diligentiam? Hoc inter multa alia, nempe quod Natura statuit Hominem esse animal neque humile neque ignobile; sed, velut in magnum quendam conventum, in vitam nos et in universum terrarum orbem inducens, ut essemus spectatores omnium ejus sc. naturae partium, et cupidissimi honoris certatores, statim nostris animis insevit inexpugnabilem amorem omnis ejus [193/195] quod semper magnum est, quodque, ut ad nos refertur, divinius est. Quocirco ne totus mundus sufficit contemplationi agitationique humanae jaculationis mentis, sed cogitationes transgrediuntur saepe limites omnis ejus quod nos ambit: et si quis contempletur undequaque vitam, quae in omnibus rebus magis eo abundat, quod excellens est et magnum et pulchrum, cito cognoscet quas ad res nati fuimus. Inde natura ducti mehercule non admiramur parvos rivulos, etiam si pellucidi utilesque sint; sed Nilum, et Istrum, aut Rhenum, imo multo etiam magis Oceanum: neque admiramur hunc ignem a nobis accensum, quia puram sine intermissione servat lucem, magis quam coelestes ignes, quamvis saepe obscuratos: neque hunc ignem digniorem admiratione censemus quam [197/199] Crateras Aetnae, cujus fauces emittunt saxaque ex fundo et totos scopulos, et effundunt fluvios nonnunquam illius generis, et ipsius solius ignis. Sed de omnibus hujusmodi rebus possumus hoc dicere; id, quod utile est, vel etiam necessarium, facile acquisitum esse ab hominibus; tamen id, quod praeter expectationem videtur semper esse admirationi.

36 Ergo de iis, qui in scriptis natura Sublimes sunt (in quos Sublimitas cadit non sine utilitate et commodo), oportet hic considerare; licet hujusmodi homines longe absint a perfectione vitio carente, tamen illos omnino esse supra id, quod mortale est; et alia quidem probare eos qui iis utuntur, Homines esse, Sublimitatem vero tollere prope ad altitudinem Dei; et id, quod culpa vacat, non vituperari; id vero, quod Sublime est, etiam admirationi esse. Quid est, quod oportet jam his addere? nempe quod unusquisque [197/199] illorum hominum omnes suos errores saepe possit redimere una Sublimitate et virtute; et quod (praecipuum hoc est maxime) si quis elegerit omnia errata Homeri, Demosthenis, Platonis, aliorumque, quoquot maximi sunt scriptores, et ea in unum coegerit, minima, potius vero ne millesima inventa essent part illorum, quae ab his Heroibus ubique sunt praeclare dicta. Quocirca omne saeculum aevumque, cum nequeat invidiae dementia decipi, illis tulit tribuitque victoriae praemia, et ad hoc usque tempus minime ab iis detrahenda custodit, et custoditurum videtur,

Dum et aqua currit, arboresque procerae virescunt.

Illi, qui scribit, Colossum vitium habentem non meliorem esse, quam Pelycleti Doryphorum, in promptu est praeter multa alia hoc respondere: nempe quod in operibus artis id, quod accuratius est, admiratione excipitur, in operibus autem naturae id, quod Sublime est; hominem vero ese animal oratione praeditum, naturae debetur: et quod in statuis humanis quaeritur similitudo hominis; in oratione [199/201] vero, quae naturae opus est, quaeritur id quod, ut dixi, excedit res humanas. Convenit tamen (redit enim praeceptio nostra ad initium commentarii) quoniam vitio carens dicendi genus plerumqe artis est virtus; id vero quod in Sublimitate positum est, sed non ubique aequale, virtus est animi magnitudinis, convenit, inquam, ubique acquirere artem in auxilium Naturae: forsitan enim cohaerentia harum mutua fuerit perfectio. Haec de quaestionibus in medio positis necesse fuit statuere: sed unusquisque fruatur iis, quae ipsi placent.

37 Metaphoris (revertendum enim est) vicinae sunt Comparationes et Simiitudines, illo tantum modo inter se differentes, *****

[201/203] 38 vitiosae sunt etiam hujusmodi Hyperbolae: "Si vos non cerebrum in plantis pedum proculcatum geratis." Quare oportet scire, quo usque res unaquaeque extra limites ferenda sit: nonnunquam enim valde modum excedere, evertit Hyperbolam, et hujusmodi res nimis intentae laxantur, aliquando etiam in contrarias commutantur. Ergo Isocrates, nescio quomodo, pueriliter egit prae studio dicendi omnia ampliore modo; apud illum enim argumentum est Panegyricae orationis, civitatem Athenisensium civitate Lacedaemoniorum superiorem esse beneficiis in Graeciam collatis: ille vero statim in initio ejus haec ponit: "Praeterea verba tantam vim habent, ut scriptor possit et res magnas humiles efficere, et parvas magnitudine vestire, et vetustas novo more dicere, et de nuper factis antiquo more disserere." Siccine igitur, Isocrates, (dicit aliquis) ea, quae ad Lacedaemonios et Athenienses attinent, immutaturus es? prope enim fecit illud verborum encomium praeceptum quoddam audientibus [203/205] et praemonitionem ne ipsi crederent. Vide igitur ne illae Hyperbolae optmiae sint, (ut etiam de Figuris antea diximus), quae hoc ipsum celant, quod sint Hyperbolae. Hoc vero evenit, quum prae maximo affectu illae Hyperbolae pronunciantur una cum magnitudine quadam circumstantiae: quod Thucydides facit de iis qui in Sicilia perierunt: "Syracusani enim (inquit) illuc descendentes trucidarunt eos potissimum, qui in fluvio erant: et aqua statim fuit inquinata; sed nihilominus bibebatur sanguine, cum limo simul, infecta, et pro ea multi pugnabant." Sanguinem, limumque potos simul, esse id etiam, pro quo dimicarent, credibile facit summa vis affectus et circumstantia. Et illud Herodoti de iis, qui in Thermopylis interfecti sunt, simile est: "In hoc (inquit) loco Barbari jacula mittentes tumulaverunt illos defensantes se gladiis (quibuscunque ex iis gladii forte adhuc supererant) [205/207] et manibus et oribus." Illic quale est (dices) id, "etiam oribus pugnare" contra armatos, et quid istud, "tumulari jaculis?" sed eodem modo credibile est: non enim videtur res assumi propter Hyperbolam, Hyperbola vero rite nasci ex re. Opera enim (ut non desinam hoc dicere) furori confinia et affectus sunt solutio remediumque quoddam universale omnigenae in elocutione audaciae: Unde etiam dicta Comica, licet in incredibile quid decidant, fidem habent propter id, quod in illis est, ridiculum:

Agrum habuit habentem in se terram minorem Epistola
Laconica.

Etenim risus est affectus in voluptate positus. Hyperbolae vero ut ad id quod majus est ducunt, ita etiam ad id quod minus est; quia intentio est res communis utrique, et Diasyrmus est incrementum humilitatis.

39 Quinta pars rerum perficientium Sublimitatem, quas in initio proposuimus, adhuc nobis reliqua est, Vir optime; scilicet verborum certa quaedam Collocatio: de qua cum in duobus libris satis exposuimus quaecunque ad nos observatione pervenerint, tantum ex ncessitate addamus huic prasenti argumento; quod Harmonia verborum est non solum naturale hominibus [209/211] persuasionis et voluptatis, sed etiam (cum libertate tamen) Affectus admirabile quoddam instrumentum: Nonne enim Tibia inserit Affectus quosdam audientibus, eosque reddit velut mente captos et sacro furore plenos, et adhibens quandam positionem numeri ad eam cogit auditorem se movere in numero, eosdemque, quos melos habet, motus animo sequi, etiamsi ille auditor sit omnino musicae ignarus? et mehercule voces Citharae, nihil omnino significantes, [211/213] nonne saepe admirabile (ut sciunt homines) oblectamentum afferunt immutationibus sonorum, eorumque inter se pulsatione et mixtura Symphoniae; quamvis haec sunt imagines tantum spuriaeque imitationes persuasionis, non humanae naturae (ut dixi) operationes genuinae? Annon putamus igitur Structuram, cum sit harmonia quaedam verborum a natura hominibus insitorum, et ad animum ipsum usque, non ad aures solas pervenientium; cum varias excitet ideas verborum, sensuum, rerum, venustatis, modulationis, omnium in nobis innutritorum, et nobiscum natorum; et cum simul mixtura varietateque suorum sonorum inducat eum affectum, qui oratori adest, in inimos eorum, qui sunt prope; et cum auditores semper efficiat illius [213/215] participes, et cum verborum aliorum super alia aedificationi aptet Sublimia; Annon putamus (inquam) Structuram his ipsis et allicere simul nos, et ad granditatem dignitatemque, et ad Sublimitatem, et ad omne, quod in se ipsa complectitur, nos semper disponere, omnino animi nostri imperium habentem? Sed vel amentia est de iis, quae sic in confesso sunt, disputare; experientia enim est probatio idonea. Sublimis hic sensus videtur, et est revera admirabilis, quem de plebiscito profert Demosthenes: "Hoc plebiscitum fecit, ut periculum, quod urbem tunc temporis cirumstetit, velut nubes transiret." Sed ob harmoniam non minus quam ob sententiam sonorus est: totus [215/217] enim sensus per dactylicos numeros dictus est; hi vero sunt nobilissimi et Sublimitatem efficientes; quapropter metrum Heroum, eorum quae novimus praestantissimum, constituunt. Et hoc, w(/sper ne/foj, rite claudit sententiam; nam ex proprio loco illud transfer, ubi sane velis, ut sit exempli gratia, tou=to to\ yh/fisma, w(/sper ne/foj, e)poi/hse to\n po/te ki/ndunon rparelqei=n , vel mehercule unam solam syllabam ejus rescinde, ut sit, e)poi/hse parelqei=n w(j ne/foj, et videbis quantum harmonia cum Sublimitate conspiret; Hoc enim ipsum w(/sper ne/foj, primo numero longo incedit quatuor temporibus dimenso; sed, abscissa una Syllaba, ut sit, w(j ne/foj , statim illud imminuit abscissione Sublimitatem: Ut e contrario, si illud extendas, ut sit, parelqei=n e)poi/hsn, w(sperei\ ne/foj , idem significat, non tamen idem [217/219], jam cadit; quia longitudine ultimorum temporum dissolvitur et relaxatur ea Sublimitas, quae nunc praecise abrupta est.

40 Imprimis vero magna reddit ea quae dicuntur, eodem modo quo corpora, membrorum connexio; quorum sc. corporum unum membrum, ab alio abscissum, nihil per se habet dignitatis, omnia vero inter se perfectam faciunt corpoream molem: similiter membra orationis, ab se invicem alia alibi dissipata, secum distrahunt etiam Sublimitatem; sed cum in corpus velut redigantur communicatione quadam, praeterea cum constringantur vinculo harmoniae, ipso ambitu sonora fiunt; et in periodis Sublimia sunt quasi symbola a multitudine collecta. Quinetiam satis a nobis declaratum est, quod multi solutae orationis scriptores et poetae, cum non essent natura Sublimes, forte autem cum essent etiam humiles, cumque adhaec uterentur [219/221] plerumque verbis communibus et vulgaribus, nihilque exquisitae elegantiae exhibentibus, tamen solum collocando haec et aptando, granditatem et Sublimitatem, et, ut ne humiles viderentur esse, consecuti sunt, (ut fecerunt aliique multi, et Philistus, Aristophanes in quibusdam locis, in plurimis Euripides). Apud hunc postremum Hercules post suorum liberorum occisionem dicit,

Plenus sum malis, neque jam locus est ubi aliud ponatur;

Id, quod dicitur, valde vulgare est, sed sit Sublime quia structura verborum respondet rei, de [221/223] qua agitur: quod si alio modo id colloces, apparebit tibi manifestum, Euripidem esse poetam vi comositionis magis quam sensus. De Dirce vero raptata a tauro dicit,

———Sicubi vero taurus
Inciderit, circumquaque se vertens, una traxit prehendens
Mulierem, rupem, quercum sermper
suum cursum immutans.

Circumstantia quidem est nobilis, sed vehementior facta est ex eo quod harmoia non praecipitetur, neque velut machina quidem ad volvendum apta feratur; sed quod verba habeant quaedam, [223/225] quibus alia aliis obstent, quibusque mora fiat temporibus, evandentia ad stabilem Sublimitatem.

41 Nihil vero est, quod tam minuta reddit Sublimia, quam numerus in oratione fractus et concitatus; cujus generis quidem sunt Pyrrichii et Trochaei et Dichoei, prorsus in saltatorium modum incidentees: statim enim omnia ea, quae ultra modum numerosa sunt, videntur scita esse, et minuta, et affectibus maxime carentia, quia eodem semper modo procedunt. Et adhuc horum pessimum est, quod, ut cantica auditores a re abstrahunt et ad ipsa vi cogunt; ita ea, quae ultra modum numerosa dicuntur, non dant auditoribus affectum orationis, sed numeri: adeo ut illi nonnunquam praevidentes debitas periodorum clausulas, eodem modo, quo [225/227] dicentes, terram pede pulsent, et priores, velut in choro quodam, positionem faciant.

Similiter etiam ea verba Sublimitate carent, quae jacent nimis propinqua, quaeque sunt in minutas brevesque syllabas concisa, et veluti clavis quibusdam continuis aspere et duriter copulata.

42 Praeterea quidem etiam valde curtum dictionis genus minuit Sublimitatem: mutilatur enim granditas, cum in nimiam brevitatem cogatur. Intelligantur vero nunc non ea, quae rite contracta sunt; sed ea, quae prorsus minuta sunt, et quasi in particulas dissecta: concisa enim brevitas impedit sensum, succincta vero [227/229] eum recta via ad scopum dirigit. Constat autem quod e contrario ea, quae nimis producuntur, sunt frigida, cum propter immodicam longitudinem retardentur.

43 Valet autem et exilitas verborum dehonestare Sublimia: apud Herodotum quidem tempestas describitur divine quoad circumstantias, continet vero mehercule quaedam verba materia abjectiora: et hoc quidem fortasse abjectum est, zesa/shj de\ thj qala/oshj et fervente mari: Ut illa vox zesa/shj [229/231] multam Sublimitatem de sententia detrahit propter malum vocis sonum! Simul dicit, o( a)/nemoj ekopi/ase , ventus laborabat; et, ii, qui in naufragio deprehendebantur, habuerunt exitum a)/xari ingratum: minus grave est illud verbum kopia/sai et vulgare; hoc vero a)/xari non est tali affectui aptum. Similiter et Theopompus, cum Sublimem in modum parasset describere descensum Persarum in Aegyptum, verbis quibusdam minutis omnia reddidit odiosa: "Quae enim civitas, vel quae gens ex iis, quae in Asia sunt, non legatos miserunt ad Regem? quid vero ex iis, quae terra proveniunt, vel ex iis rebus, quae arte elaborantur, pulchris vel pretiosis, non dono illi missum fuit? nonne [231/233] multae et sumptuosae erant stragulae et vestes, partim purpureae, partim pictae, partim albae? nonne multa tentoria aurata missa erant, omnibus rebus utilibus instructa? nonne multae etiam vestes tricliniares, lectique pretiosi? nonnne insuper etiam caelatum argentum aurumque fabricatum, poculaque et crateres, quorum alios videres gemmis adhaerentibus ornatos, alios vero accurate et sumputose elaboratos? Adhaec etiam ad eum mittebantur innumerae armorum myriades, partim Graecorum, partim Barbaricorum; et excedentia numerum jumenta, victimaeque ad caedem designatae: adhaec etiam multi condimentorum modii, multique culeoli et sacci chartarum, et librorum, aliarumque omnium rerum utilium: Tot vero missae erant carnes sale conditae omnigenarum [233/235] pecudum, ut acervi earum tanti essent, ut illi, qui accederent, e longinquo suspicarentur eos esse colles tumulosque alteros contra alteros erectos." Ex Sublimioribus ad humiliora fugit, cum oporteret illum fecisse incrementum vice versa: simul admirabili totius apparatus narrationi admiscens culeolos et condimenta et sacculos, imaginem quandam culinae fecit: ut enim, si quis super haec ipsa ornamenta, [235/237] inter crateras aureos et gemmatos, interque caelatum argentum, et tentoria ex omni parte aurata, et pocula, ferret poneretque medios culeolos sacculosque, indecorum esset visu opus; sic etiam hujusmodi verba sunt dedecora elocutionis, et velut notae ei inustae, cum sint intempestive ibi interposita. Potuit autem quasi summatim percurrere etiam eos, quos dicit conjectura habitos esse colles, et de caetero apparatu sic orationem immutando dicere, "Camelos, multitudinemque jumentorum subvectantium omnia, quae sunt suppeditamenta mensarum ad luxuriam et delicias:" vel appellare eos, "acervos omni generis frumenti, et eorum, quae praestantissima sunt ad opsonia et delicias;" vel (si omnia voluerit, ut voluit, sufficientia sic exponere) etiam dicere, "quaecunque sunt deliciae eorum qui mensas struunt, eorumque qui opsonia parant." Neque enim oportet in Sublimibus descendere ad sordida verba et inquinata, nisi ab aliqua necessitate valde adigamur: sed decet habere voces respondentes dignitati rerum, imitarique naturam hominis creatricem, quae in nobis neque [237/239] partes non nominandas posuit in conspectu, neque excolamenta totius corporeae molis; abscondidit vero, quantum potuit, et, secundum Xenophontem, "harum rerum canales quam longissime avertiti," non foedans totius animalis pulchritudinem.

Sed enim non necesse est singulatim ea, quae minuunt orationem, enumerare: cum enim antea ostendimus omnia ea quae nobilia Sublimiaque efficiunt scripta, manifestum est, quod his contraria humilia ea plerumque et indecora reddent.

44 Illud sane reliquum non gravabimur, Tuae discendi cupiditatis gratia, addere, et explicare [239/241] id Terentiane charissime, quod nuper quaesivit quidam ex Philosophis, dicens, Miror ego, perinde ac multi alii, qui fiat ut in aetate nostra sint ingenia ad persuadendum maxime apta et in forensibus causis tractandis perita, acriaque et aspera, et praecipue ad suavitates scriptorum facta; non vero jam sint (si rarum quiddam excipias) Sublimia valde et magnifica: tanta prorsus in hac parte scriptorum sterilitas saeculum circumdat. Num mehercule (dixit) credendum est trito illi dicto, Rempublicam esse bonam nutricem magnorum ingeniorum, quacum sola fere viri excellentes in scriptis et viguerint et mortui sint? Libertas enim (dicit aliquis) apta est et ad nutriendas cogitationes magnanimorum spemque illis faciendam, et simul ad [241/243] urgendum eorum studium mutuae contentionis aemulationisque de principatu eloquentiae. Praeterea quia proposita sunt in Rebuspublicis certaminis praemia, egregiae animi dotes Rhetorum semper exercitatae acuuntur et quasi terendo excutiuntur, et cum rebus una (uti par est) liberae effulgent. Nos vero hodierni (dixit) videmur a pueritia imbuti esse justa servitute; moribus ejus institutisque ex teneris jam cogitationibus tantum non quasi fasciis involuti, neque unquam degustantes fontem illum scriptorum pulcherrimum et naturalem maxime, (Libertatem, dixit, volo): quare nihil evadimus, nisi, adulatores magnifici: Addidit, alias propterea [243/245] facultates etiam in famulos cadere, servum vero neminem feri Rhetorem: statim enim prorumpit illud quod illiberale est, quodque quasi custodia eum tenet semper a consuetudine subactum: nam (secundum Homerum) "dimidium virtutis aufert dies servitutis:" Quemadmodum igitur (si quidem, inquit, verum est id, quod audio) arculae, in quibus Pygmaei, vocati nani, nutriuntur, non solum impediunt incrementa eorum qui in illis includuntur, sed etiam contrahunt eos circumposito corporibus vinculo; ita aliquis possit appellare omnem servitutem (licet sit justissima) arculam animi et publicum carcerem.

[245/247] Ego quidem illum sic excipio, Facile est (dixit aliquis, vir optime) et familiare homini, conqueri semper de rebus praesentibus; vide autem ne sit universi orbis pax, quae corrumpat magna ingenia; multo vero magis hoc perpetuum bellum quod nostras cupiditates obsessas tenet, et praeterea hercule hi affectus, qui praesens saeculum praesidio tenent, et ex arce rapiunt feruntque: amor enim nummorum (quo omnes jam insatiabiliter laboramus), amorque voluptatis in servitutem rapiunt, seu potius, (ut ita dicat aliquis) demergunt jam saecula una cum ipsis hominibus: amor quidem argenti morbus est minutos nos efficiens, amorque voluptatis [247/249] morbus viles efficiens. Nequeo sane cogitando invenire, quo modo fieri possit, ut nos, qui immensas divitias magni aestimamus, et (ut verius dicam) numinis instar colimus, non recipiamus in animos nostros invadentia illa mala, quae cum illis divitiis una nascuntur; sequitur enim opes immensas et nimia conjunctus et aequis (ut aiunt) passibus incedens magnus sumptus, simulque opibus illis aditus urbium et privatarum aedium recludentibus, in quos intrat sumptus, etiam una cum opibus ibi habitat: et, cum haec in saeculis per aliquod spatium temporis duraverint, nidificant (secundum sapientes), et cito ad prolem faciendam conversa generant et Fastum et Luxuriam, foetus suos non spurios, sed valde legitimos: Sin quis vero hos divitiarum filios permittat ad adolescentiam pervenire, statim procreant in animis dominos inexorabiles, Contumeliam et Injustitiam et Impudentiam: Necesse est enim haec sic fieri, hominesque non amplius [249/251] sursum oculos erigere, nec ulterius iis ullam esse famae rationem; sed absolute compleri paulatim talium saeculorum corruptionem, et contabscere et emarcescere animi Sublimitates, neglectasque esse, cum admirentur mortales suas et inutiles partes, omittentes incrementum facere partibus immortalibus. Neque enim in judicio quis pretio corruptus, potest esse liber integerque de rebus aequis et pulchris judex; necesse est enim ut suae res videantur pulchrae justateque ei, qui dona accipit: Et similiter, ubi munera, et venationes alienarum mortium, et insidiae testamentis factae totas vitas nostras jam moderantur; ubi etiam lucrum ex re qualibet [251/253] nobis comparamus vitae periculo, in servitutem redacti unusquisque a cupiditate nummorum, num in tam pestilenti saeculi corruptione putamus reliquum esse quenquam liberum et incorruptum judicem scriptorum Sublimium vel ad aeternitatem perventurorum, et non corruptum esse a cupiditate ditescendi? Sed vide annon sit melius tales, quales nos sumus, regi quam liberos esse: quoniam cupiditates nostrae, velut ex cavea emissae bestiae, in proximos omnino emissae etiam incenderent malis totum orbem. In summa vero dixi desidiam esse consumptricem ingeniorum nunc temporis natorum, in qua nos omnes (exceptis paucis) vitam transigimus, non aliam ob rem laborantes vel suscipiented opus quam ob gloriolam et voluptatem, non autem ob id commodum, quod dignum est aemulatione et honore.

Sed praestiterit haec omittere et ad ea pergere quae sequuntur: haec vero erant Affectus, de [253/255] quibus ex professo promisi me in peculiari Commentario dicturum, et qui, ut mihi videtur, tum alius generis orationis, tum ipsius Sublimitatis partem [non minimam] constituunt.

  

  

continue > > >

  


  

1. Title / Data   2. Dedication   3. Preface   4. Life   5. Text   6. Index

  


  

Paedagogica Index

top

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

  

Latin Teaching Materials at Saint Louis University: © Claude Pavur 1997 - 2009.  This material is being made freely available for non-commercial educational use.

  

  

  

pagekeeper