1. Title / Data 2. Dedication 3. Preface 4. Life 5. Text 6. Index
[xiv/xv]
Cum Tibi in manum trado Longini de Sublimitate Commentarium, sciri velim, quot qualesque Editiones meam praecesserint, quibus de causis hanc suscipiendam censuerim, quidque ipse in illa exornanda perfecerim.
Franciscus Robortellus Utinensis primus hoc Longini opusculum ex Bibliothecarum latebris in lucem protulit et impressit Basileae 1554: anno vero subsequente illud idem ex MSto Bessarionis edidit Venetiis Paulus Manutius Aldi filius, omnino nescius aliam Editionem suae antecessisse: ad eam Manutii Editionem finxit suam Fr. Portus Cretensis typis Crispini excusam 1570; quam et reliqui omnes secuti sunt, qui in hoc Longini Commentario limando elaborarint. Primus vero omnium Patr. Paganus hunc libellum Latina Versione donavit, ediditque Vent. 1572: post hunc Gabriel de Patra, Graecae linguae Professor in Academia Lausannensi, novam Versionem Latinam fecit, eamque una cum textu Graeco impressit Genevae 1612: hanc autem Garielis de Petra Editionem iterum imprimendam curarunt [xv/xvi] Ger. Langbaenius Oxoniae 1636, et Tanaqu. Faber Salmurii 1663: quorum ille multis et longe omnium doctissimis Annotationibus opus illustravit; hic vero suae Editioni Notulas quasdam legenti utiles jucundasque inseruit, uberiores (ut ipse promisit), si vixisset, daturus: De Editione Bononiensi facta 1644, quaeque Editioni Fabri antecessit, melius est tacere, quam (id quod loquenti necesse esset) male dicere. Hos omnes multo interjecto tempore secutus est Jacobus Tollius; qui textum Graecum Longini saepius ex MStis emendavit, saepius ex aliorum suisve conjecturis mutavit: qui etiam, cum veteris illius Versionis Latinae vitia innumera et barbariem fere continuam videret, aliam ipse Versionem Latinam sibi faciendam statuit: hac igitur una cum textu Graeco impressam, Notis omnium superiorum in unum congestis, multisque a se ad illustrandum et emendandum Auctorem adjectis, edidit Trajecti ad Rhenum anno 1694. Postea vero istam Tollianam Editionem in brevius coegit celeberrimus J. Hudsonus, jussitque prodire Oxoniae 1710, alteraque vice 1718: et, ut minori esset forma suus liber, omnes fere Tollii aliorumque Notas, praeter Criticas, omisit, periodosque in Versione Latina Tollii nimium se profundentes in arctius redegit.
Habes jam, Lector, omnium (opinor), quae meum praecesserint, Editionum et ordinem et numerum: [xvi/xvii] quibus de causis novam susceperim, quidque in ea perfecerim, paucis nunc accipe. Graecum quod attint textum, vulgatum illum Manutii ubique secutus sum, nisi ubi me alio duceret Editionis primae et MStorum auctoritas: cum enim Manutius in initio suae Editionis dicat se multa praclare emendasse, nec tamen Lectori notum usquam faciat, quae sint MSti Lectiones, quaeve suae Conjecturae, multum de fide ejus Editionis detrahendum censeo: nimium sane sibi hic indulsit, ideoque minus utilis fuit Editor: cum enim ille multa scientia et lectione vir sciret, quibus ex Auctoribus et ex qua illorum operum parte omnia ea loca petenda essent, quae ex veteribus Scriptoribus citaverit Longinus, non ea ad fidem sui MSti, quo more Robortellus, impressit; sed ita immutavit, ut per omnia vulgatis eorum veterum Scriptorum Editionibus convenirent. Ne vero temere hoc dictum videatur, en exemplum, quo id probaturus sum: In Sect. 32. graecus textus Manutii exhibet haec verba pa/nta [fhsi/] kateski/assan, proboli/w twn e)/cwqen th'n sa/rka, oi(=on ta mhdhmata, proqe/menoi : at inter errata Typographica ad fidem sui libelli notata Lectionem sequentem, tanquam veram, posuit, pa/nta au)ta/ [fhsi] kateskiasan a)/nwqen, th\n de\ sar/rka probolh/n m\en kauma/twn, pro/blhma de\ xeimw/nwn, e)/ti de\ ptwma/twn, oi(=on ta\ pilhta\ e)/sesthai kth/mata, swmasi malakw=j [xvii/xviii] kai pra/|wj u(peikesan : postrema haec Lectio omnino iis quadrat, quae apud Platonem in Timaeo occurrunt; at prior illa Lectio in Editione prima et omnibus MStis reperitur: censeo igitur hinc satis constare, quod Manutius priorem illam ex suo MSto hauserit; postea vero, inspecto Platonis loco citato, Longinum hic ex Platone (ut ipsi visum est) emendarit, at (ut mihi) male mutarit: neque enim adduci possum, ut credam Manutium tot verba temere in textum, aut alia quam sui MSti auctoritate, primo admisisse, praesertim cum ea in caeteris omnibus MStis occurrerent. Et si semel hoc fecisse probatur Manutius, cur non illum passim fere hoc fecisse credamus, cum in locis a veteribus Scriptoribus citatis multum a MStorum Lectione recedentem videamus? Negari quidem non potest quin, si MStus ille in Bibliotheca Sti. Marci Venetiis adversatus idem sit, quem Manutius (uti videtur) secutus est, quemque MStum Bessarionis appellat; negari, inquam, non potest, quin ea, quae de Manutii Editione dixerim, vera sint; codex enim ille Sti. Marci multis in locis cum caeteris codicibus scriptis convenit, a Manutiana vero Lectione dissentit. Scilicet clarissimus ille alioqui vir sibi in animum induxit suum Longini MStum errasse, ubicunque exhibuerit loca Herodoti, Platonis, Demosthenis etc. aliis verbis, quam quae istorum Scriptorum Editiones hodie [xviii/xix] prae se ferunt. At huic non facile assentior; neque enim aut Longino aut aliis priorum saeculorum Scriptoribus videtur usitatum fuisse accurate fideque satis verba citare: imo nusquam (si bene memini) Longinus per totum suum Commentarium cujusvis Auctoris locum iisdem verbis (modo pluribus, quam duobus aut tribus, consisteret) exhibuit: nec aliter ab aliis Scriptoribus factum video: si enim sensum Auctoris, et praecipua citatae sententiae verba ob oculos Lectoris ponerent, de caeteris minus soliciti fuere: accurata haec citandi diligentia, qua hodie utimur, quaeque laudabilis sane est, frustra in veteribus quaerenda est; non ita pridem in literariam Rempublicam importata est: nostrae consuetudini, posteriorum saeculorum mori debetur: de qua re si quis dubitet, veteres hoc animo consulat Auctores, et inveniet (ni multum fallor) non solum Longinum, sed caeteros summos Scriptores, in hac re non dico errasse, se multum ab eo, quod jam facimus, plerumque abiisse: vellem igitur hoc Cl. nostro Whistono in mentem venisset, qui, cum nonnulla veteris Testamenti loca inveniat non verbum verbo in Novo Testamento reddita, aliam, prorsus aliam sibi V. T. Lectionem, quae cum Lectione N. T. melius conveniat, multo cum labore, nonnulla (vereor) cum temeritate excogitat: Sed hoc obiter dico; neque enim meae scriptionis hujusque temporis est aut Manutium [xix/xx] aut nostrum Whistonum culpare, sed jujus Editionis rationem Lectori reddere.
Novam praeterea hujusce Commentarii Versionem Latinam feci et imprimendam curavi; nec tamen Tollianam illam non laudandam censeo: at (verum fateri liceat) illa non mihi se satis probat; Tollius enim stili Ciceroniani amantissimus videtur sensum Longini pluribus, quam necesse fuit, verbis dilatasse et attenuasse: prae nimio studio longiores periodos proferendi, Lectorisque aures implendi ita multa loco obscuravit, ut minori (opinor) labore intelligendus sit Longinus, quam Tollius. Velim Interpretem fidum esse, sed non sui ostentatorem; sit modo ejus dictio Latina, sint verba sensum Graeci auctoris clare breviterque exprimentia, non quaero an Versio ornatum prae se ferat; neque enim legenda, sed consulenda est illa, ut de vi Graecorum verborum ignaris prasenti sit auxilio: De iis hic Versionibus Latinis intelligi velim, quae una cum Graeco Auctoris textu imprimuntur: de caeteris enim, seorsim editis, qualis est Gallica illa Celeberrimi Boilavii Versio, longe aliter se res habet: in his sensum magis quam verba paria paribus respondentia spectamus: nec possit ille Interpres omnino placere, qui non (prout ejus Linguae, qua utitur, postulat ratio) aliqua immutat, orripit, dilatat, ut ipsam vim spiritumque Auctoris ob oculos legentium ponat.
[xx/xxi] Saepius licet Textum Graecum mutarim, vel potius emendarim, nihil meum, (si excipias unum aut alterum), quacunque fretus ratione, illi inserui: MStorum auctoritatem ubique fere secutus sum; rationes vero Textus immutati paginis singulis subjeci, et, quae lectio esset Manutii, sive (ut eam saepius voco) vulgata, passim Lectores monui.
Totum insuper Commentarium Notis illustravi; quarum partem ex Fabro, Langaenio, aliisque earum auctoribus nominatis, mutuatus sum; longe vero majorem partem ex proprio penu hausi: Interim non id in Notis (ut vulgo solet) mihi faciendum censui, ut solum Auctoris verba sensumque explicarem, et obscuris locis lucem darem; sed Latinos Auctores eodem modo, quo Longinus Graecos examinandos protuli, et ubique ejusdem Sublimitatis generis exempla ex Virgilio, Cicerone, Sacris Scripturis etc. collegi; paria paribus objeci, fecique ut Lector (temere potius an cum judicio, ipse videat) easdem scribendi virtutes, eademve vitia Sublimitati contraria in Latinis Scriptoribus vel collaudare mecum una posset, vel culpare.
Supra memoratas Editiones omnes in hoc opere perficiendo ad manus habui: quibus inspectis et perlectis omnium fere mendarum ortum plane vidi: mihique saepius apparuit, quis Editor vel consulto vel errore Typographico quemlibet Longini locum male mutarit, et sequentes Editores secum una de recto Lectionis tramite deflexerint. Versionem [xxi/xxii] etiam Gallicam (nobile quidem et puram, sed quam non semper fidam satis esse opinor) ob oculos meos posui, et quascunque Notas Boilavius ipse, aut Dacierus et Boivinus illi addiderint, eas diligenter perlegi, et, ubi operae pretium fuit, in meam Editionem recepi: Imo mihi comparavi Conradi Samuelis Schurzfleischii animadversiones in Longinum, utiles quidem tum ob doctrinam, quam saepissime ostentant, tum ob variantes Lectiones, quas ille ex MSto Ambrosiano collectas in lucem protulit.
Praeterea duos Indices huic operi subjeci; quorum prior, qui voces phrasesque in Commentario de Sublimitate occurrentes continet, multo auctior et emendatior jam prodit.
De MStis, quibus hic usus sum postremo in loco dicendum judicavi. Ambrosiano illo, qui in Bibliotheca Mediolani extat, quemque praedictus Schurzfleischius contulit in charta (ut ait) bombycina, manu, si non vetustissima, satis tamen antiqua, et quidem in forma majoris ordinis scriptum, primus ego in edendo Longino usus sum: Diligenter etiam perlegi et ad examen vocavi omnes eas variantes Lectiones, quas ex MSto Eliensi collectas suae Editioni subjecit Hudsonus, et quas ex tribus MStis Vaticanis a Zacagnio collectas ad finem sui libri Tollius imprimendas curavit. Sed ante omnes MStum Perisiensem consulendum putavi, qui sexcentos annos habere creditur, quemque [xxii/xxiii] dicit Cl. Boivinus omnium, qui nunc extant, exemplar esse: Graeco igitur cuidam homini docto, et in his rebus multum versato qui Parisiis tun habitabat nunc vero Londini, eas partes tribui, ut MStum illum diligentissime cum vulgata quadam Editione conferret, et variantes Lectiones in margine illius notaret; hoc ex animo meo fecit, et vulgatam illam Editionem accurate collatam ad me transmisit, addiditque etiam specimen quoddam fidum scripturae MSti illius, quod, cum delectamento esse Lectori fortasse poterit, sic excudi placuit:
Ex iis, quae mihi narravit idem ille Graecus, et quae literis tradidit Cl. Boivinus, haec, quae sequuntur, de veteri illo MSto Perisiensi dicenda habeo: Nulli Sectionum tituli, quos hodie habent Editiones, ibi inveniuntur: imo Sectionum divisionem, qua utimur vulgo, frustra illic, nisi admodum recenti manu notatam, quaeras. Interim [xxiii/xxiv] longe alia et eadem, qua MStus ipse, manu scripta, extat ibi operis hujus divisio; nam in pag. 84. e regione verborum a)/llh tij para\ ta\ ei)rhme/na o(do\j e)pi\ ta\ h(yhla\ te/nei extat in margine vetusta manu scriptum B_: similiter in pag. 100. e regione verborum au)to/qi menu/toi kai\ h( peri\ sxhma/twn reperitur G_: et in pag. 158. ubi occurrunt haec verba *e)peidj\ me\ntoi h( tou= lo/gou no/hsij , in margine apparet d_: denique in pag. 208. ad verba *h( pe/mponh moi=ra twn= sunktelesw=n ei)j to\ h(/yoj , margini illius MSti (ut in Specimine possis videre) affigitur id, quod idem valet ac E_. Sed et alia eaque majora nos docet MStus ille: qui (ut testatur idem Boivinus) triginta plagulis (Angl. Sheets) constat, quarum viginti tres priores, singulae octo folia habentes, Problemata Aristotelis continent: solae vero septem posteriores ad Commentarium Longini de Sublimitate spectant, quarum nullae pleno illo numero fruuntur octo foliorum, quibus constant viginti tres priores; omnes enim non nisi triginta folia constituunt: plagulae vicesima quarta, sexta, septima et nona (notata ibi kd, kst, kz, kth ) sex solum folia habent, duobus mediis amissis: plagula vicesima quinta omnino deest, sed cum duo illius plagulae folia extarent eo tempore, quo ex hoc MSto reliqui olim descripti erant, sex solum ejus folia jam perierunt: plagula vicesima octava (notata ke) non habet plura quam quatuor folia, totidem mediis amissis; tricesima vero et ultima plagula [xxiv/xv] tribus solum foliis constat, quae et continua sunt, et ita usque ad ultimam lineam ultimae paginae scriptura impleta, ut in dubium venire possit, quantum ex hac postrema perierit. Haec sunt fere ea omnia, quae de ho MSto Boivinus observarit: sed ut melius, Lector, possis cognoscere, quibus in locis hic MStus deficit, et (si ex plagulis illis, quae ad Aristotelem spectant, has, quae Longinum continent, metiaris) judicare, quanta hoc opus jactura ad nos pervenerit; en Schema quoddam mihi a supra dicto homine Graeco missum, quod ostendit et ubi desinunt, et ubi incipiunt singula illa triginta MSti folia, quae hunc Longini Commentarium continent;
[PLAGULAE: vide imagines]
[xxvii] Habes hic, Lector, ea omnia, quae de MSto illo Parisiensi observatu digna sunt; cujus auctoritatem me magni facere et plerumque sequi in Emendationibus videbis. De variantibus Lectionibus hujus MSti Parisiensis hoc insuper dicendum puto; Tollium qui dicit se usum fuisse codice quodam, in quo notarat Vossius omnes illius MSti [xxvii/xxviii] Lectiones a vulgatis dissentientes, semper fere errasse, et conjecturas ipsius Vossii, (ut mihi videtur) in ejus codicis margine scriptas, pro variantibus Lectionibus illius MSti protulisse.
Praefatio altera Secundae Editioni 1732 affixa.
Tandem, Lector, post octavum annum altera hujus Commentarii a me et illustrati et emendati prodit Editio; forma quidem minor, sed Notis auctior et instructior: paucula enim immutanda, nonnulla addenda saniori, ut spero, judicio censui. Et jam ad finem perductum opus parabam in manus tradere Nobilissimo viro Thomae Comiti de Macclesfield, cui et hunc Laborem dicaram, meosque omnes insuper dicandos destinaram. Sed quanta de spe quam brevi tempore me dejectum vidi! ille interim subita morte extinctus est, vir omni ex parte dignus, cui diuturnior vita contigisset. Tum vero, cum morienti adessem, expertus sum meum illud de divinis ejus animi Virtutibus judicium plenissime comprobatum fuisse: quanta enim constantia, et gravitate, quo contra dolores robore festinanti morti occurrit! sanctissime soli et bene actae ex praeceptis verae Religionis vitae talis debetur exitus. Felicem vero illum praedicemus, qui sic vixit, ut se non frustra vixisse jure speraret; sic mortuus est, ut qui se non frustra mori valde existimaret.
1. Title / Data 2. Dedication 3. Preface 4. Life 5. Text 6. Index
Latin Teaching Materials at Saint Louis University: © Claude Pavur 1997 - 2009. This material is being made freely available for non-commercial educational use.