De Vita et Scriptis Longini.

  

Paedagogica Index

  


  

1. Title / Data   2. Dedication   3. Preface   4. Life   5. Text   6. Index

  


[xxvix]

Dionysius Longinus, hujus Commentarii de Sublimitate Auctor, a Suida applellatur Longinus Cassius, (nam falso dicitur a * Sellero legi in Mediolanensi Suidae Editione Casimus * [In libro de Antiquitatibus Palmyrae, p. 288. Edit. Lond. 1696.]): matri ejus nomen fuit Phrontonis, nomen vero patris ignotum est: avunculum habuit Cornelium Frontonem Oratorem (Plutarchi nepotem), qui eloquentiam magna cum laude Athenis docuit: de patria Longini inter doctos multum disputatur: sed mihi quidem placet Joannis Jonsii conjectura, qui eum Atheniensem censet fuisse. Videtur in pueritia avunculum suum habuisse in dicendo magistrum, qui et ejus studiorum curam susceperit, et eum Athenis moriens haeredem reliquerit: adolescens jam factus una cum parentibus suis plurimas [xix/xxx] regiones (ut * ipse testatur [*Vide Fragementum quintum.]) perlustravit, et ut Philosophiam disceret, plerosque viros istius saeculi celeberrimos, in quibus Ammonium et Origenem, invisit et audivit: Tandem Athenas rediit, ubi cum hunc de Sublimitate Commentarium edidisset, in tantum nomen ejus inclaruit, ut ei publice potestas de veteribus scriptis judicandi fuerit permissa: si quis vetustum quendam Auctorem in aliqua parte reprehndisset, non rata prius habita fuit opinio, quam illam confirmasset Longini judicium. Cum Athenis habitaret, celeberrimum illum Porphyrium habuit discipulum tum in Philosophia, tum in literis humanioribus: Quotidie cum doctissimis viris versatus est: ut quisque vel Athenis, vel in alia orbis parte doctrina floruit, eum hospitio Longinus excepit, aut Epistolis hinc inde missis cum eo communicavit. Multa scripsit tum de Philosophia, tum de rebus ad Philologiam spectantibus: tanto vero honore Platonem prosecutus est, ut quotannis ejus diem natalem (usitato illius temporis more) celebraret. Jam tanti viri nomen latere non potuit; ubicunque aut severiora studia floruerint, aut sanum de veterum scriptis judicium delectationi fuerit, fama et opera Longini celebrata erant: hinc nobilissima illa Zenobia, Palmyrenorum [xxx/xxxi] Regina, eum accersivit, ut filios ejus omni eruditione optimus ille magister imbueret: Hujus igitur hortatu reliquit Athenas, et Palmyram civitatem illam omni admiratione dignam adiit: Hic cum paululum effet commoratus, Zenobiae adeo placuit, ut illum non solum puerorum in literis addiscendis, sed sui etiam in rebus publicis administrandis adjutorem esse vellet: perspexit illa Longini ingenium belli ac pacis artibus pariter idoneum, viditque eum tam in consilio de rebus publicis dando, quam in judicio de veterum scriptis ferendo sapere: Cum igitur Zenobia novis rebus studeret, multaque pro libertate suorum civium contra Aurelianum moliretur, Longini consiliis usa est: Aurelianus his cognitis bellum Syriae intulit, magnoque exercitu parato, Zenobiae copias in fugam vertit, ipsamque in urbe Palmyra obsedit: deinde nuncium illi misit, qui ut ipsa se Aureliano dederet, postularet: illa vero viriles animos in foemineo pectore gerens, et auxilio Longini libertatis semper amantissimi usa ad hunc modum (ut testatur Vopiscus) Imperatoris literis respondit: "Nemo adhuc, praeter Te, quod poscis, literis petiit: virtute faciendum est, quicquid in rebus bellicis est gerendum: Deditionem meam petis, quasi nescias Cleopatram reginam perire maluisse, quam in [xxxi/xxxii] qualibet vivere dignitate: nobis Persarum auxilia non desunt, quae jam speramus; pro nobis sunt Saraceni, pro nobis Armenii: Latrones Syri exercitum tuum, Aureliane, vicerunt, quid igitur si illa venerit manus quae undique speratur? pones profecto supercilium, quo nunc mihi deditionem, quasi omnifariam victor, imperas."

His literis perlectis, Aurelianus iratus copias quas Zenobia sibi affuturas speraverat, aut venientes profligavit, aut pecunia, ne adessent corrupit: Palmyraque vi expugnata Zenobiam multosque, in quibus Longinum, quorum consiliis usa esset, captivos fecit: Zenobiae regina veniam dedit; at Longino, quippe quem istas literas dictitasse credidit, adeo infestus fuit, ut eum statim interfici juberet. Longinus, intellecto Aureliani imperio, ut morem oppeteret suaeque Zenobiae dignitati non superesset, libens se paravit: nec fletum, nec timorem vultu ostendit; sed quae, et quanta a Philosophia didicerat, ea omnibus nota facere moriens in animo habuit: amicos igitur casum illius lamentantes consolatus est, periitque extrema prope voce eos, qui adessent, ad hunc modum compellans: "Si terra non aliud quam magnus quidam carcer existimari debeat, eum felicissimum esse, qui primus in libertatem vindicetur."

[xxxii/xxxiii] Sic periit Longinus, vir (ut dicit Porphyrius) omnium Criticorum maximus, et quem sui temporis homines vivam quandam Bibliothecam, et ambulans Musaeum vocaverunt. Multa quidem scripsit tum in Philosophia, tum in arte Critica, quorum nihil (si hunc de Sublimitate Commmentarium et paucula excipias Fragmenta) ad nos perventi: Lectori vero nomina et titulos eorum, quos scripsit, librorum libet hic apponere.

1. *peri\ tw=n (vel tou=) kata\ *feidi/ou. Forte *meidi/ou, contra quem Demosthenes scripsit; vel potius *mhdi/ou, hujus enim nominis Philosophum memorat Longinus in Fragmento quinto. 2. *a)porh/mata (/omhrika/. Vide Scholiast. ad Homer. Il. b. 3. *ei) philo/sofos *(o/mhros; 4. *problh/mata o(mh/rou kai\ lu/seij. 5. *ti/na para\ tai=s i(stori/aij o(i grammatikoi\ w(j i(storika\ e)chgou=ntai. 6. *peri\ tw=n par' *o(mh/rw| polla/ shmainousw=n le/cewn. 7. *a)ttikw+n le/cewn e)kdo/seis b'. 8. *le/ceisj *a)ntima/xou kai\ *kle/wnoj (gr. *h(rake/wnoj.) Horum omnium meminit Suidas.

9. *peri\ a)rxw=n: hujus libri mentionem fecit Porphyrius. 10. *prw\j *plwti=non kai\ *gentiliano\n *a)me/lion per\i te/louj. 11. *pro\s th\n *A)me/lion e)pistolh/. [12.] *peri\ th\j kata\ *pla/twna dikaosu/nhj. 13. *ei)j th\n r(htorikh/n *e(rmoge/nouj. 14. *peri\ to=n i)dew=n. 15. *proego/mena ei)j to\ tou= *h(faisti/wnos e)kxeiri/dion. 16. *pro\j th\n tw=n *stoi+kw=n peri\ yuxh=j do/can a)ntirr(hsis. Hos a Longino scriptos fuisse videre est in Fragmentis.

17. *peri\ u(/youj. 18. *peri\ sunthe/sewj lo/gwn. 19. *peri\ raqw=n. 20. *ta\ peri\ *cenofw=ntoj. Horum trium mentionem ipse facit Longinus in Commentario de Sublimitate.

21. De aciebus bellicis. Hunc librum, quem Romae servair refert Gesnerus in Biblioth. Abr. Sellerus censet Longinum scripsise dum Palmyrae cum Zenobia viveret. 22. *peri\ poihtw=n. Hoc opus Scholiastes Nicandri tribuit cuidam Dionysio Phaselitae. 23. *kritica/. Laertius in Thalete citat Dionysium e)n *kritikoi=j. 24. *o)dai/natos o( lo/gos: hujus meminit Libanius, et Longino tribuit. 25. *filolo/gouj Longini citat Auctor Anonymus vitae Apollonii.

  

  

continue > > >

  


  

1. Title / Data   2. Dedication   3. Preface   4. Life   5. Text   6. Index

  


  

Paedagogica Index

top

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

Latin Teaching Materials at Saint Louis University: © Claude Pavur 1997 - 2009.  This material is being made freely available for non-commercial educational use.

  

  

  

pagekeeper