For the complete text, see the ebook edition at this link.
HIC INCIPIUNT GESTA IMPERATORUM.
Cap. 1 De rege et pugile pro filia.
Pompeius regnavit dives super omnia ac potens, qui filiam habebat pulcherrimam, quam multum dilexit, in tantum quod pro sua custodia continue quinque milites dedit, ut sub poena gravi eam custodirent contra omne periculum. Puella ista tenerrime erat nutrita. Venit quidam ad eam, qui multa ei promisit, si sibi consentire vellet. Illa ei consensit, sperans de promissione, de nocte surrexit et eum est secuta. Erat tunc in palatio quidam pugil, qui semper pro iustitia imperii pugnabat. Qui cum audisset, quod filia patrem contempsit, quia erat seducta per regem Babyloniae, agili cursu post eos currebat. Rex videns eum venientem dedit ei bellum. Sed pugil imperatoris, nomine Adonyas, eum in campo devicit et caput amputavit et filiam ad palatium reduxit. Tamen faciem patris non vidit, sed continue gemitus et suspiria emittebat. Haec audiens quidam sapiens in curia imperatoris existens, qui erat semper mediator inter imperatorem et alios constitutus, pietate motus, per eum patri est reconciliata et coram eo vocata ac nobilissimo viro sponsata. Quo facto varia recepit (a patre) donaria. Primo a patre tunicam talarem polimitam, undique habentem hoc intextum: "Dimisi tibi, ne adicias!" A rege quandam coronam auream habentem insculptam: "Ex me tua dignitas!" A quodam propugnatore anulum cum hac scriptura: "Dilexi te. Disce diligere!" Ab illo sapiente mediatore alium anulum sic sculptum: "Quid feci? Quantum? Quare?" A filio regis etiam anulum ubi erat sic sculptum: "Nobilitatem tuam ne contemnas!" A germano proprio quartum anulum, ubi sic erat scriptum: "Accede, ne timeas! Frater tuus sum." A sponso suo sigillum, quo sibi sponsi hereditas confirmabatur, collata, cuius scriptura erat: "Iam coniuncta es. Amplius noli errare!" Puella, postquam illa dona receperat, ea, quamdiu vixit, custodivit et in bona pace quievit.
Cap. 2. Statutum, quod filii parentes alerent.
Gratianus regnavit, qui statuit pro lege sub poena mortis, quod filii parentes suos alerent. Accidit, quod erant duo fratres ex uno patre. Unus filium habebat et vidit avunculum suum egentem. Statim secundum legem eum sustinebat contra voluntatem patris; et ideo pater suus eum a societate sua expulit. Verumtamen propter hoc non dimisit, quin avunculum egentem sustinuit et neccessaria invenit. Factus est post haec avunculus dives, et pater cepit egere. Filius suus haec videns patrem aluit prohibente avunculo et ideo a societate avunculi est expulsus dicensque ei: "Carissime, tibi constat, quia aliquando egenus eram, et me sustinuisti contra voluntatem patris tui, et ideo te in filium et heredem accepi. Ingratus filius hereditatem non sequitur, sed filius adoptatus, sicut tu fuisti ingratus, quia contra praeceptum adoptantis aluisti." Filius respondit avunculo: "Nullus debet puniri pro eo, quod lex compellit. Sed lex naturalis et scripta compellit filium subvenire parentibus in neccessitate maxime ac eos honorare. Et ideo expelli ab hereditate de iure non debeo."
Cap. 3. Statutum, si mulier esset fornicata.
Honorius regnavit, qui statuit pro lege, quod, si mulier esset sub viro adulterata, sine misericordia de alto monte praecipitari deberet. Accidit casus, quod quaedam mulier sub viro suo erat adulterata. Unde secundum legem de monte alto erat praecipitata; sed descendit de monte tam suaviter, quod in nullo erat laesa. Ducta est ad iudicium. Iudex videns, quod mortua non esset, dedit feminam, quod iterum deberet praecipitari et mori. Ait mulier: "Domine, si sic feceris, contra legem agis, quia lex vult, quod nullus debet bis puniri pro uno delicto. Ego eram praecipitata, et deus me salvavit miraculose. Ergo videtur, quod iterato non debeo preciptari, nisi contra legem iterato committerem." Et sic salvata est.
Cap. 4. De oppressione.
Claudius regnavit, qui statuit pro lege, quod, si quis mulierem raperet et vi eam opprimeret, in electione mulieris esset, utrum mori deberet, vel eam in uxorem acciperet sine dote. Accidit casus, quod quidam rapuit una nocte duas mulieres. Una petiit mortem et altera nuptias. Raptor captus est et ductus coram iudice, ut duabus mulieribus secundum legem responderet. Prima mulier mortem petiit secundum legem. Secunda eum in virum petiit secundum legem et dixit primae: "Verum est, quia lex dictat, quod petitionem obtineas. Et sic pro me facit. Sed quia mea petitio est mitior et magis caritativa, ideo mihi videtur, quod iudex pro me allegabit." Ambae coram iudice perrexerunt, et quaelibet beneficium legis postulabat. Iudex cum utramque rationem audivit, secundae mulieri concessit, ut eum in virum obtineret. Et sic factum est.
Cap. 5. De iuvene capto a piratis, quem pater noluit redimere.
Zenon regnavit, in cuius imperio erat quidam iuvenis captus a piratis. Scripsit patri suo pro redemptione. Pater noluit eum redimere, sicque iuvenis multo tempore erat maceratus in carcere. Ille, qui eum in vinculis tenuit, quandam filiam habebat pulchram ac oculis hominum gratiosam, quae saepius incarceratum visitare solebat et consolari; sed ille tam desolatus consolationem non recepit, sed suspiria et gemitus cottidie emittebat. Accidit quodam die, quod, cum puella eam visitaret, ait ei iuvenis: "O bona puella, utinam velles pro mea liberatione laborare!" Quae ait: "Quomodo hoc potero attemptare? Pater tuus, qui te genuit, non vult te redimere; ego vero, cum sim tibi extranea, quomodo debeo hoc perpetrare? Et si te liberarem, offensam patris mei incurrerem, et per hanc tuam redemptionem pater meus perderet. Verumtamen concede mihi unum, et te liberabo!" At ille: "O bona puella, pete a me, quod tibi placuerit! Si mihi est possibile, ego concedam." At illa: "Nihil aliud peto pro tua liberatione, nisi quod me in uxorem ducas opportuno tempore, et ab isto carcere te liberabo inmediate." Qui ait: "Hoc tibi firmiter promitto." Statim puella patre ignorante ipsum a vinculis liberavit et cum eo ad patriam fugit. Cum vero ad patrem suum venisset, ait ei pater: "O fili, de tuo adventu gaudeo; sed dic mihi, qualis est ista puella, quam tecum duxisti?" At ille: "Filia regis est, quam in uxorem habebo." Ait pater: "Sub poena amissionis hereditatis meae nolo, quod eam in uxorem ducas." At ille: "O pater, quid dicis? Plus ei teneor, quam tibi. Quando eram captus in manus inimici et fortiter advinculatus, tibi scripsi pro mea redemptione. Noluisti me redimere. Ipsa vero non tantum a carcere, sed a periculo mortis liberavit me. Ideo eam in uxorem ducere volo." Ait pater: "Probo tibi, quod non possis in eam confidere et per consequens in uxorem non habere. Patrem proprium decepit, quando ipso ignorante te a carcere liberavit, pro qua liberatione pater eius multa perdidit, quia totam tuam redemptionem. Ergo videtur, quod tu non poteris in ea confidere et ideo nullo modo a in uxorem sumere. Item alia ratio est ista. Licet te liberavit, hoc fuit causa libidinis, ut posset te in virum habere. Et ideo, quia eius libido erat causa liberationis tuae, non mihi videtur, quod uxor tua est." Puella audiens istas rationes ait: "Ad primam rationem respondeo: Quando dicis, quod ego decepi patrem proprium etc. dico, quod non est verum. Ille decipitur, qui in aliquo bono diminuitur. Sed pater tam meus tam locuples est, quod alicujus auxilio non indiget. Cum hoc perpendi, iuvenem istum a carcere liberavi. Et si pater meus redemptionem pro eo accepisset, non maius dives esset, quia plus habet, quam expendere potest, eo quod in omnibus abundat, et tu per redemptionem depauperatus esses. Ergo te salvavi, quod redemptionem non dedisti, et patri meo nullam iniuriam feci. Ad aliam rationem, quando dicis, quod ego ex libidine hoc feci, respondeo: "Hoc nullo modo potest fieri, quia libido venit ex causa pulchritudinis aut propter divitias aut propter fortitudinem. Sed " filius tuus nullam istaram habuit, quia pulchritudo eius per carcerem erat annihilata; nec dives fuit, quia non habuit, unde se ipsum redimeret, nec fortis, quia fortitudinem perdidit. Per carceris macerationem. Ergo sola pietas me movebat, quod ipsum liberavi." Pater haec audiens non poterat ulterius contra filium arguere. Filius vero cum magna solemnitate eam in uxorem duxit et sic in pace vitam finivit.
Cap. 6. Quod alter pro amore alterius moreretur.
Valentinianus regnavit potens ac tyrannus, qui quandam puellam, regis filiam, pulchram valde desponsavit. Facta desponsatione cum ea per iuramentum conduxit, quod, si quis eorum prius moreretur, alter prae nimio amore moreretur. Accidit semel, quod imperator iste ad partes longinquas se transtulit et diu moram ibidem traxit. Volens probare uxorem misit nuntium ad eam de morte sua. Audiens haec uxor propter iuramentum, quod ante fecerat viro suo, de alto monte se praecipitavit, ut moreretur. Verumtamen non est mortua, sed sanitati infra tempus breve restituta. Deinde volebat iterato se ipsam praecipitare, ut moreretur, propter iuramentum, quod fecerat. Pater eius haec audiens ei praecepit, ut praecepto viri non oboediret, sed totaliter talem virum dimitteret. Illa ei oboedire nolebat. Pater ait: "Ex quo non vis mihi oboedire, cito extra societatem meam exeas!" At illa: "Nolo, et hoc per talem orationem. Quandoque aliquis est iuramento obligatus, per legem tenetur id adimplere. Ego iuravi viro meo, quod pro eius amore moriar. Ideo non deliqui, quare ego a societate tua debeo expelli. Item nullus debet puniri pro eo, quod est commendabile. Sed cum vir et uxor sint unum secundum deum, commendabile est, quod uxor moriatur pro amore viri sui. Unde talis lex aliquando erat in India, quod uxor post mortem viri sui prae dolore et amore deberet se ipsam comburere, vel viva cum eo in sepulchrum poni. Et ideo mihi videtur, quod non delinquam, quando me ipsam propter amorem viri mei interficio." Ait pater: "Quando prius dixisti, quod obligata iuramento fuisti etc. tale obligamentum non valet, quia praetendit ad malum finem, scilicet ad finem mortis. Semper iuramentum debet esse licitum et rationabile et non contra pietatem, et ideo iuramentum tuum nullum est. Ad aliam rationem, quando dixisti, quod illud est commendabile, quod uxor moriatur pro viro, non valet, quia, licet sint in corpore unum per carnalem affectionem, in anima duo sunt, quae ab invicem realiter differunt. Et ideo non valet, quod dixisti." Puella haec audiens non poterat ulterius arguere, sed dictis patris adhaesit, nec ulterius volebat se praecipitare nec amplius viro copulari.
Cap. 7. De filio militis, qui duxit meretricem.
Theodosius regnavit, in cuius imperio erat quidam miles generosus, qui duos filios habebat. Filius iunior contra voluntatem patris meretricem desponsavit. Cum pater hoc audisset, contristatus est valde, illum a societate sua expulit. Iste sic expulsus in magna miseria est positus. Tamen de meretrice uxore sua filium genuit. Et aeger valde factus est. Statim misit ad patrem nuntium, ut misericordiam de eo haberet. Pater vero misertus est ei et est ei reconciliatus. Ipso reconciliato patri suo filium, quem de meretrice genuerat, recommendavit. Pater vero ipsum quasi in filium proprium recepit et nutrivit. Haec audiens alius frater dixit patri suo: "Tu es demens, et hoc probo tali ratione. Ille demens est, qui filium in heredem accipit et nutrit, qui ei magnam iniuriam fecit. Sed frater meus, qui istum genuit, fecit tibi magnam iniuriam, quando meretricem contra tuum praeceptum desponsavit. Ergo videtur, quod tu sis demens." Pater ad hoc respondit: "Fili, frater tuus est mihi reconciliatus per magnam contritionem, quam habuit, et preces aliorum. Ideo me oportet filium suum diligere plus quam te hac ratione. Tu contra me commisisti et nunquam reconciliatus mihi fuisti. Iam tu es ingratus fratri tuo propter hoc, ex quo velles ipsum a societate mea expellere. Carissime, certe nullus ingratus filius debet consequi hereditatem. Tu noluisti eum mihi reconciliasse, immo impedivisti, quantum potuisti. Ergo partem hereditatis meae numquam obtinebis, sed illam, quam deberes obtinere, frater tuus occupabit." Et sic factum est.
Cap. 8. De tribus imaginibus.
Leo primus regnavit, qui miro modo delectabatur pulchras virgines videre. Unde fecit fieri in quodam templo tres imagines stantes et praecepit, ut omnes eas adorarent. Prima imago habebat manum extensam ad populum et in uno digito anulum auream, et super digitum erat superscriptio talis: "Ego sum curialis. Ecce anulus!" Secunda imago barbam auream habebat, et in fronte eius erat scriptum: "Ego sum barbatus. Si quis calvus fuerit, ad me veniat et de pilis meis accipiat!" Tertia imago habebat chlamydem auream et tunicam de purpure et pallo, et in pectore eius erat scriptum litteris aureis: "Ego sum, qui neminem timeo" Iste tres imagines erant lapideae interius. Cum autem fuissent completae secundum voluntatem imperatoris, statuit pro lege, quod quicumque anulum vel barbam auream aut chlamydem auferret, morte turpissima esset condemnatus. Accidit quodam tempore, quod quidam tyrannus templum intravit vidensque primam imaginem cum digito extenso anulum a digito extraxit. Deinde ad imaginem secundam accessit et barbam auream ab ea abstulit. Post haec ad imaginem tertiam pervenit, chlamydem ab ea tulit et de templo recessit. Populus cum imagines spoliatas vidisset statim ad imperatorem omnes accesserunt et de tali transgressione contra legem factam accusabant. Imperator statim transgressorem, id est tyrannum, convocari fecit et super delicto eum arguebat, quod imagines contra praeceptum spoliavit. At ille: "Domine, licitum est mihi respondere?" Qui ait: "Mihi bene placet." "Quando templum intravi, prima imago manum ad me extendit habensque in digito anulum, ac si diceret: 'Anulum istum accipe!' Tamen propter manus extensionem anulum nolui recipere, quousque in digito superscriptionem legi, scilicet: Ego sum curialis. Ecce anulus! Statim intellexi per scriptionem, quod voluntas eius esset, ut anulum acciperem, et ideo accepi. Deinde ad secundam imaginem veni, et cum vidissem eam barbam auream habentem, in corde meo cogitavi et dixi: 'Pater istius numquam talem barbam habebat, quia saepius eum vidi; et quod filius sit altior quam pater, ratio non dictat, bonum est et utile barbam eius auferre. Verumtamen hoc non obstante barbam nolui extrahere, quousque legi superscriptionem: 'Ego sum barbatus. Si quis calvus fuerit, ad me veniat et de pilis meis accipiat!' Sicut videtis, calvus sum, et ideo barbam auream accepi propter duo. Unum est, ut patri suo esset similis. Secundo, ut, per pilos eius capiti meo calvo subvenirent. Deinde accessi ad tertiam imaginem, quae chlamydem auream habebat. chlamydem abstuli, eo quod in hieme aurum est frigidum, et imago erat lapidea, et lapis naturaliter est frigidus, et ideo, si haberet chlamydem auream, esset addere frigiditatem frigido, quod est grave imagini. Item si in aestate haberet chlamydem, esset ei nimis ponderosum. Adhuc propter ista non abstulissem, donec superscriptionem frontis legissem: Ego sum, qui neminem timeo. Cum vero tantam superbiam in ea legissem, ut humiliaretur, chlamydem abstuli." Ait imperator: "Carissime, quando lex erat data, ut nullus imagines spoliaret, non erat in lege provulgatum, quod aliquis imagines propter causam aliquam spoliaret? Et ideo, quia te intromisisti de eis, quae ad te non pertinebant, do pro iudicio, ut hodie suspensus sis in patibulo." Et sic factum est.
Cap. 9. De filio patrem persequente.
Leo secundus regnavit prudens valde, qui pulchram filiam puellam regis Syriae in uxorem habebat, quae peperit ei filium pulcherrimum. Crevit puer, et cum ad aetatem legitimam pervenisset, patri suo semper insidias fecit et per omnia mortem eius quaesivit. Admirabatur imperator. Venit ad imperatricem et ait: "Carissima, audacter sine timore aliquo secretum cordis tui revela mihi! Dic mihi, utrum aliquo tempore ab aliquo quam a me sis corrupta, si sit iste filius meus, qui mihi tantum insidiatur!" At illa: "Novit deus, qui non fallitur, quod numquam ab aliquo cognita sum nisi a te! Et hoc parata sum per omnem viam probare. Et iste est filius tuus, qui te tantum insequitur; sed causam huius persecutionis penitus ignoro. Rex cum hoc audisset, statim cum mansuetudine filio suo locutus est dicens: "Bone, inquit, fili, ego sum pater tuus; per me mundum intrasti et heres meus eris. Cur mihi mortem minaris? In deliciis nutrivi te, et omnia mea tua sunt. Desine, inquit, ab ista iniquitate et noli me occidere!" Filius vero dictis eius non acquiescens, de die in diem malitia eius crescebat et semper patrem occidere nitebatur. Pater hoc videns in locum desertum perrexit et filiam secum duxit portansque gladium in manu sua tradidit filio suo dicens: "O fili mi, interfice me, quia minus scandalum est tibi me hic interficere in occulto quam coram populo!" Filius haec audiens statim gladium a se proiecit et coram patre genu flexo cum fletu magno misericordiam ab eo petivit dicens: "O pater, peccavi; iam non sum dignus vocari filius tuus. Peto, ut mihi remittas et me diligas, et filius tuus humilis ac fidelis per omnia de cetero ero." Pater vero eius pietate motus osculatus est eum et ait: "O fili dulcissime,amodo non delinquas, sed esto mihi filius fidelis, et ego tibi pater gratiosus!" Et sic factum est. Ambo in pace vixerunt et vitam in bono finierunt.
Cap. 10. De filia in venenosis nutrita.
Alexander regnavit, qui erat tam fortis tempore suo et potens, quod nullus eum devincere potuit. Et quantum ad sapientiam magistrum Aristotelem habebat secum, qui eum in omni sapientia instruebat. Haec audiens regina aquilonis filiam suam a tempore nativitatis veneno nutrivit, et cum ad aetatem legitimam pervenisset, erat tam pulchra et in omnibus amorosa, ita quod multi per aspectum eius infatuati fuerunt. Tandem regina eam ad Alexandrum misit, ut esset eius concubina. Visa puella, statim captus est in eius amore et dormire cum ea volebat. Haec percipiens magister Aristoteles dixit ei: "Nolite talia attemptare, quia, si feceritis, incontinenti moriemini, eo quod ipsa sit toto tempore vitae suae veneno nutrita! Et ut verum fuerit, quod dico, statim hoc probabo." Hic est quidam malefactor, qui per legem mori debet; cum ea dormiat, et tunc videbitis, si verum dixerim." Et sic factum est. Malefactor osculatus est eam, coram omnibus cecidit et mortuus est. Alexander haec percipiens magistrum suum miro modo laudabat, qui eum a morte liberavit. Puellam matri remisit.
This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University.