For the complete text, see the ebook edition at this link.
Cap. 31. De tribus anulis.
Miles quidam erat, qui tres filios habuit, qui cum mori deberet, primogenito suo dedit hereditatem, secundo filio thesaurum suum, tertio vero filio anulum pretiosum, qui plus valuit quam aliorum duorum possessio. Duobus primis dedit anulos duos non tam pretiosos. Omnes anuli fuerunt eiusdem formae, sed non eiusdem virtutis. Post mortem patris dixit primus filius: "Ego habeo anulum patris mei pretiosum." Secundus dixit: "Et similiter ego." Tertius frater respondit: "Non, inquit, est iustum, quod vos eum habeatis, eo quod senior habet hereditatem, alius thesaurum. Sed ego, ut spero, pretiosum anulum habeo."
Cap. 32. De duobus draconibus.
Narrat Albertus, quod tempore Philippi erat via, quae ducit inter duos montes Armeniae, quae diu erat frequentata. Subito autem accidit nullum transire viam propter infectionem aeris, nisi exspiraret. Unde rex a sapientibus causam huius mali quaesivit, et nullus ex eis respondere poterat. Tandem vocatur Socrates; dixit regi, quod aedificium faceret aequalis altitudinis cum montibus. Quo facto fecit Socrates fieri speculum de calibe planae superficiei politum et mundum, ut ab omni loco montium foret reflexio ad speculum. Quo facto intravit Socrates aedificium et vidit duos dracones, unum ex parte montis, alium ex parte vallis, qui contra se mutuo ora aperiebant et aerem hauserunt. Et dum sic respiceret, quidam iuvenis in equo, qui periculum ignorabat, volens transire per viam illam subito de equo cecidit et mortuus est. Socrates statim ad regem cucurrit et omnia visa regi nuntiavit. Capti sunt dracones et per artem interfecti, et sic via salutis omnibus transeuntibus est facta.
Cap. 33. De sarcofago invento.
Legitur de quodam imperatore romano construente sibi basilicam optimam. Et fodiens in fundamento palatii invenit sarcofagum aureum tribus circulis aureis circumdatum. Et talis erat superscriptio: "Expendidi, donavi, servavi, habui, habeo, perdidi, punio. Quod expendidi, habui; quod donavi, habeo."
Cap. 34. De Argo et vacca cum cornibus aureis.
Erat quidam nobilis, qui habebat vaccam candidam, quam miro modo dilexit propter duo; primo quia totaliter candida, secundo quia plus quam aliae III vaccae lac dederat. Nobilis iste prae nimio amore ordinavit pro vacca duo cornua aurea. Deinde intra se cogitabat, cui posset committere vaccam ad custodiendum. Erat ei intimatum, quod erat quidam homo, nomine Argus, qui centum oculos habebat et verax in omnibus erat. Statim nuntium ei misit, ut ad eum cito veniret. Qui cum venisset, ait ei nobilis: "Carissime, ecce vaccam meam cum cornibus aureis tuae custodiae committo. Et si eam bene custodieris cum cornibus, ad magnas divitias te promovebo; si vero cornua fient perdita aut furtive ablata, aut vacca, amen dico tibi, morte morieris." Argus vero vaccam cum cornibus recepit et secum duxit. Singulis diebus ad pascua cum ea perrexit et eam diligenter custodivit. Erat quidam homo cupidus, nomine Mercurius, subtilis valde et praecipue in arte musicali, qui miro modo vaccam cum cornibus cupiebat. Saepius ad Argum veniebat, ut cornua aurea prece vel pretio ab eo obtinere posset. Argus vero tenens in manibus suis baculum pastoralem ante se in terram figit et ait baculo in persona domini sui: "Tu es dominus meus. Nocte ista ad castrum tuum venio. Tu mihi dicis: Ubi est vacca cum cornibus? Ego respondeo: Ecce vacca sine cornibus! Me dormiente latro abstulit cornua. Tu dicis: miser, numquid centum oculos habes? Quomodo erat, quod omnes dormierunt et latro cornua abstulit? Hoc est mendacium. Et sic filius mortis sum ego, quia propter diversos oculos vacca cum cornibus erat mihi tradita, ut vigilarem. Istam viam nolo accipere. Si dicam: 'Vendidi vel dedi,' ero proditor et falsus domino meo. Viam istam capere nolo." Dixit Mercurio: "Perge viam tuam, quia nihil a me obtinebis!" Mercurius haec audiens recessit illo die. Sed die altera cum arte musicali et instrumento suo venit. Qui cum venisset, coepit cum Argo fabulas narrare, deinde cantare, cordas cythare percutere, donec Argi oculi dormire coeperunt. Duo post duos dormierunt. Quod cernens Mercurius caput Argi ipso dormiente protinus amputavit et vaccam cum cornibus rapuit et secum duxit.
Cap. 35. De fonte et sicca terra.
Plinius narrat, quod est quaedam terra, in qua nec ros nec pluvia descendit. Unde maxima est ibi siccitas et defectus aquae. Ibi est tantum unus fons, qui aquam in profundo habet. Unde cum ibidem homines aquam volunt habere, accedunt ad fontem cum omni genere musicorum, quod habent, et circuunt fontem. Dulcem faciunt melodiam. Post melodiam aqua ascendit ad os fontis et fluit in abundancia. Et sic homines aquam capiunt et recedunt.
Cap. 36. De eo, qui nomen suum perpetuare voluit.
Valerius narrat, quod quidam nobilis sapientem consuluit, quomodo posset nomen suum perpetuare. Respondit, quod si virum illustrem occideret. Quo audito Philippum, Alexandri patrem, occidit, ut nomen acquireret sibi. Sed ille misera morte mortuus est.
Cap. 37. De Amone, quem nautae volebant occidere.
Refert Agellinus de Amone, qui cum ditissimus esset et transire vellet de uno regno ad aliud, conduxit navem. Sed nautae pro pecunia sua eum occidere volebant. Sed ipse ab eis inpetravit, ut prius canere posset. Ad cuius cantum delphinus, qui in cantu hominum delectatur, eum suscepit et ad terram portavit. Et dum nautae eum mortuum crederent, ipse apud regem eos accusavit, qui coram rege positi vincti sunt et damnati. Ipse vero de angustia liberatus est.
Cap. 38. De rege, quem inimici veneno interfecerunt.
De quodam rege narratur, quem inimici cogitabant occidere, et quia potens erat rex, veneno perdere voluerunt. Venerunt ad eum aliqui simplici veste, ubi manebat iuxta civitatem, quia ibi erat fons aquae; de quo rex multotiens bibebat, quia ceteros liquores abhorrebat propter infirmitatem. Fontem vero intoxicaverunt undique. Rex vero ignorabat, quod fons fuisset venenatus, bibit, sicut solitus erat, et mortuus est.
Cap. 39. De lapide magnete et lapide eamundo.
Dicit Isidorus, quod est quidam lapis, qui magnes vocatur, qui ferrum ad se trahit. Sed est alius lapis eamundus. Est de maiori fortitudine. Unde per suam fortitudinem facit ferrum ad eum revertere et magnetem dimittere.
Cap. 40. De bestiis.
Basilius dicit in hexameron, quod quaedam bestiae sunt ordinatae ad laborandum et non valent ad comedendum, sicut equus, mulus et asinus. Aliae bestiae sunt ordinatae ad comedendum et nihil valent ad laborandum, sicut oves, porci, gallinae, aucae, pavones. Sunt etiam aliae bestiae, quae nihil valent nec ad comedendum, nec ad laborandum, sed ad domum custodiendam, purgandam, ut canes, catti: canes custodiunt, catti purgant.
This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University.