For the complete text, see the ebook edition at this link.
Cap. 41. De rege et milite animalia destruente.
Erat quidam rex potens valde, qui quandam forestam fecerat et eam muro vallavit, in qua diversa genera animalium posuit, in quibus multum delectabatur. Erat quidam miles, qui proditor inventus est. Unde propter sua scelera omnibus possessionibus ac bonis suis privatus est. Ille vero de terra sua expulsus providit sibi IV genera canum et multa retia, ut animalia regis destrueret. Nomina canum haec erant Rycher, Euvilemyn, Hanegif, Ebandyn, Tristuvel, Egloffyn, Beamys, Etenelin. Per istos canes et retia destruxit quasi omnia animalia. De qua destructione contristatus est rex valde.
Cap. 42. De rege et dicto Caesare.
Legitur in gestis Romanorum, quod erat quidam senex valde princeps Romanorum, nomine Pompeius, qui duxit filiam cuiusdam nobilis, qui Caesar vocabatur. Hi duo convenerant inter se, quod totius orbis dominium suo imperio subiugarent. Accidit, ut Pompeius mitteret Caesarem ad expugnandum plagas diversas, quia iuvenis erat et ipsum decuit laborare; ipse autem tamquam principalis custodiret civitatem romanam et plagas illas. Praefixit tamen sibi certum tempus redeundi sub spatio quinque annorum; quod si non faceret, iure suo perpetuo privaretur. Caesar autem exercitum collegit et ad illas partes perrexit. Inveniens homines bellicosos, quos non potuit in praefixo tempore superare, malens Pompeium offendere quam bellum dimittere ex capite proprio alienavit se aliis quinque annis. Quod graviter portans Pompeius interdixit sibi civitatem romanam, ita quod non auderet ad eum ulterius appropinquare. Caesar autem, finito bello iter arripuit versus Romam. Venit per quandam aquam cum exercitu suo, quae quidem aqua vocabatur Rubicon. Et apparuit ei quaedam imago magna stans in medio aquae et loquebatur ad Caesarem dicens: "Caesar, si venias pro pace romana, liceat tibi usque huc venire; sin autem, non praesumas intrare!" Cui Caesar respondit: "Semper ego militavi et paratus fui omnes labores sustinere pro honore civitatis romanae ampliando et semper volo, diis meis testibus, quos adoro." His dictis imago disparuit. Post haec statim Caesar percusso dextrario flumen transivit. Sed cum pro transito flumine stetisset, ex alia parte mox ait: "Hic pacem temerataque iura relinquo." Et ab illo die non cessavit Pompeium persequi et, in quantum potuit, destruere nitebatur.
Cap. 43. De consuetudine et candela.
Narratur, quod antiquitus erat mos Romanis, quod, quando castrum vel civitatem aliquam obsedebant, unam candelam certae mensurae primitus accendebant et, quamdiu candela ardebat, parati erant omnes ad pacem recipere et ad concordiam. Sed postquam candela consumpta fuerat, omnes iustitiae severitatem exercebant in hostes suos, nec cum aliquo, licet omnia bona sua daret, misericordiam facere voluerunt.
R
Cap. 44. De rege expulso.
Refert Iustinus, quod cives Lacedemoniae semel conspiraverunt contra regem suum et praevalentes contra eum de civitate sua expulerunt eum et regno. Accidit tunc temporis, quod rex Persarum eandem moliebatur destruere civitatem. Rex autem expulsus civitatem suam quamvis ingratam non potuit non amare. Cum autem explorasset et didicit machinationem regis Persarum contra civitatem suam Lacedemoniam, cogitavit, quomodo posset latenter et prudenter intimare totam machinationem regis Persarum civitati praedictae. Acceptis tabulis nudam scripsit in eis totam machinationem et una cum hoc unam informationem specialem, quomodo possent resistere et defendere civitatem contra eum. Et cum totum scripsisset, quod volebat, superlinivit scripturam suam cera et accepto nuntio fide digno direxit eas ad magistratus civitatis. Sed tabulis receptis et diligenter inspectis nulla littera apparebat, sed tantummodo cera plana. Quaestio facta est de tabulis in communi, ut unusquisque diceret imaginationem suam, quid esset de tabulis faciendum; sed non est inventus, qui earum posset aperire intellectum. Accidit autem, quod soror dicti regis audita perplexitate istarum tabularum petiit a magistratu, ut posset eas videre. Quibus prudenter inspectis coepit calliditate feminea parum de cera elevare, statimque apparuit littera occultata. Cumque plus de cera elevasset, plus de littera apparebat. Sicque tota cera deleta legi poterat, quidquid erat ei scriptum. Et sic erat civitas liberata.
Cap. 45. Contra potentes.
Narrat Augustinus, quod Egyptii olim volebant deificare Isidem et Serapem. Isto modo processerunt. Primo legem sanxerunt, quod quicumque diceret eos esse homines vel aliquid de eorum genealogiae narraret, capite plecteretur. Statimque duas imagines statuerunt. Secundo, ut lex praedicta nullum lateret, in omni templo, ubi eorum imagines colebantur, semper iuxta eas ponebatur unum parvum idolum habens digitum suum labiis applicatum, ut per hoc faceret signum silentii ingredientibus illa templi (sic), ut sic ab omnibus veritas taceretur.
Cap. 46. De hereditate.
Narratur, quod erat quidam rex Medorum , qui unicum filium habuit heredem. Filius deliquit in patrem; pater eum fugavit. Hoc facto filius fugit ad regem Persarum, inimicum et aemulum patris sui, et iuravit ei, quod teneret cum eo paratus ad mortem pro eo et, si necessitas hoc requireret, contra patrem suum proprium. Tandem ortum est bellum inter dictos reges. Proelium aggrediunt, et ex assensu mutuo duo reges soli simul pugnaverunt. Accidit, ut rex Medorum vulneraretur, graviter usque ad sanguinis effusionem. Quod videns filius eius considerans, quod sanguis proprius effunderetur, statim accurrit ad patrem et pugnavit pro eo contra dominum suum et vicit eum. Hoc facto dominus suus reliquit eum, quia non tenuit pactum. Et ipse tunc rediit ad patrem suum et veniam petivit. Et sic pax est reformata et hereditas sibi restituta.
Cap. 47. De toxicatione.
Refert Augustinus, quod moris erat antiquitus, quod corda imperatorum post mortem eorum comburerentur et cineres in eminentiori loco locari deberent. Contigit autem, quod quidam moriebatur, cuius cor non potuit concremari. Multis autem super hoc mirantibus, omnes rhetores et sapientes illius provinciae citaverunt, et ab eis causam inquirentibus tandem dixerunt, quod imperator ille fuisset intoxicatus et propter latens venenum accendi non potuit cor illius. Tunc illi extrahentes cor illius de igne apposuerunt thyriacum sicque venenum fugaverunt. Et cum iterum cor ad ignem poneretur, mox in cineres est redactum.
Cap. 48. De mage et mundo.
Narratur de quodam mago, qui habuit quendam ortum pulcherrimum, in quo tot erant flores redolentes, tot fructus suaves, tot divitiae et deliciae, quod delectabile fuit ibi esse. Hunc locum nunquam volebat ostendere nisi fatuis et inimicis suis. Et cum essent introducti, viderunt tot et tanta gaudia, quod admirabantur. Quaesierunt, ubi essent; responsum est eis, quod in paradiso.
Cap. 49. De obtentu misericordiae.
Narrat Eusebius in chronicis de quodam imperatore, qui populum romanum in maxima aequitate rexit nulli parcens, tam divitibus quam pauperibus. Senatores romani propter hoc eum imperio privaverunt et tamquam pauperem fugere compulerunt. Ille statim accessit ad Constantinum et cum eo stetit itaque sapienter et tam strenue habuit, quod post eum electus fuit in imperatorem. Qui congregato exercitu Romam obsedit. Et cum Romani evadere non possent, quin ab eo caperentur, inito consilio primo miserunt ad eum seniores civitatis, qui nudis pedibus et distincti coram eo se prostraverunt misericordiam petentes. Qui cum obtinere non possent, iuvenes eorum miserunt. Nec illi expedire potuerunt. Tertio mulieres; et non valuerunt. Ultimo sibi miserunt parentes suos, quos habuit in civitate simplices. Inter quos mater eius affuit, quae denudans pectus ostendit ei ubera, quae suxerat, ventrem, in quo iacuerat, pectus, ad quod caput inclinaverat. Quod cum videret imperator, naturali amore compatiens totaliter offensam remisit.
Cap. 50. De vidua et tyranno et tribas regibus.
Quaedam domina erat nobilis, quae patiebatur multas iniurias a quodam tyranno, qui vastavit eius tenenta et terram. Illa vero cottidie lacrimas emisit et in amaritudine posita est. Accidit, quod venit quidam peregrinus iuxta eam, ubi manebat: vidensque eius desolationem pietate motus bellum pro ea dedit eo pacto, quod, si in bello moreretur, baculum eius et peram privatim in camera sua custodiret, ut eius memoriam haberet et sibi grata esset. Peregrinus vero ad bellum acceptans tyrannum devicit et ipse in proelio vulneratus occisus est. Quo audito domina fecit, quod promisit. Sed postea venerunt ad istam dominam tres reges eam in uxorem petentes. Ista intra se cogitabat: "Forte isti tres reges cameram meam volunt intrare. Verecundum erit mihi, quod ibi videbunt baculum peregrini et peram." Quae iussit ea amovere nec ibi ultra comparere. Sic pacti sui oblita et ingrata facta est.
This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University.