For the complete text, see the ebook edition at this link.
Cap. 21. De statua Danielis.
Habetur Danielis secundo: Daniel vidit statuam, cuius caput erat ex auro purissimo, pectus et bracchia de argento, venter et femora de aere, tibeae autem ferreae, pedum quaedam pars ferrea et quaedam pars fictilis. Daniel istam statuam videbat, et abscisus est lapis sine manibus, et percussit statuam in pedibus ferreis et fictilibus et comminuit eos.
Cap. 22. De rege, qui filio pigritiori regnum disposuit.
Pollemius in civitate Babyloniae regnavit, qui tres filios habebat, quos multum dilexit. Unde per se cogitabat de regno suo disponere. Vocavit tres filios suos coram se et ait: "Quis vestrum est pigritior? Ille regnum meum post decessum meum occupabit." Ait primus: "Domine, ergo mihi debetur regnum, et haec est ratio. Adeo piger sum, quod, quando ad ignem sedeo, prius crus in eo comburi permitto, quam illud retraham ab ignis incendio." Ait secundus filius: "Ego sum aptior ad regnandum; nam cum funem in collo habeam et mox suspendi debeam et gladium in manu teneam, propter magnam pigritiam ad scindendum cordam non porrigo manum meam." Ait tertius: "Domine, ego regnare debeo, quia in pigritia ceteros antecedo. Resupinus enim in lecto iaceo, et stillat super utrumque oculum aqua, et propter summam pigritiam a stratu meo non me remoueo ad partem dextram vel sinistram." Rex cum hoc audisset, ei regnum legavit, reputans eum pigritiorem.
Cap. 23. De basilisco et speculo.
Alexander regnavit, qui dominium totius mundi obtinuit. Accidit semel, quod grandem exercitum collegit et quandam civitatem obsedit; qui in eodem loco plures milites et alios sine aliquo vulnere amisit. Cum vero de hoc admiraretur, philosophos vocavit et ait eis: "Magistri, quomodo potest hoc esse, quod subito sine vulnere milites mei moriuntur?" At illi: "Mirum non est. Est quidam basiliscus super murum, cuius aspectu milites inficiuntur et moriuntur." Ait Alexander: "Et quale remedium est contra basiliscum?" Cui dixerunt: "Optimum ponatur speculum elevatum intra exercitum et murum, ubi est basiliscus; et cum basiliscus in speculo respexerit, reflexus eius intuitus ad se ipsum redibit, et sic morietur." Et sic factum est.
Cap. 24. De tribus militibus occisis.
Gracchus regnavit, qui erat inter omnia iustus, nec precibus poterat devinci, quin iustitiam pro loco, pro tempore exerceret. Accidit semel, quod aliqui apud eum quendam militem accusabant de morte alterius militis in ista forma: "Duo ad quoddam bellum perrexerunt, et nullum bellum erat commissum. Unus, scilicet iste miles, sine altero rediit; et ideo dicimus, quod iste eum per viam occidit." Centurio cum hoc audisset, sententiam dedit, ut miles ad supplicium duceretur. Cum autem ductus fuisset, viderunt illum militem vivum, pro quo fuit adiudicatus. Ambos ad iudicium reduxerunt. Iudex iratus dixit primo militi: "Iubeo te interfici, quia damnatus es." Secundo dixit: "Et te similiter, quia causa mortis istius militis fuisti." Et dixit tertio militi: "Etiam te, quia missus militem occidere non oboedisti."
Cap. 25. De uxore militis et serpente.
Fulgentius regnavit, in cuius regno erat quidam miles, nomine Studer, qui uxorem pulchram accepit, sed stultam. In cuius domo quidam serpens habitabat in quadam camera. Miles vero torneamenta et hastiludia frequentabat, in tantum quod devenit ad magnam egestatem. Unde flevit amare et quasi de ipso desperatus. Serpens vero videns eius dolorem, data est ei a deo vox et ait: "Cur fles? Fac secundum meum consilium et post factum non paenitebis! Singulis diebus mihi de lacte ministres, et te ditabo." Miles haec audiens ei fideliter hoc adimplere promisit. Statim infra tempus breve ditatus est valde et habebat prolem pulcherrimam et possessiones magnas. Accidit una die, quod uxor sua ei dicebat: "Domine, ut credo, iste serpens multa bona possidet in camera, in qua iacet. Consulo, ut occidatur, et bona omnia obtinebimus." Ille vero ad instinctionem mulieris malleum portabat, ut serpentem occideret, in una manu et lac habebat in vase in altera manu. Cum vero vas lactis serpens videret, extra "cameram caput extendit, ut lac lamberet more consueto. Miles vero grandi ictu ad serpentem percussit; sed serpens caput retraxit, et mallei ictum vas suscepit. Statim cum talis proditio fuisset facta, prolem et omnia bona miles amisit. Ait ei uxor: "Heu mihi, malum consilium tibi dedi! Sed perge modo ad foramen serpentis et humilia te sibi, et forte dabit tibi gratiam iterato bona recuperando!" Perrexit miles ad cameram serpentis et flevit amare, petens gratiam, ut per eum, sicut prius, ad divitias sit relevatus. Ait serpens: "Modo video, quod stultus sis, quia non potest esse, quin ille ictus magnus mallei, quem vas suscepit loco capitis mei, veniret ad memoriam meam; et etiam, quomodo occidi prolem tuam, occurreret tibi, et omnes divitias tibi abstuli, et sic nulla pax stare posset." Ille vero recessit contristatus et semper postea in egestate vixit.
Cap. 26. De ciconia adulterata.
Quidam miles erat, qui castrum pulcherrimum habebat, in quo cyconiae duae nidificabant. Sub castro erat fons clarus, in quo cyconiae balneari solebant. Accidit, quod femella pullos produxit, masculus vero per terram volabat, ut cibum colligeret. Illo absente femella adulterata est. Statim, antequam masculus veniret, ad fontem descendit, ut se lavaret, ne masculus foetorem adulterii sentiret. Miles cum saepius illud vidisset, admirabatur. Accidit semel, quod, cum fuisset adulterata, miles fontem clausit, ne cyconia balnearetur. Illa vero cum fontem clausum videret, ad nidum reversa est. Masculus veniens, sentiens in ea foetorem adulterii, volavit et infra diem naturalem secum multitudinem cyconiarum duxit, et in praesentia militis cyconiam adulteratam devorabant.
Cap. 27. De muliere adulterata.
Iustinus in civitate romana regnavit, qui statuit pro lege, quod quicumque aliquam virginem raperet, si aliquis de manu raptoris eam liberare posset, in uxorem eam duceret, si ei placeret. Accidit, quod quidam tyrannus rapuit quandam virginem duxitque ad quandam forestam et deflorabat. Hoc facto volebat eam occidere. Illa vero voce alta clamabat. Miles vero quidam generosus, cum a casu per eandem forestam equitaret et vocem eius audisset, percussit equum cum calcaribus et ad eam venit. Causam clamoris quaesivit. At illa: "O domine mi, propter dei amorem mihi succurrite! Iste me defloravit ac rapuit et, quod peius est, me occidere proponit." Ait raptor: "Domine, uxor mea est et alium fugit propter adulterium; ideo eam occidere volo." Ait miles: "Signa manifesta video, quod eam vi rapuisti ac deflorasti; ideo pro ea contra te pugnare volo." Statim ambo ad invicem pugnabant, diros ictus ad invicem dederunt, sed miles victoriam obtinuit, tamen graviter vulneratus . Obtenta victoria ait miles mulieri: "Numquid tibi placet, quod te in uxorem ducam ? Et ego te cum solemnitate desponsabo." quae ait: "Etiam, domine, et super hoc fidem meam do vobis." Fide data ait: "In castro meo per aliquot dies permanebis, quia ad amicos meos pergo et de omnibus necessariis pro nuptiis celebrandis providebo." Quae ait: "Praesto sum per omnia voluntati vestrae subici." Miles ei vale fecit. Illa ad castrum eius perrexit. Dum autem miles extra patriam fuisset, ut convivia praepararet, tyrannus ad castrum militis accessit, in qua puella erat. Pulsabat; illa vero introitum negavit. Tyrannus vero incepit multa promittere et eam in uxorem honorifice ducere. Illa vero dictis eius credens eum introduxit, et ambo nocte illa simul dormierunt. Miles post mensem rediit, ad ianuam castri pulsabat. Puella ei non respondit. Ille haec videns cum cordis amaritudine dixit: "O bona puella, ad memoriam reduc, quomodo te salvavi a morte, et mihi fidem dedisti. Loquere mihi, bona puella, et ostende mihi faciem tuam!" Illa vero quandam fenestram aperuit et ait: "Ecce ego sum! Iam non proponas, quidquid placet." Qui ait: "Miror de te, quod ignoras, quid et quantum pro te fecerim, cum vulnera diversa pro te acceperim. Si mihi non credis, corpus tibi ostendam." Statim vestimenta deposuit et ait: "Ecce, carissima vulnera diversa, quae recepi pro vita tua! Aperi ergo mihi ianuam, ut te mihi accipiam in sponsam!" Illa vero faciem ab eo avertit et ianuam non aperuit. Miles cum haec audisset, iudici est conquestus et pro se legem allegavit dicens: "Raptam liberans ducat eam, si vult! Ego eam liberavi de morte raptoris; ideo peto eam in uxorem." Iudex haec audiens pro muliere et raptore misit. Qui cum venissent, ait iudex raptori: "Carissime, numquid istam mulierem rapuisti, et iste miles de manibus tuis eam liberavit?" At ille: "Etiam, domine." "Ergo secundum legem pro sua voluntate uxor eius erat. Quare post hoc de uxore alterius te intromisisti, quando castrum eius intrasti?" Ille vero obmutuit. Conversus ad mulierem dixit: "O tu puella, iure duplici uxor istius fuisti; primo quia te de manu raptoris liberavit, secundo quia sibi fidem dedisti. Quare ergo post haec ianuam castri non aperuisti et eum introduxisti?" Illa vero non poterat respondere. Iudex statim sententiam dedit, ut ambo in patibulo suspenderentur. Et sic factum est. Omnes vero iudicem laudabant, qui talem sententiam dedit.
Cap. 28. Divisio fratrum ex libera et ex ancilla.
Narratur, quod lex fuit, quod frater senior hereditatem divideret et iunior eligeret. Cuius ratio erat, quod maioris discretionis est dividere quam eligere, senior autem discretior esse debet. Alia lex fuit, quod liceret, filium ex ancilla hereditatem portare sicut filii liberi. Contigit ergo duos fratres, unum de libera, alium de ancilla, hereditatem dividere. Frater vero senior sic divisit: ex una parte totam hereditatem posuit et ex alia matrem fratris sui. Frater autem praelegit matrem et hereditatem dimisit sperans de curialitate fratris sui; sed ab eo nihil obtinebat. Adiit iudicem, fratrem accusavit, quod eum ab hereditate exclusisset. Respondit frater suus et dixit, quod non eum decepisset, quia ille, qui eligit, non qui dividit, circumscribit.
Cap. 29. De civitate obsessa et curialiter liberata.
Quidam princeps erat, nomine Cleoninus, cuius populus in civitate quadam claudebatur obsessus. Volens autem caute populo suo consulere, quid eis utilius expediret, praecepit, ut unus de militibus suis obsidionem accederet, qui obsidentibus insultum praeberet. Ordinavit, quod in telis suis, lanceis et sagittis artificialiter scriberetur: "Confortamini in domino et estote fideles in obsidione! In proximo Cleoninus venio et obsidionem amovebo."
Cap. 30. De principe, qui adversarios toxicavit.
De quodam principe narratur, qui, cum omnibus viribus suis non posset hostes devincere, fecit hanc cautelam. Simulavit fugam et castra sua cum victualibus hostibus dereliquit. In quibus dolea multa plena vino infecta dimisit per semen cuiusdam herbae, ita quod homo bibens de vino illo statim obdormivit. Scivit etiam hostes esse famelicos et gulosos, qui semper vinum cum gaudio ad votum suum biberent. Statimque quasi semimortui dormire compellebantur. Super quos principes redeuntes omnes ad libitum occiderunt.
This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University.