Confucius (551 - 479 BCE)

DISSERTAE SENTENTIAE

Confucius' Analects in Latin

Auctore P. Angelo Zottoli, S.J., 1879 CE

Paedagogica Index

  

Confucius Analects in Latin

  

Sic liber inscribitur, quod sententias plerumque contineat, quas Confucius suis cum discipulis edisseruit. Abrupta sunt effata, sensusque ita quandoque concisus, ut attentionis aciem, nisi acuatur, facile fallat. Decem sunt capita in viginti partes dispertita: priora quinque superiorem libri partem conficiunt, cetera inferiorem.

  


T   *1   2   3   4   5   6   7   8   9   10  


  

CAPUT PRIMUM.

1. Confucius ait: studere sapientiae et jugiter exercere hoc, nonne quidem jucundum? Et si erunt sodales ex longinquo loco venientes, nonne quidem laetaberis? Si non, ab aliis nesciri et non indignari, nonne etiam sapientis est?

2. Yeou tse ait: sic facti homines, qui parentes colant fratresque majores, et tamen ament se opponere superioribus, rari sunt: at qui non ament repugnare superioribus, et tamen ament facere seditionem, nondum ii extiterunt. Sapiens intendit rei fundamento; fundamento constituto, rei ratio enascitur: illa observantia in parentes et fratres, annon ipsa est exercendae pietatis fundamentum?

3. Magister ait: comptis verbis et ementita facie homines, raro sunt pietate praediti.

4. Tseng tse ait: Ego quotidie de tribus examino meipsum: an pro aliis quid tractaverint, et non fuerim fidelis; an cum amicis versatus, non fuerim sincerus; an traditam disciplinam haud factitaverim.

5. Confucius ait: dirigens mille quadrigarum regnum, accurat negotia et est sincerus, moderatur expensas et amat alios, utitur populo in tempore.

6. Philosophus ait: minor natu, domi quidem colat parentes, extra autem colat majores, sit sedulus et verax, universali amore prosequatur omnes, at arctius jungatur probis, et si actione functus habeat superstites vires, tunc utetur ad studia liberalia.

7. Tse hia ait: prosequendo sapientes mutans voluptatum armorem, serviendo parentibus sciens exhaurire suas vires, serviendo principi valens devovere suam personam, cum amicis versatus loquens cum sinceritate, licet dicatur nondum studuisse sapientiae, ego certe dicam illum studuisse.

8. Philosophus ait: Probus vir, non gravis, jam carebit auctoritate, et studia jam erunt sine soliditate: caput sit fidelitas et veracitas, nullumque habeas amicum haud similem tibi ipsi, et si erras, tunc ne formides emendari.

9. Tseng tse ait: si observes officia extrema et commemores remote defunctos, populi pietas redibit ad liberalitatem.

10. Tse k'in petiit a Tse kong dicens: Magister perveniens in aliquod regnum, profecto cognitionem capit ejus gubernii; petitne illam an vero datur ipsi? Tse kong ait: Magister comitate, probitate, reverentia, moderatione, obsequentia utitur ad obtinendam illam; magistri de iis petitio, an non illa vero differt ab aliorum de iis petitione?

11. Philosophus ait: patre superstite, inspice illius animum; patre defuncto, inspice ejus actiones; si tribus annis nihil immutaverit a patris documentis, poterit vocari filius pius,

12. Yeou tse ait: rituum praxis facilitatem habet potissimam; antiquorum regum instituta inde sunt celebria, et parva et magna emanarunt inde. At est aliquid non agendum: unice videre facilitatem statimque prosequi, quin juxta ritum illam modereris, equidem non est agendum.

13. Yeou tse ait: promissum accedat ad aequitatem, et fides poterit praestari; obsequium congruat cum ritibus, et arcebis verecundiam et dedecus; in adhaerendo, ne omittas qui expetendi sunt, et sic poteris diu inniti.

14. Philosophus ait: sapiens qui vescendo non quarit saturitatem, in mansione non quaerit commoda, est impiger in negotiis et circumspectus in verbis, adit praeditos virtute ut dirigatur, poterit dici amare sapientiae studium.

15. Tse kong ait: esse pauper et non adulator, dives et non superbus, quomodo? Confucius reponit: bene est; sed nondum sicut qui sit pauper et laetus, dives et amans urbanitatem. Tse kong ait: Carmen (I. 55.) habet: "sicut secans et sicut limans ebur, sicut caelans et sicut expoliens gemmas": id nonne hujusmodi sensus est? Confucius subjungit: Se scilicet, et tunc potero simul disserere versus: monui de praecedentibus, et jam assequitur subsequentia.

16. Philosophus ait: non angor alios non meipsum cognoscere, angor non cognoscere alios.

PARS POSTERIOR.

1. Philosophus ait: Gerens gubernium per virtutem, est sicut polare sidus, quod manet in suo loco, et omnes stellae obvertuntur illi.

2. Philosophus ait: odae tercentae: unico verbo ad complectendum eas dicerem: mens careat obliquitate (IV. 32).

3. Philosophus ait: si ducas illum per civiles leges, et componas illum per poenales leges, populus sibi cavebit, at carebit pudore: si ducas illum per virtutem, et contineas illum per ritus, habebit pudorem atque adeo fiet rectus.

4. Philosophus ait: ego decem et quinque natus, tunc animum applicavi ad magnam scientiam: trigesimo anno, tunc firmus constiti; quadragesimo, jam non haesitabam; quinquagesimo, tunc novi coeli providentiam; sexagesimo, auris facilis erat ad intelligendum: septuagesimo, tunc sequebar quod cor desiderabat quin transgrederer regulam.

5. Mong i tse quaesivit de pietate filiali: philosophus ait: nihil transgredi. Fan t'che aurigante, Confucius monuit eum dicens: Mong suen quaesivit de pietate a me; ego respondens dixi: nihil transgredi. Fan t'che ait: quid significat? Confucius ait: viventibus, servias ipsis juxta ritus; mortuos, sepelias eos juxta ritus, et lites eis juxta ritus.

6. Mong ou pe interrogavit de filii pietate: Confucius ait: parentes unice de illius infirmitate solliciti.

7. Tse yeou interrogavit de pietate filiali. Confucius ait: nunc temporis pietas filialis scilicet significat posse subministrare; at quoad canes et equos, aeque possunt habere alituram: si non venereris, in quo erit discrimen?

8. Tse hia quesivit de pietate filiali: Philosophus ait: oris alacritas, difficilis; quod si habeant negotia, et juniores puerique subeant illorum laborem, iisque habentibus potum et cibum majores natu alimententur, an vero hoc reputabitur pietas filialis?

9. Philosophus ait: Ego cum Hoei loquor tota die, non contradicit quasi esset stolidus: cum recesserit, examino ejus privatam actionem, et nihilominus par est ad splendidam executionem: Hoei porro non est stolidus.

10. Philosophus ait: respice quid talis agat, observa ejus quale motivum, examina quo ille delectetur; homo qui unquam latebit? Homo qui poterit occultari?

11. Philosophus ait: recole antiqua et hinc deduc nova, et poteris fieri praeceptor.

12. Philosophus ait: Sapiens non est unius usus vas.

13. Tse kong quaesivit de sapiente: Confucius ait: prius agit quae dicit, et postea verba rem sequuntur.

14. Philosophus ait: Sapiens est universalis et non factiosus; vulgaris homo est privati affectus, non universalis benevolentiae homo.

15. Confucius ait: addiscere quin reflectas, tunc evanescet: reflectere quin addiscas, id erit periculosum.

16. Philosophus ait: applicari ad insolitas doctrinas, id est detrimentosum.

17. Philosophus ait: Yeou, doceam te scientiam? quod scis reputes id scire, quod nescis reputes nescire, hoc est vere scire.

18. Tse tchang in addiscendo aspirabat ad magistratus stipendia. Confucius ait: multis auditis sepone incerta, et caute dicas reliqua; tunc modicum errabis: multis visis, omitte minus tuta, et caute agas quae supersunt; tunc pauca poenitenda: in verbis pauca errata, in actionibus pauca poenitenda; en stipendium in his consistit.

19. Ngai regulus interrogans ait: quid agam ut populus acquiescat? Confucius respondens ait: eleva probos, abdica omnes perversos, tunc populus acquiescet: si elevas pravos et dejicis omnes probos, tunc populus non acquiescet.

20. Ki kang tse petiit: ut populus revereatur, sit fidelis, sicque ad virtutem excitetur, quo id fiet pacto? Confucius ait: praesis illi cum gravitate, tunc reverebitur; serva pietatem et clementiam, tunc erit fidelis; promove bonos et instrue debiles, tunc excitabitur.

21. Quidam alloquens Confucium ait: Magister, quare non geris gubernium? Confucius ait: annales (IV. 21.) nonne memorant pietatem?Scilicet pietatem et benevolentiam in fratres, extende ad habendum gubernium, hoc etiam est gerere gubernium; quomodo illud unum censebitur gerere gubernium?

22. Philosophus ait: homo qui tamen careat veracitate, nescio qui constabit: magnum plaustrum sine boum jugo, et parvus currus sine equorum jugo, illa quo pacto agentur?

23. Tse tchang petiit an decem dynastiarum detur praenotio: Confucius reponit: Yn innitebatur in dynastiae Hia principiis, et quod dempsit vel addidit, potest sciri: Tcheou innixa in dynastiae Yn disciplinis, et quod demit vel addit, jam potest sciri: quae forte succedent dynastiae Tcheou, licet centum essent dynastiae, possunt praesciri.

24. Philosophus ait: si non sit proprius genius, et tamen lites illi, adulatio est. Si vides esse aequum et non agis, cares fortitudine.

perge...     

  


  

  

top

  

navigation bar
latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

  

© Claude Pavur 1997 - 2009 at  Saint Louis University.

  

pagekeeper