Confucius (551 - 479 BCE)

DISSERTAE SENTENTIAE

Auctore P. Angelo Zottoli, S.J., 1879 CE


Paedagogica Index

  

Confucius Analects in Latin

  


T   1   2   3   4   5   6   7   *8   9   10  


  

CAPUT OCTAVUM.

1. Wei Ling regulus percunctatus est strategiam a Confucio. Confucius respondens ait: sacrificarum lancium pyxidumque res, has quidem olim audivi; legionum turmarumque res, nondum eas didici: postero die statim abiit. Dum esset in regno T'chen intercepta annona: qui comitabantur infirmati sunt, et nemo poterat surgere. Tse lou indignationem prodens ait sapienti etiam accidit angustari? Confucius respondet: sapiens certe angustatur, at vulgaris homo angustatus statim diffluit (3).

2. Philosophus ait: Se, tune hominem me censes, qui multa didicerit eaque retinuerit? Respondens ait: ita; an aliter est? Ait: aliter: ego per unum pervado totum (4).

3. Philosophus ait: Yeou, noscentes virtutem, pauci.

4. Philosophus ait: nihil agens et tamen recte gubernans, is nonne Choen fait? Ille quid agebat? Recte se componens, recta spectabat australem oram et nihil aliud.

5. Tse tchang petiit de libero agendi cursu. Confucius respondit: sermo sit fidelis et verax, actio seria et matura, et vel in australium borealiumque barbarorum regno cursum habebit. Si verba careant fidelitate et veracitate, et opera non sint seria et cauta, vel oppido aut pago, qui unquam cursum habebunt (1)? Cum stas, tunc conspice ista constare in conspectu: insidens currui, tunc contemplare ista adhaerere ad jugum: ita, et tunc demum cursus liber erit. Tse tchang ista inscripsit in zomae fimbria (2).

6. Philosophus ait: Proh quam rectus, Wei historiographus Yu! Cum regni viget ordo, instar est sagittae; cum regni jacet ordo, instar sagittae est. Proh quantae sapientiae Wei magistratus Kiu pé yu! Si regno viget ordo, tunc munere exercet; si regno jacet ordo, tunc potest colligere et recondere illam.

7. Philosophus ait: si par est quicum loquaris, et non cum ipso loqueris, perdis hominem: si non est par quicum loquaris, et cum ipso loqueris, perdis verba: prudens non perdit hominem, et etiam non perdit verba.

8. Philosophus ait: cordatus vir et perfectus homo, nullus quaerit vivere ut officiat virtuti; datur qui profundit vitam, ut consummet virtutem.

9. Tse kong quaerit qui evaderet perfectus. Confucius ait: artifex volens perficere suum opus, profecto prius acuit sua instrumenta. Immorans aliquo regno, servias ejus magistratuum sapientioribus, consocieris ejus litteratorum probioribus.

10. Yen yuen consulit de administrando regno. Confucius respondit induc dynastiae Hia calendarium: conscende dynastiae Yn currum: indue dynastiae Tcheou tiaram: musica vero sit Concordia pantomimica; rejice regni Tcheng cantiones, ablega garrulos assentatores; Tcheng cantiones sunt voluptuosae, garruli assentatores periculosi (3).

11. Philosophus ait: homo hand longe praemeditans, profecto habet prope moerorem.

12. Philosophus ait: Proh actum est! ego nondum vidi amantem virtutis sicut amatur formositas.

13. Philosophus ait: Lou minister Tsang wen tchong, an non is furans est dignitatem? perspectam habet Lieou hia hoei illius sapientiam, et tamen non secum evehit.

14. Philosophus ait: in seipsum graviter, leviter autem animadvertendo in alios, sic procul arcebis odia.

15. Philosophus ait: qui non dicat: quomodo hoc, quomodo illud (1); ego non habeo quod ipsi faciam jam (2).

16. Philosophus ait: turmatim convenientes tota die, si verba non attingant aequitatem, sed ament producere privatam prudentiam, proh! quanta insunt difficultate!

17. Philosophus ait: vir sapiens aequitatem assumit pro basi, cum ritu exercet illam, in demissione patefacit illam, per sinceritatem perficit illam. O vere sapientem (3)!

18. Philosophus ait: sapiens angitur se nihil posse, non aegrescit quod alii non ipsum noverint.

19. Philosophus ait: sapiens aegre fert excedere vita quin suum nomen sit laude dignum.

20. Philosophus ait: sapiens quaerit a se, vulgaris homo quaerit apud alios (4).

21. Philosophus ait: sapiens est gravis sed sine offensione, est socialis sed sine partium affectu.

22. Philosophus ait: sapiens nec ob verba elevat hominem, nec ob hominem rejicit verba (5).

23. Tse Kong interrogans ait: estne unum verbum quod possit per totam vitam peragi? Confucius ait: nonne illud est Charitas? Tibi quod non vis, ne conferas in alios.

24. Philosophus ait: ego quoad alios, an ullum exaggerate deprimo, an ullum exaggerate laudo? Et si sit quem exaggerate laudem, is habet quod expertus sum (1). Iste populus est sane, tres fundatores quicum juxta aequum jus egerunt (2).

25. Philosophus ait: ego adhuc nactus fui historiographum omittentem incertorum scriptionem, et possessorem equorum commodantem aliis conscendendos: at nunc evanuerunt jam.

26. Philosophus ait: phalerata verba perturbant virtutem; parva intolerantia vero evertit magna consilia.

27. Philosophus ait: si multitudo odit quempiam, omnino examinandus si multitudo quempiam amet, omnino examinetur.

28. Philosophus ait: homo potest amplificare doctrinam, non est doctrina qua amplificet hominem (3).

29. Philosophus ait: peccare et non emendari, hoc dicitur vitium.

30. Philosophus ait: ego olim tota die non comedebam, tota nocte non dormiebam, ut meditarer; nihil profeci; potius est addiscere.

31. Philosophus ait: excellens vir intendit sapientiae, non intendit cibo sit agricultura, sterilitatis fames invenitur in illa, dum studium, dignitatum census invenitur in illo: at sapiens angitur de sapientia, non angitur de paupertate.

32. Philosophus ait: si intelligentia assequitur gubernandi rationem, at virtus non valeat illam conservare, licet illam teneas, illam profecto amittes: si intelligentia par sit illi, et virtus valeat illam conservare, at non cum gravitate praesis populo, tunc populus non reverebitur: si intelligentia attingat rem et virtus valeat rem conservare, et cum gravitate regas populum, at hunc moveas non juxta debitam normam, nondum perfectum erit (4).

33. Philosophus ait: excellens vir non potest in parvis cognosci, at potest magna suscipere: vulgaris homo non potest magna suscipere, at potest in parvis notescere (1).

34. Philosophus ait: populus quoad virtutem, potiorem habet quam aquam et ignem (2). Aquam et ignem, ego vidi qui calcaret et periret; nondum vidi qui insisteret virtuti et periret.

35. Philosophus ait: muneri habens virtutem, nec cedes magistro (3). 36. Philosophus ait: sapiens est tenax, sed non pervicax.

37. Philosophus ait: serviens principi cordi habeat suum munus, et posthabeat suum censum.

38. Philosophus ait: existit institutio sine hominum distinctione (4). 39. Philosophus ait: si vitae ratio non sit eadem, non convenitur ad deliberandum.

40. Philosophus ait: sermo sit intelligibilis, et hoc satis.

41. Phonascus Mien visitatum advenerat: ad scalas, Confucius monuit: scalae sunt; assequentem storeas, Confucius monuit: hic storea: cum omnes consederint, Confucius admonuit eum dicens: talis est hic, talis est illic. Musico Mien egresso, Tse tchang sciscitatus ait: cum phonasco dicere talia, normane? Confucius ait: ita; sane juvandi coecos phonascos norma.

PARS POSTERIOR.

1. Ki familia invasura erat Tchoan yu. Jan yeou et Ri lou revisentes ad Confucium dixerunt: Dominus Ki mox habebit rem cum Tchoan yu. Confucius ait: K'ieou, nonne est tuum hoc crimen? Ista Tchoan yu, olim a priscis regibus habita est uti orientalis Mong domina; praeterea est in regni confinium meditullio; estque reguli domui subdita: quit ut invadatur fiet (1)? Jan yeou subjunxit: dominus vult hoc; nos duo ejus ministri, ambo non volumus. Confucius respondit: K'ieou, historiographus Tcheou jen habebat effatum sic expressum: exerturus vires adeat dignitates; qui non possit, absistat; si periclitantem non sustentet, prolabentem non erigat, tunc futurus cuinam usui ille coeci ductor? Imo tuum die tum aberrat. Si tigris vel urus effugiat e septo, si chelonium vei jaspis vitietur in arca medio, id cujusnam culpa (2)? Jan yeou inquit: nunc illa Tchoan yu bene munita est, et tamen proxima ad nostram Pi: si modo non occupet, posterioribus generationibus certo erit filiorum nepotumque sollicitudo. Confucius respondit: K'ieou, sapiens odit hujusmodi renuentem dicere se velle rem, et firmiter praetexentem rei excusationes. K'ieou audivi, tenentes regnum et habentes familiam non angi infrequentia subditorum, sed angi non aequa juris distributione; non angi paupertate, sed angi quod non sit pax. Etenim si aequa distributio, non erit paupertas; si concordia, non infrequentia; si pax, non erit eversio. Haec ita se habent (3): quapropter si remotiores populi necdum se submittant, tunc expolienda externa virtus ad attrahendos illos; cumque illos attraxeris, illos tunc pace confirmes. Nunc tu Yeou cum K'ieou, adjuvatis dominum vestrum; remotior populus non se subjicit, et tamen non potestis attrahere (4); regnum divisum concidit distrahiturque in partes, nec potestis conservare: et adhuc molimini movere scuta et hastas in regni visceribus. Ego timeo ne Ki Suen sollicitudo non versetur in Tchoan yu, sed inveniatur honorarium diathyrum intra (5).

2. Confucius ait: cum in imperio viget ordo, tunc ritus, musiea, et armis infigendae, punitiones ab imperatore procedunt: cum imperio deest ordo, tunc ritus, musica et bellicae expeditiones a regulis procedunt: si a regulis procedunt, circiter decem intra aetates, pauci non amittent; si a toparchis procedunt, quinque intra aetates pauci non amittent; si domestici ministri tenent regni potestatem, tres intra aetates pauci non amittent. Si imperium tenet ordinem, tunc administratio non erit penes toparchas; si imperium servat ordinem, tunc plebis homines non disceptabunt.

3. Confucius addit: vectigalia abierunt e reguli domo, quinque abhinc generationes; administratio devenit ad magnos magistratus, a quatuor jam generationibus. Ideo isti tres Hoan reguli pronepotes attenuati sunt (1).

4. Confucius ait: utiles sunt tres amicitiae, noxiae tres amicitiae: congredi rectum, conjungi sincero, sociari multorum scio, utilitati erit: congredi expertum fucandi, congredi peritum blandiendi, congredi pronum garrulitati, damno erit.

5. Confucius ait: utiles sunt tres amores, perniciosi tres amores. Amare discernere ritus et musicam, amare dicere aliorum bona, amare multiplicare sapientes amicos, utilitati erunt. Delectari effreni voluptate, delectari licentioribus vagationibus, delectari epularum deliciis, intertrimento sunt (2).

6. Confucius ait: assistentis ad insignem virum dantur tria errata. Si ejus sermo nondum te attigerit et loquaris, vocatur praecipitantia: si sermo te attigerit, et non loquaris, vocatur occultatio; si nondum observaveris vultus apparentiam et loquaris, vocatur coecitas.

7. Confucius ait: sapiens habet tria cavenda. Adolescentiae tempore, sanguine et spiritibus nondum confirmatis, quod cavere est, impudicitia continetur: cum attigerit suam maturam a tatem, sanguine et spiritibus modo corroboratis, quod cavendum, consistit in rixis: provectus ad suam senectutem, sanguine et spiritibus jam fatiscentibus, quod caveat, est acquirendi cupiditas.

8. Confucius ait: sapiens tria sunt quae veretur; veretur coeli numen, veretur magnos viros, veretur Sanctorum verba. Vulgaris homo non cognoscit coeli numen, adeoque nec veretur: parvifacit magnos viros, ludificatur Sanctorum verba.

9. Confucius ait: qui nativa sapiunt sapientia, primi sunt ordinis: qui studio addiscunt eam, secundi sunt: qui obtusi student ei, rursus ab his secundi: qui obtusi et non student, vulgus jam censentur infimum (1).

10. Confucius ait: sapiens habet novem curas: in visu intendit claritati, auditu intendit sagacitati, ore attendit comitati, habitu attendit modestiae, verbis attendit fidelitati, actionihus intendit sedulitati, dubitans cogitat interrogare, irascens cogitat secutura incommoda, videns lucrum cogitat justitiam.

11. Confucius ait: aspicientes honum, quasi nequeant assequi (2); aspicientes malum, quasi tangerent bullientem aquam: ego vidi hujusmodi homines, ego audivi hujusmodi proverbium. At latitantes domi ad rimandas suas notiones, et exercentes aequitatem ad prodendam suam doctrinam, ego audivi hujusmodi proverbium, nondum vidi hujusmodi homines (3).

12. T'si King regulus habebat equorum mille quadrigas; mortis die, populus nullam invenit virtutem, quam celebraret. Pé i et Chou t'si fame perierunt ad montis Cheou yang radicem; populus usque in praesens celebrat illos. "Vere non pensat divitias, sed solum pensat excellentiam" illud nonne de his dictum (4)?

13. T'chen king percunctatus a Pé yu ait: tu porro habuistine extraordinariam auditionem? Respondens ait: nondum. Olim cum solus staret, ego Li festinans pertransii aulam; inquit: studesne Odis? respondi: nondum. Nisi studeas Versibus, non habebis unde loquaris. Ego Li recessi, et studui Versibus. Altera die, cum etiam solus staret, ego Li properans pertransii oecum; inquit: studesne Ritibus? Respondi: nondum. Nisi studeas Ritibus, non habebis unde consistas. Ego Li recessi et studui Ritibus. Audivi haec duo. T'chen kang abiit, et gaudens ait: quaerens unum, teneo tria: audivi de Versibus, audivi de Ritibus, et insuper audivi sapientem abstrahi a suo filio. (1).

14. Regni principis uxorem, princeps appellans eam vocat adjutricem, et adjutrix se nominans vocat parvam puellam: regni homines appellantes eam vocant principem adjutricem, et appellantes apud exteras ditiones vocant modicae virtutis minorem principem; exterarum ditionum homines appellantes eam etiam vocant principem adjutricem (2).

perge...     

  


  

  

top

  

navigation bar
latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

  

© Claude Pavur 1997 - 2009 at  Saint Louis University.

  

pagekeeper