Confucius (551 - 479 BCE)
Auctore P. Angelo Zottoli, S.J., 1879 CE
CAPUT DECIMUM.
1. Tse tchang ait: sapientiae alumnus viso periculo exponens vitam, viso lucro cogitans justitiam, in litamine memor reverentiae, in funere attendens moerori, is satis jam.
2. Tse tchang ait: servans virtutem non generose, et credens doctrina haud firmiter, qui meretur supputari, existens; qui meretur supputari, non existens?
3. Tse hia scholae alumni quaesiverunt de amicitia a Tse tehang. Tse tchang ait: Tse hia quid dicit? Respondentes dixerunt: Tse hia dicit probatis, his consociator; qui non probantur, eos repelle. Tse tchang exclamat: differt ab eo quod ego audivi; excellens vir estimat sapientes et complectitur omnes, laudat bonos et miseratur impotentes. Sumne ego magnus sapiens? ex hominibus quis erit quem non admittam? sumne ego insipiens? alii sunt me repulsuri; quomodo fiet illud repellere alios?
4. Tse hia ait: quamvis exilis ars, profecto habet quod sit spectatu dignum. At si promoveas ad longe profunda, vereor ne obstructus haereas; quapropter sapiens non exercet (1).
5. Tse hia ait: in diem perdiscens qua quis nondum possideat, et per mensem nil obliviscens quae ipse jam teneat, potest dici jam studiosus discendi.
6. Tse hia ait: late addiscere et serio velle, practica consulere et proxima rimari, vera virtus invenitur inter haec (2).
7. Tse hia ait: varii artifices manent in foro ad perficiendum suum opus; sapiens addiscit ad fastigium imponendum suae doctrinae (3).
8. Tse hia ait: vulgaris homo quae peccaverit omnino fuco cohonestat.
9. Tse hia ait: sapiens habet tres formas: si eminus suspicias illum, severus videtur; si proximes illi, est comis; si audias ejus sermonem, rigidus erit (4).
10. Tse hia ait: sapiens fidentem, tunc vero gravat suum populum; si nondum fidens, tunc habebit pro divexante se (1): fidentem, tunc vero reprehendit principem; si nondum fidens, tunc censebit calumniari se.
11. Tse hia ait: in gravioribus officiis non transgredienti cancellos, in minoribus officiis ultra citraque esse, licebit (2).
12. Tse yeou ait: Tse hia discipuli et sequaces, cum aspergunt, verrunt, respondent aequalibus vel superioribus, accedunt vel recedunt, tunc quidem bene; at vero accessoria haec: principale autem deest: quomodo id stabit? Tse hia hoc audito, exclamavit: Heu! Yen yeou fallitur. Sapientis institutio, ecquid anteponit et tradit, ecquid posthabet et negligit? At comparandos ad plantas et arbores juxta species distinctas, sapientis institutio quomodo potest illudere (3)? Et qui complectens initium complectatur finem, is nonne solus sanctus vir?
13. Tse hia ait: si magistratum gerenti superent vires, tunc studebit; si studenti superent vires, tunc magistratum geret (4).
14. Tse yeou ait: parentalis luctus summum attingit in doloris affectu, ibique sistit.
15. Tse yeou alt: meus sodalis Tchang, facit difficilia tentatu, at nondum perfecta est virtutis.
16. Tseng tse ait: quam magnifice compositus ille Tchang! Sed difficile est una cum eo colere internam virtutem.
17. Tseng tse ait: ego audivi a magistro hominem non solere ultro exhaurire se: at nonne certo in parentum funere (5)?
18. Tseng tse ait: ego audivi a magistro de Lou toparchae, Mong tchoang tse, pietate filiali, hujus alia posse imitatione attingi; at illum non mutasse patris ministros, et patris administrationem, hoc difficile praestari.
19. A domino Mong jussus Yang fou agere judicem criminalem, petiit consilium a suo magistro Tseng tse; Tseng tse ait: superioribus aberrantibus sa via, populus dissolvitur jamdudum. Si assequeris rei veritatem, tunc deplorans miserare, et noli gaudere (1).
20. Tse kong ait: imperatoris T'cheou improbitas non erat ita immensa. Quapropter sapiens princeps horret considere imo confluvio, quo totius imperii vitia simul confluunt (2).
21. Tse kong ait: sapientis principis defectus, similant solis lunaeque eclipses: cum deficiunt, homines omnes id aspiciunt; cum se emendaverint, homines omnes suspiciunt illos (3).
22. Wei toparcha Kong suen t'chao quaesivit a Tse kong dicens: Confucius unde didicit? Tse kong ait: Wen et Ou imperatorum instituta nondum deciderunt in terram, persistunt in hominibus: sapientiores memorant eorum potiora, minus sapientes recordantur eorum leviora, ut nusquam non existat Wen et On imperatorum doctrina. Magister meus unde non didicit? et tum quid certi magistri opus?
23. Lou toparcha Chou suen on chou alloquens magistratus in regia ait Tse kong sapientior quam Confucius. Horum unus, Tse fou king pé, id monuit Tse kong. Tse kong ait: sit in exemplum palatii murale septum Se hujus mucus attingit humeros; explorando videre est totius domus praestantiora. Magistri mucus est plurium octipedum perticarum; nisi invenias ejus portam et ingrediaris, non videbis parentalium aularum splendorem, variorumque magistratuum opulentiam. Porro qui inveniant ejus portam, forte pauci sunt: illud domini dictum nonne etiam merito?
24. Chou suen ou chou detrahebat Confucio. Tse kong ait: nullius usus erit; Confucius non potent detractione minui: aliorum hominum sapientia, colliculus aut collis scilicet, adhuc potest transcendi; Confucius sol est et luna, non est unde superetur: alii licet velint seipsos ab eo separare, ii qui officient soli et luna? Potius patebit illos nescire rerum mensuram (1).
25. T'chen tse k'in compellans Tse kong ait: tu agis modeste; Confucius qui est sapientior prae te? Tse kong ait: sapientiae alumnus ex uno verbo aestimabitur prudens, ex uno verbo aestimabitur imprudens; verba non possunt non invigilari. Magister meus non potest attingi; sicut coelum non potest admotis scalis conscendi. Magister assecutus rempublicam, fuisset quod dicitur "sustentat populum et statim stabilitur, ducit illum et statim pergit, tranquillat illum et statim adhaeret, excitat illum et statim fit concors, ejus vita gloriosa, ejus mors complorata quo unquam modo ille poterit attingi?
PARS POSTERIOR.
1. Yao ait: heus, tu Choen, coelitus successionis ordo est in tua persona. Sincere teneas ipsum medium: si quatuor mania premantur egestate, coelestis census aeternum cessabit. Choen etiam his usus mandatum tradidit Yu (2). Tang ait: ego homunculus Li audeo adhibere nigrum taurum (3); audeo solemniter declarare coram augustissimo supremo dominatore, quod habenti peccatum non audeam parcere, et Altissimi ministros non tenebo absconditos; his inscriptis in Altissimi corde (4). Jam si mea persona habeat peccatum, non attinebit imperii populos; si imperii populi habeant peccatum, peccatum erit in mea persona (5). Tcheou exercuit magnam beneficentiam, at probos viros, hos ditavit. Licet, inquit, tyrannus habeat summe propinquos, non valent meos integerrimos viros; jam si populus habebit querimoniam, vertetur in me uno viro (1). Sategit ponderum et mensurarum, examinavit leges et statuta, restituit dejectos praefectos, et quatuor regionum administratio cursum habuit: erexit destructos principatus, continuavit interruptas prosapias, evexit latitantes privatos, et imperii populi ad eum converterunt cor: quae pluris duxit popularia, annona, parentalia, et sacrificia. Si liberalis ergo, tunc sibi conciliat multitudinem; si sincerus, tunc populus fidit; si sedulus, tunc tenet effectum; si aequus, tunc gaudio erit (2).
2. Tse tchang quaesivit a Confucio dicens: quomodo quis continuo poterit agere regimen? Confucius respondit: magni faciat quinque egregia, removeat quatuor vitia, et tunc poterit agere administrationem. Tse tchang pergit: quaenam dicuntur quinque egregia? Confucius respondet: sapiens princeps est beneficus, sed sine expensis; gravans, sed sine offensione; desiderans, sed sine cupiditate; prosperitate contentus, sed sine superbia; gravis, sed minime ferus. Tse tchang instat: quid significat beneficus sine impensis? Confucius ait: prosequens ea, quibus populus ditescit, ad eum ditandum, sic nonne etiam beneficus et tamen nihil expendens? Et si seligat quae possunt imponi, iisque gravet cum, similiter ecquis indignabitur? Et si expetat humanitatem, et consequatur humanitatem, item qui cupidus censebitur? Et si sapiens princeps non distinguens plures paucioresque, non leviora graviorave, nunquam audeat parvifacere, sic nonne etiam prosperitate contentus et tamen non superbiens? Et si sapiens princeps compositam gerat suam vestem pileumque, et honestate decoret suum oculorum obtutum, ut majestate plenum subditi suspiciant et vereantur eum, sic nonne etiam gravis sed minime truculentus? Tse tchang ait: quaenam dicuntur quatuor vitia? Confucius respondit: non instituere et tamen morte punire, dicitur tyrannis; sine praemonitu uno intuitu velle opus absolutum, dicitur violentia; remisse mandare et urgere certum tempus, dicitur grassatio; cum aeque ipsum dandum erit alicui, erogandi recipiendi diffcultas dicitur facere substitutum (3).
3. Philosophus ait: qui non agnoscit coeli providentiam, non habet unde fiat sapiens. Qui haud noscit ritus, non habet unde consistat. Qui non discernit sermones, non habet unde cognoscat homines.
© Claude Pavur 1997 - 2009 at Saint Louis University.