Confucius (551 - 479 BCE)
Auctore P. Angelo Zottoli, S.J., 1879 CE
CAPUT SEXTUM.
1. Confucius ait: majores natu quoad civilitatem et harmoniam, rustici habentur homines: posteriores natu quoad civilitatem et harmoniam, sapientiores existimantur. At quoad ea exercenda, nae ego sequar aevo priores.
2. Philosophus ait: qui me comitabantur in regnis T'chen et T'sai, omnes non frequentant scholam jam (2). Pro virtute erant Yen yuen, Min tse k'ien, Jan pe nieou, Tchong kong; facundia, Tsai ngo et Tse kong; administratione, Jan yeou et Ki lou; litteratura, Tse yeou et Tse hia.
3. Philosophus ait: Hoei non erat auxilio mihi; ex meis enim verbis nullum erat quod non arrideret (3).
4. Philosophus ait: oh quam pius ille Min tse k'ien! Alieni non discrepant ab ejus parentum fratrumque praeconio (4).
5. Nan yong saepe repetebat illud (III. 22) candidae tessera (5): Confucius sumens sui fratris filiam nuptui dedit ei.
6. Lou toparcha Ki k lang tse quaesivit discipulorum quis esset amans sapientia studium: Confucius respondens ait: fuit Yen hoei qui amabat sapientiae studium: at infeliciter brevis fuit vitae et mortuus est: nunc vero nemo est.
7. Yen yuen defuncto, Yen lou postulavit Confucii currum, ut faceret inde conditorium. Confucius ait: ingeniosa sit vel non ingeniosa, unusquisque tamen praedicat suam sobolem: meus Li defunctus habuit sandapilam, non vero conditorium; ego neque pedes incessi, ut conficeretur illi conditorium: quandoquidem ego sequutus magnorum magistratuum calcem, non possum pedester ire (1).
8. Yen yuen defuncto, Confucius exclamavit: lieu! Coelum me extinxit, coelum me perdidit!
9. Yen yuen emortuo, Confucius luxit eum efflictim; asseclae dixerunt magister dolet nimium. Reponit: an fuit nimius dolor? At si non hujus viri causa perdolescam, cujus vero causa?
10. Yen yuen demortuo, ipsius alumni volebant opulenter sepelire illum; Confucius ait: non decet; discipuli munifice tumularunt eum. Confucius exclamavit: Hoei habebat me sicut patrem; at ego non potui considerare illum uti filium (2): non ex me fuit, sed ab istis nonnullis alumnis.
11. Ki lou quaesivit modum serviendi spiritibus: Confucius ait: nondum vales servire hominibus, qui valebis servire spiritibus? Ausim ergo interrogare de morte. Reponit: nondum scis vivere, qui scies mori?
12. Min tse stabat ad latus affabili ore, Tse lou animosa specie, Jan yeou et Tse kong serio vultu; Confucius gaudebat: at iste Yeou, ait, haud nacturus suam mortem videtur (3).
13. Regni Lou homines reaedificaturi erant Perennitatis ararium. Min tse k'ien ait: si inhaereatis pristinae rei, quid vobis videtur? qui necesse de novo aedificare (4)? Confucius ait: iste homo vel non loquitur; at loquens omnino obtinet attingere medium.
14. Philosophus ait: Yeou istius cythara quid facit in K 'ieou schola (1)? Discipulis exinde non reverentibus Tse lou, Confucius subjunxit: Yeou jam ascendit aulam, nondum introivit in penetralia (2).
15. Tse kong interrogavit, Che inter et Chang, quis esset sapientior Confucius ait Che quidem excedit, Chang non pertingit. Subjunxit: si ita, tunc Che praecellit, nonne? Confucius reponit: excedere aeque est ac non pertingere.
16. Ki cognomine, ditatus erat supra Tcheou Ducem, et tamen discipulus K'ieou pro illo congerebat tributa, et sic accessione illum augebat. Confucius inquit: non est meus discipulus jam: vos filiolos resonare tympano ad illum impugnandum decebit.
17. T'chai quidem simplex, Chen est obtusus, Che fucatus, Yeou agrestis.
18. Magister prosequitur: Hoei, oh ille propior erat! plerumque rerum vacuus: Se minus accedebat coeli providentiae et opes gliscebant; ejus cogitata tamen plerumque quadrabant (3).
19. Tse tchang percunctatus est bonae indolis hominum conditionem; Conficius respondit: non calcabunt aliorum vestigia (4), sed nec introibunt in sapientiae penetralia.
20. Philosophus ait: edisserens solida statim approbatur (5): sed an verae virtutis est vir, an fucatae speciei homo?
21. Tse lou petiit: auditionem, statimne exsequar? Confucius respondet: habes patrem fratremque superstites; secundum hoc, quomodo ipso auditum statim id exequaris? Jan yeou petiit: audita statimne perficiam? Confucius respondet: auditum, statim perficias illud. Kong si hoa subjunxit: Yeou interrogavit an auditionem statim exequeretur, et magister respondit habere patrem fratremque superstites; K'ieou interrogavit an auditum statim exequeretur, et magister respondit: auditum, statim perficias illud: T'che dubio teneor, ausim quaestionem facere. Magister ait: K'ieou quidem haesitabundus, ideo impuli illum: Yeou duos valet homines, ideo retraxi illum.
22. Confucius angebatur in K'oang, et Yen yuen retrorsus manserat. Confucius ait: ego existimabam te esse mortuum; reponit: magistro superstite, Hoei qui ausit mori (1)?
23. Ki tse jan (2) quaesivit an Tchong yeou et Jan k'ieou possent appellari magni administri. Confucius reponit: ego putabam te facturum miram quaestionem; est vero de Yeou atque K'ieou percontatio, Qui dicuntur magni administri, ii juxta jus inserviunt principi, et si non possint, tunc cessant. Nunc Yeou atque K'ieou possunt dici ad complementum administri. Subjunxit: at vero sunt obsequentes nostrum, nonne? Confucius ait occidere patrem atque principem, enimvero non obsequentur.
24. Tse lou jusserat Tse kao agere Pi gubernatorem; Confucius ait noxius huic homini vir. Tse lou subjunxit: habet populum et homines, habet Telluris Frugumque spiritus; quid necessum studere libris, et tunc demum censeri didicisse? Confucius reponit: en cur execror hujusmodi verbileves (3).
25. Tse lou, Tseng si, Jan yeou, et Kong si hoa ad latus assidebant. Confucius ait: quod ego una die grandior sim quam vos, nolite me sic considerare (4). Domi degentes, tunc dicitis; non me cognoscunt. At si forte cognoscant vos, tunc quid agetis (5)? Tse lou surgit praepropere, et respondens ait: mille quadrigarum regnum coerceatur in grandiorum regnorum medio; auge id, per legiones et cohortes; continua haec, per segetum penuriam et olerum caritatem. Si Yeou illud administret, continenter ad tres annos, potent efficere ut habeat fortitudinem, atque adeo sciat tendere (6). Confucius subrisit illi. K'ieou, et tu quid? Respondens ait: sit vix sexaginta septuagintave, vel etiam quinquaginta sexagintave stadiorum. Si K'ieou administrarem illud, continenter ad tres annos, possem efficere ut locupletem populum: at quoad ejus ritus et musicam, id expectarem sapientiorem (1). T'che, tu vero quomodo? Respondens ait: non dicam me id posse; sed desidero addiscere. In parentalium fanorum rebus, atque regulorum accessibus conventibusque, cum fusca veste nigroque pileolo, vellem agere parvum administrum (2). Et tu Tien quomodo? Pulsatione cithara intermissa, resultat adhuc sonus; deponit citharam et assurgit, respondensque ait: differo a trium discipulorum consilio. Confucius ait: quid officit? porro quisque dicit suam sententiam. Ait: excedente vere, vernis vestibus jam confectis, cum pileatis quinque sexve viris, et junioribus sex septemve adolescentulis ablui in amne I, auram captare in luco On yu, versusque canendo reverti (3). Confucius gementis instar suspirans, ait: ego sto cum Tien (4). Tribus discipulis egressis, Tseng si pone moratus est: Tseng si tunc ait: illa trium discipulorum verba qui se habent? Confucius ait; enimvero quisque significavit suum propositum, et nihil amplius. Subjunxit: at magister quare subrisit discipulo Yeou? Reponit: administrandum regnum juxta ritus: ejus autem verba non erant submissa; hac de causa subrisi illi. At K'ieou vero numquid non de regno? Ecquando vidisti, respondet Confucius, vel sexaginta septuagintave aut quinquaginta sexagintave stadia, quin esset regnum (5)? At T'che ipse nunquid non de regno? Gentilitia sacra, respondet Confucius, et particulares generalesque conventus, si non regulorum, at cujus erunt? Et si T'che habebitur parvus administer, quis poterit haberi magnus?
PARS POSTERIOR.
1. Yen yuen interrogavit de cordis perfectione. Confucius respondit vincere seipsum, et redintegrare honestatis decorum, est virtutis perfectio una die, devicto seipso et redintegrato decoro, totum imperium acquiescet virtuti: fieri perfectus a seipso est; etiamne pendebit ab aliis? Yen yuen subjunxit: liceat petere ejus elenchum. Confucius respondit: contra decorum nihil cernas, praeter decorum nihil audias, extra decorum nihil dicas, sine decoro nullus moveas. Yen yuen ait: Hoei, licet non habilis, velim operari huic documento.
2. Tchong kong interrogavit de interna perfectione. Confucius respondit: egredere dorno, quasi videres magnum hospitem; dispone populum, quasi tractares magnum sacrificium; ipsimet quod nolis, ne conferas in alios; et in regno eximeris simultatibus, in domo vacabis querimoniis. Tchong kong ait: Yong, quamvis non habilis, velim exequi hoc documentum.
3. Se ma nieou interrogavit de animi perfectione. Confucius respondit corde perfectus, scilicet cujus verba impedita sunt. Ait: cujus verba sunt impedita, continuo dicetur corde perfectus jam? Confucius reponit: actione percautus, locutione poteritne haud esse impeditus?
4. Se ma nieou interrogavit de viro sapiente. Confucius respondit: vir sapiens nec tristatur nec timet (1). Ait: qui non tristatur nec timet, continuo dicetur vir sapiens jam? Confucius reponit: qui se interius examinans nihil peccaverit, is quid tristabitur, quid timebit?
5. Se ma nieou moerens ait: ceteri omnes habent fratres, ego solus careo. Tse hia inquit: Chang audivi hoc: mors et vita habent decretum, opes et nobilitas penes coelum: sapienti viro sibi attendenti et nunquam intermittenti, cum aliis obsequioso atque servanti officia, quatuor marium ambitu, omnes sunt fratres; vir sapiens, qui dolebit quod careat fratribus?
6. Tse tchang interrogavit de perspicacia. Confucius respondit: sensim insinuantis obtrectationes, et cuticula vulnerati accusationes, non admittere, potest vocari perspicacitas: leniter instillatis obtrectationibus, et pellicula affecti accusationibus non dare cursum, potest continuo vocari profunda perspicacia jam (1).
7. Tse kong interrogavit de gubernatione. Confucius respondit: suppetat annona, suppetant milites, et populus fidat tibi. Tse kong ait: quod si omnino non possit aliter fieri quin demas, ex his tribus quodnam primum? Inquit: demerem milites. Tse kong subjunxit: et si omnino non possit aliter fieri quin demas, ex his duobus quodnam primum? Demerem, inquit, victum: ab antiquitate, omnes obnoxii morti; at populus sine fidelitate non stabit.
8. Regni Wei toparcha Ki tse t'cheng ait: sapiens sit simplex, et satis est: quid uti cultu faciet? Tse kong ait: piget sane! magistri sermo, sapientis est: at quadrijuges neque assequuntur linguam (2). Morum cultus aeque ac naturae simplicitas, et simplicitas aeque ac cultus: tigridis enim pardique corium, quasi canis ovisque corium (3).
9. Ngai regulus sciscitatus a Yeou jo, ait: annus annona laborat, sumptus non sulficiunt; quid faciam? Yeou jo respondens, ait: quidni exigas decimam? Subjunxit: duae mihi adhuc non sufficiant; si hoc, quorsum istud decimare (4)? Respondens ait: populo satis habente, princeps quocum non satis habebit? Populo non satis habente, princeps quocum satis habebit?
10. Tse tchang quaesivit de elevanda virtute et discernenda hallucinatione. Confucius respondit: fundari fidelitate, sinceritate, et progredi ad aequitatem, est evehere virtutem; amando aliquem, velle ipsum vivere, aversando aliquem, velle ipsum mori, cumque volueris ipsum vivere, rursus velle ipsum mori, est hallucinari (5).
11. T'si regni King regulus quaesivit de gubernatione a Confucio. Confucius respondens ait: princeps sit princeps, subditus sit subditus, pater sit pater, filius sit filius. Regulus exclamavit: belle sane! revera si princeps non sit princeps, subditus non sit subditus, pater non sit pater, filius non sit filius, licet praesto sit annona, num ego potero frui?
12. Philosophus ait: "qui dimidio verbo possit dirimere lites, is nonne ille Yeou?" Tse lou haud indormiebat promissis (1).
13. Philosophus ait: audiendis litibus, ego compar sum ceteris; at illud potius efficere, ut ne sint litigantes.
14. Tse tchang interrogavit de gubernatione. Confucius respondit animo incuba illi sine intermissione, opere exerce illam cum fidelitate.
15. Philosophus ait: vir sapiens promovet aliorum bona, non contribuit aliorum malis; vulgaris homo contrarius illius.
16. Lou toparcha Ki k'ang tse quaesivit de gubernatione a Confucio. Confucius respondens ait: gubernatio est rectitudo: si tu praesis cum rectitudine, quis audebit non esse rectus?
17. Ki k'ang tse angebatur ob latrones; quaesivit a Confucio, qui respondens ait: si tu non sip, cupidus, etiamsi mercedem proponas populo, non furabitur.
18. Ki k'ang tse quaesivit de gubernatione a Confucio, dicens: si interficiam expertes lege, ut deveniatur ad habendum ordinem, quomodo? Confucius respondens ait: cum tu geras administrationem, quorsus uteris occisione? Tu velis bonum, et populus bonus erit. Superioris sapientis virtus ventus est, inferioris populi vis herba est; herba, incessente ipsi vento, profecto incurvatur (2).
19. Tse tchang petiit litteratus qualis erit, ut possit dici illustris. Confucius respondit: quis porro est, quem tu vocas illustrem? Tse tchang respondens ait: sit in regno, faona profecto effertur; secubet domi, fama certo celebratur. Confucius ait: hoc est famosus, non illustris esse. Vir illustris est simplex, rectus, et amator aequitatis, perpendit verba et examinat vultum (1), est que sollicitus ut se subjiciat aliis: is versatus in regno, profecto illustris erit; versatus domi, profecto illustris erit. Qui famosus est, specie praefert virtutem, factis autem adversatur, et quin ea consistat minime dubitat (2): is positus in regno, certo famosus erit; degens domi, certo famosus erit.
20. Fan t'che comitatus ambulantem ad luci Ou yu radices, ait: ausim interrogare de cumulanda virtute, corrigendis cupiditatibus, et discernendis hallucinationibus. Confucius exclamavit: o pulchram quaestionem! antehabere actus, posthabere acquisitionem (3), nonne erit accumulare virtutem? impugnare sua vitia, non vero impugnare aliorum vitia, num non erit corrigere passiones? ob unius mane iram, oblivisci suam personam et usque ad suos parentes, nonne hallucinatio est?
21. Fan t'che quaesivit de humanitate; Confucius respondit amare alios. Quaesivit de prudentia; Confucius respondit: nosse alios. Fan t'che nondum intellexerat. Confucius ait: evehendo rectos et rejiciendo omnes improbos, potest fieri ut improbi corrigantur. Fan t'che recessit, et visens Tse hia ait: nuper quidem ego revisi ad magistrum, et interrogavi de prudentia; magister dixit: elevando probos et rejiciendo omnes improbos, poterit feri ut mali corrigantur: quid significat? Tse hia inquit: o foecundum effatum! Choen tenens imperium, selectum inter omnes evexit Kao yao, et improbitas evanuit. T'ang tenens imperium, selectum inter omnes evexit I yn, et improbitas procul abivit.
22. Tse kong interrogavit de amicis; Confucius respondit: fideliter commonefacias et belle dirigas eos; si nihil possis, tunc absiste, ne ipsimet injuriam adsciscas (4).
23. Tseng tse ait: sapiens per litteraturam congreditur amicos, et per amicos adjuvat perfectionem.
© Claude Pavur 1997 - 2009 at Saint Louis University.